Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 314

[1] ARDEO -des -si arsum verbum neutrum, et inde ardens -tis et comparatur -tior -simus, unde ardenter -tius -sime adverbium; [2] et hic ardor -ris, et hic ardelio -nis, idest leccator qui ardens est in leccacitate, et arseverse verbum defectivum, imperativi modi, secunde persone, idest 'averte ignem', unde Afranius 'inscribat quis in hostio arseverse', vel arseverse dicitur proverbium; [3] et hec arseda -de quedam stella valde splendens, et hoc arsineum -nei, vestis muliebris rubei et ardentis coloris; [4] et arduus -a -um, eo quod ardua ardent a sole, unde hec ardea -dee, quedam avis petens ardua, scilicet airun; vel secundum fabulam a civitate que Ardea dicebatur, quia in arduo erat sita, unde hic et hec ardeas et hoc ardeate patrium, dieta est avis illa ardea, quia de cinere illius civitatis nata fuit; et eadem avis a multis dicitur tantalus. [5] Item ab arduus arduitas -tis, et est proprie montium, et hec Arduenna -ne quedam silva quia eius ligna sunt ardua, de qua Cesar ait in Istoriis suis; et tria sunt nemora nominatissima: Arduenna, Parthicus, Equilia. [6] Item ab ardeo assus -a -um quasi arsus, unde asso -as verbum activum. Item ab ardeo et cor per compositionem cardiacus -a -um, idest cordis pulsum patiens, quasi cor ardens habens propter sitim; vel a greco cardian, quod est cor, dicitur cardiacus -a -um; unde Iuvenalis 'cardiaco ciarum numquam missurus amico'; vel sit compositum a cor et hio -as quasi cor hians habens propter sitim, et tunc dicetur cordiacus et non cardiacus. [7] Item ab ardeo ardesco inchoativum, et componitur cum re, et dicitur redardesco interposta 'd', unde Ovidius in libro De remediis 'fiamma redardescit, que modo nulla fuit'; [8] ardeo componitur et dicitur exardeo -des, et inardeo -des, et simplex et compositum est neutrum.