Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 45

[1] VOLVO -is volvi volutum, unde volubilis -le, volubiliter, volubilitas, et voluto -as frequentativum; [2] et hec valgia -e, quasi volgia, retortio vel proprie labiorum obtortio, quam facimus cum aliquem deridemus, unde valgio -is, retorquere, sicut Petronius ait, 'obtorto valgitur labello'. [3] Item a volvo hec valva -ve: valve proprie sunt que interius revolvuntur, et sunt duplices et replicabiles; unde hec vulva, quasi valva, idest ianua ventris vel quia semen recipiat vel quia ex ea fetus procedat; vulva etiam dicitur sumen suis, unde Oratius (epist. 1, 15,41). [4] Item a volvo hoc volumen, idest revolutio, unde et liber dicitur volumen propter multas revolutiones cartarum; [5] et hic volvus, quedam herba quia radix eius sit volubilis et rotunda, vel genus est fungorum rotundorum et volubilium; et hec Volutina -ne, dea paganorum quam volumentis folliculorum preesse dixerunt. [6] Volvo componitur hoc volutabrum, volutatio aprorum vel locus ubi porci volvuntur, unde per translocutionem dicitur volutabrum. quelibet cenositas et turpitudo in qua homo involvitur, unde dicitur 'in volutabro vitiorum'. [7] Item componitur cum pes et dicitur hec vulpes -pis, idest quasi volupes, est enim volubilis pedibus et numquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit utpote animai fraudulentum, unde hec vulpecula, et vulpinus -a -um. [8] Volvo componitur advolvo -is, iuxta vel ad aliquid volvere, abvolvo -vis, ab aliquo volvere et removere, convolvo, circumvolvo; [9] divolvo, devolvo -is, evolvo, omnia in uno sensu, explicare, extendere; [10] involvo -is, unde hoc involucrum, involutio cuiuslibet rei, quod fit cum in nostris dictis aliud involvitur quam dici videatur; [11] et hic involvolus -li, quedam bestia que, ut homines facilius decipiat, involvit se in aliqua re; Plautus 'imitatus nequam bestiam involvolumque in papyro implicat se'. [12] Provolvo -is, pervolvo -is, obvolvo, circum volvo et contego; [13] revolvo -is, unde revolubilis -le, revolubiliter, revolubilitas, et revolutilis -le, in eodem sensu, Augustinus De civitate Dei 'mundo revolutiles et ortus eisdem circuitibus inserite'; [14] subvolvo, post vel subtus vel parum volvere, transvolvo. Volvo et eius composita sunt activa et faciunt preteritum in -vi et supinum in -lutum.