Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 46

[1] Hic HYRQUUS -qui est oculorum angulus, secundum Suetonium, ubi putredo colligitur, unde Virgilius 'novimus hec qui te transversa tuentibus hyrquis'; legitur ibi et hyrcis, quia ex nimia luxuria et lascivia solent quidam retorquere oculos ad hyrcos: [2] ideo inde dicitur hic hyrcus -ci, idest caper, scilicet animai lascivum et petulcum et fervens semper ad coitum, cuius oculi ob libidinem in transversum aspiciunt et ad hyrquos retorquentur, et inde dictus est hyrcus. Dicitur enim de naturali ystoria hyrcos ita esse libidinosos ut indignentur si videant alios coeuntes, et in eos impetum faciant. [3] Unde hic hyrculus vel hyrciolus diminutiva, et hyrcinus -a -um, et hyrcosus -a -um, in eodem sensu, sci-licet qui est fetidus ad instar hyrci, quasi qui sudore corporis fetido putet; et hyrsutus -a -um, asper pilis vel pilosus ut hyrcus, unde hyrtus -a -um per sincopam pro hyrsutus, cuius pili sunt erecti. [4] Item ab hyrsutus hic ursus -si, quia hyrsutus sit; vel dicitur ursus ab ore, quia ore suo format fetum, quasi orsus dat: dicunt enim eos informes generare partus et carnem quandam, quasi quoddam frustum, parere, quam mater semper lambendo in membra componit, et sic postea vivificatur; et hic ursi turpes dicuntur. [5] Unde hic ursulus et ursellus diminutiva, et hec ursa, ursula, ursella, et ursinus -a -um et ursarius -a -um, homo vel canis qui venatur ursos. [6] Item ab hyrcus vel hyrquus hic hyrquitallus -li, scilicet puer libidinosus et lascivus, et qui oculos semper retorquet ad angulos ex nimia lascivia. [7] Hyrcus componitur hic subyrcus -ci, idest locus subter brachia, ubi sudor colligitur, scilicet ascella, et dicitur subyrcus, quasi subter habens hyrcum, idest fetorem hyrci. [8] Item ab hyrco hyspidus -a -um, asper, setosus, pilosus, hyrsutus.