Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 24

[1] Hec HERBA -e dicitur ab arvo: iacto enim semine in agrum, non longo tempore post ipsum pullulat in herbam; vel quia terre fìxis radicibus adheret; inde herbula -le diminutivum et herbosus -a -um, plenus et abundans herba, et comparatur; unde hec herbositas -tis. [2] Item ab herba herbidus -a -um, idest herba plenus, herbosus, et comparatur; unde hec herbiditas -tis. Item ab herba herbeus -a -um, de herba factus vel ad herbam pertinens vel viridis, unde Plautus 'quis est hic homo cum collativo ventre et oculis herbeis'. [3] Et hoc herbarium, locus ubi herbe abundant, et hic et hec herbilis -le, idest herba abundans; [4] herbilis etiam vocatur anser herba pastus; et herbo -as, idest herba pascere vel herba ornare, induere, [5] unde herbeo -es -bui, idest esse vel fieri herbosum vel viridem, et hinc herbesco inchoativum, unde Augustinus De civitate Dei, in quinto 'similiter herbescunt flavescunt pubescunt'. [6] Herbo componitur adherbo -as, coherbo -as, deherbo -as, idest ab herba removere, inherbo -as, et est activum cum omnibus suis compositis. Item ab herba hec arbor, sed superius aperte distinctum est in prima littera. [7] Item ab herba herbitus -ti, quedam arbor, quia vice herbe prebeatur pecoribus, ubi pascua desunt. Herba componitur hic et hec inherbis -be, idest sine herba.