Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F

F 1

[1] FACIO feci factum; et est facere ex preiacenti materia, sed creare ex nichilo. Et hinc verbalia et hec factio -nis, idest actus faciendi vel passio fìendi. [2] Et factio dicitur fìcta actio: cum enim aliquis fìngit se facere aliquid causa commodi alicuius et facit ideo ut incommodet illi, factio proprie dicitur, unde et factio proprie dicitur proditio, unde factiosus -a -um, idest fìctiosus, qui fìngit se facere ut prosit, facit tamen ut noceat, unde et factiosus dicitur proditor; fautio et fautiosus aliud est, a favendo sicut postea dicetur. [3] Item a facio facto -as frequentativum, idest frequenter facere, a quo aliud frequentativum factito -as. [4] Item a facio faxo -is -it, idest facere, verbum defectivum et comicum, unde Terentius 'preter quam te rogem faxis verbum cave', et non habet amplius nisi predictas voces et faxim; faxo -is -it quandoque accipiuntur in vi futuri, quandoque in vi presentis tam subiunctivi quam indicativi; faxim est presens tempus subiunctivi modi, accipitur tamen pro futuro. [5] Item a facio facesso -is -cessi -cessitum, verbum desiderativum, idest cum desiderio facere; item facessere idest desinere, cessare, recedere, ut dicatur facesso idest facere cesso, unde Prudentius in libro Ymnorum 'facessite inquit ne vestram gravet obsequela mortem', idest discedite. [6] Item a facio hic factus -tus -tui et hoc factum, vel potius a fio, et est factus actus faciendi vel passio fiendi, factum quod fit; unde facticius -a -um, ut nomen facticium dicitur quod factum est ad similitudinem soni illius rei quam nominat, ut (Enn. ann. 140) 'taratantara'; [7] et per compositionem infectus -a -um idest non factus, unde (Verg. Aen. 4, 190) 'facta atque infecta canebat'. [8] Item a facio hic et hec'facilis et hoc -le et com paratur -lior -limus, unde faciliter -lius -me adverbium et hec facilitas -tis, unde Chalcidius in prologo Thymei (Chalc. praef. p. 5, 3); [9] et hec facultas -tis, idest facilitas vel possibilitas, unde et facultas alicuius dicitur scientia illa in qua pre ceteris est facilis et potens ad respondendum et quod queritur solvendum; facultas etiam dicitur quelibet scientia quia reddat eum facilem et potentem ad predicta facienda; item facultas dicitur copia, opes. [10] Et componitur difficilis -le et comparatur, unde difficiliter vel diffìculter -lius -me adverbia et hec difficilitas et difficultas -tis. [11] Vide ergo quod pro faciliter utimur facile et pro diffìciliter utimur difficile vel diffìculter et pro difficilitas utimur difficultas. [12] Invenitur etiam difficax pro difficilis et comparatur -cacior -simus; hinc Ambrosius Super Egisippum 'tardior quidem harum appulsus et difficacior excussus'; unde difficaciter -cius -me adverbium et hec difficacia -e et hec difficacitas -tis. [13] Item a facio hoc facinus -ris et differt a flagitio: quicquid enim agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum flagitium vocatur, sed quicquid agit ut alteri noceat facinus dicitur. [14] Et hec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt, que cum corruperint animum, ad facinora prosilitur; sunt enim flagitia in dictis vel cogitationibus, sed facinora in factis; unde et illa dicuntur flagitia a flagitando facete quod sibi nocet vel a flagitando corruptelam libidinis, sed dicuntur hec facinora a facti commisso, quia facit quod alteri nocet. [15] Et hinc facinorosus -a -um et comparatur. Et nota quod facinus quandoque accipitur in bona signifìcatione, scilicet pro facto, quod fere semper discernitur ex adiuncto, ut 'pulchrum facinus', 'preclarum facinus'. [16] Item a facio hoc fas, accusativo hoc fas, vocativo o fas, idest licitum. Et differt a iure quia fas est lex divina, ius est lex humana: fas est per alienum agrum transire, ius autem non. [17] Fas componitur nefas, quasi non fas, non licitum, unde et quandoque ponitur pro scelere, quia illicitum est; unde nefarius -a -um, idest scelestus. [18] Et a fas fastus -a -um, et a nefas nefastus -a -um, ut fastus dies dicitur dies licitus, in quo licebat Romanis negotia agere, causas exercere vel aliquid tale; nefastus vero dies dicitur quasi illicitus, quia illicitum et quasi nefas erat ilio die predicta agere, quia in ilio die male contigerat Romanis. [19] Fuit siquidem vetus consuetudo apud Romanos ut, quascumque adversitates sive prosperitates sustinerent, eas in Fastis adnotari facerent; illos ergo dies in quibus sibi male contigerat celebrabant non causa solemnitatis sed timore infortunii et vocabantur nefasti, sed illi in quibus bene contigerat vocabantur fasti, quasi liciti, quia in eis licebat illis agere causas et huiusmodi vel quia in eis fabatur ius; et hinc quidam liber Ovidii in quo tractatur de fastis et nefastis diebus a digniori parte intitulatur liber Fastorum. [20] Hinc etiam annales libri in quibus scribebantur facta Romanorum totius anni similiter a digniori parte dicti sunt Fasti. [21] Invenitur etiam fastus quarte declinationis pro libro annali, unde Lucanus in decimo 'an meus Eudoxi vincetur fastibus annus', sed magis proprie pro libro annali est secunde fastus -ti; nam pro superbia est quarte declinationis sicut postea liquebit. [22] Item a facio hec facies -ei, quia faciat notitiam hominis vel quia facta sit a natura; est enim facies naturalis et certus et immutabilis oris habitus; vultus vero artificialis et varius est et secundum affectionem animi modo letus modo tristis, unde solet dici 'facies facta est, vultus vero fit'; [23] et hinc hec faciecula -le diminutivum, et per compositionem hoc facitergium idest togilla ad faciem tergendam, sicut manutergium ad manus. [24] Item a facio hic fascis, idest onus, unde hic fasciculus diminutivum et pluraliter hii fasces fascium, idest insignia honorum; et quandoque ipsi honores dicuntur fasces, quasi a fascibus lignorum, quia graves sint pondere dignitatis et auctoritatis. [25] Et hec fascia -e, qua tegitur pectus et mammille comprimuntur vel qua puer involvitur, quia in modum fasciculi corpus ligat; hinc et fasciola diminutivum, qua vulnera ligantur, et hoc fasciale -lis, idest fascia, et proprie dicitur fasciale latum cingulum quo puer circumligatur in fasciis; [26] et fascio -as, fasciis involvere, et componitur disfascio -as, dissolvere, refascio -as, idest iterum fasciare vel disfasciare. [27] Item a fascis vel fascia hic fascinus -ni, idest incantatio, quia quibusdam fasciculis vel fasciis herbarum soleat fieri, et hoc fascinum pro eodem. [28] Fascinum etiam dicitur priapus quia quibusdam fasciis solebat olim involvi cum carerent bracis, unde Oratius in Epodon (8, 18). [29] Et hinc hec fescenna –e idest mulier que pellit fascinum, unde hi fescenini -orum, idest carmina que mulier dicit quando pellit fascinum, et hee fescenine -arum, idest carmina que mulier dicit movendo cunas ut sopiat puerum. [30] Et quandoque fescenine dicuntur laudes, unde habetur in quodam sermone quod angeli astantes Domino nato in presepio canebant 'gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis' pro fesceninis, quasi loco fesceninarum, idest tales fesceninas dicebant circa eum ut quasi dormiret, scilicet 'gloria in excelsis' et cetera, quasi sic laudabant eum. [31] Item invenitur fesceninus -a -um et a fescenino oppido; Oratius (epist. 2, 1, 145) 'fescenina per hunc inventa licentia morem'. [32] Item a fascinus fascino -as, idest incantare, quasi adulando impetere, laudando decipere, unde Virgilius 'nescio quis teneros oculo michi fascinet edos'. [33] Item a fascis hec fascennina -e, idest clausibilis vallatio, sicut circa castra et civitates, que solet fieri quibusdam fascibus stipularum et lignorum. [34] Item a facio hec fax, quia faciat ignem; vel potius derivatur a fos sicut postea dicetur; [35] et hic faber, quasi fafer, a faciendo ferrum; hinc postea hoc nomen transductum est ad alios artifices, sed cum adiectione, ut faber lignarius, idest carpentarius; [36] unde hic faberculus -li diminutivum et hec fabrissa -se, uxor fabri et hec fabrica -ce, unde hec fabrilla -e et fabricula -e diminutiva. [37] Item a faber hic et hec fabrilis et hoc -le, et fabrico -cas, unde verbalia, et faber -a -um idest cautus et ingeniosus, pulchre compositus, unde Sidonius 'Demonsthenis eloquia fabra protulere'; [38] unde fabre adverbium, quod componitur fabrefactus -a -um, idest artificiose et ingeniose factus, unde Plautus in Cassia 'hec fallacia est fabrefacta'. [39] Faber componitur affaber -a -um, idest valde faber, et infaber -a -um, inartificiosus, inornatus, unde infabre adverbium, idest inornate; hinc Oratius in Sermonibus 'quid sculptum infabre, quid fusum durius erat'. [40] Faber -bri componitur aurifaber, qui operatur in auro. [41] Fabrico -cas neutrum est cum omnibus suis compositis; videtur tamen Plato (Chalc. fransi. 32C) ponere hoc verbum deponenti genere construendo participium preteriti temporis, scilicet fabricatus, cum accusativo, sed multa verba inveniuntur et neutra et deponentia in eadem voce; vel potius dicendum est quod fabricatus, secundum quod construitur cum accusativo, significat actionem et descendit a verbo neutro, scilicet a fabrico, sicut a ceno cenatus. [42] Item a faber hec fabrateria, idest ornatus fabrorum vel locus vel domus ubi fabrice sunt; vel Fabrateria civitas est, unde fabraternus -a -um. [43] Item a facio hec facera -e, idest fabula, et facetus -a -um, idest curialis, urbanus, proprie de doctrina et in factis, scilicet qui iocos et lusus gestis et factis commendat, et comparatur; [44] unde hec facetia -e, curialitas, urbanitas, elegantia, suavitas et proprie in factis; quod autem dicitur facetus quasi favens cetui ethimologia est. [45] Facio componitur et cum prepositionibus et cum adverbiis et cum infinitis et cum nominibus, quod singillatim ostendere non gravabimur, sed accipe prepositiones large sicut Donatus. [46] Componitur ergo facio cum ad et dicitur affìcio -is, idest tormentare vel informare, et pertinet proprie ad proprietates extrinsecas, unde affectus -tus -tui, idest affectio, et affecto -as, verbum frequentativum, idest frequenter affìcere; vel derivatur ab effectus et est affectare cupere; vel potius quod cupimus ad effectum et voluntatem nostram dare non proprie dicitur affectare quod careat effectu. [47] Et ab affectus affectuosus -a -um, plenus affectu, et comparatur, unde affectuose -sius -sime adverbium, et hec affectuositas -tis. [48] Item componitur confido -cis idest simul facete; conficere idest finire, perficere; et conficere idest destituere, deficere: ubi enim est confectio multarum rerum ibi multarum rerum defectio; et conficere idest componere vel commiscere, et secundum hoc pertinet ad medicos qui multa commiscent ad faciendas suas confectiones; et conficere, vincere, unde vulgo dicitur 'iste confecit hostes in prelio', et est hec significano tracta a precedenti: ubi enim est hostium confectio, ibi multorum commixtio; item conficere idest ungere; sic ergo conficere in sex invenitur significationibus. [49] Item componitur deficio -cis, quod in duabus invenitur significationibus, scilicet absoluta et transitiva: deficere idest defectum pati, deesse, ut 'iste lassus deficit'; item deficere idest destituere, derelinquere, unde Oratius (ars 26) 'sectantem levia nervi deficiunt animique', idest destituunt. [50] Item componitur efficio -cis idest perfecte facete, scilicet per ficere, unde effectus -tus -tui idest finis rei, unde effectivus -a -um, qui habet vel potest habere effectum, et effectivus ab efficio, quod effìcit, ut 'medicina est effectiva sanitatis'; [51] item ab efficio hic et hec et hoc efficax -cis, potens, qui nullam difficultatem habet in qualibet re facienda sed eam ad effectum ducit, unde et eam medicinam dicimus effìcacem que effìcit illud propter quod data est, et comparatur -cior -simus, unde efficaciter -cius -me adverbium et hec efficacia, potentia, perfectio, vigor, agilitas; [52] et componitur inefficax idest non efficax, qui non potest ducere ad effectum quod intendit, et comparatur. [53] Item componitur inficio -cis, idest deturpare, intingere, repellere, informare, et pertinet ad proprietates intrinsecas. [54] Item componitur cum in et dicitur inficior -aris, quasi non facere, non esse factum, contendere, idest negare, et proprie quod verum est, quasi non fateri factum, sed contra veritatem mendacio niti; [55] et est proprie inficiati rem debitam negare cum a creditore deposcitur, unde inficiano est debite rei negatio cum a creditore deposcitur, idem et abiuratio, idest rei credite abnegatio, et pluraliter infide -arum idest negationes, unde Terentius in Adelphis (339) 'iIle inficias ibit sat scio'. [56] Item componitur interficio -cis, idest occidere; [57] preficio -cis idest preponere, unde verbalia et hic et hec prefica -ce, idest sacerdos qui incipiebat cantum et preerat plangentibus, et hic prefectus -ti idest aliis prepositus: [58] dignitatem designat, unde hec prefectura -e, eius dignitas, et prefectorius -a -um quod ad prefectum pertinet; [59] perfido -cis idest perfecte facere, ad finem ducere; proficio -cis, unde hoc proficuum -cui. [60] Item componitur facio cum pro et dicitur proficiscor -ris, idest ire, unde hic profectus -tus -tui, idest itus; et profectus dicitur proficuum et tunc venit a proficio. [61] Item componitur officio -cis idest nocere, unde officium, per contrarium, quia minime nocet, vel officium, quasi efficium, ab efficiendo; unde officiosus -a -um, sedulus, officio intentus, et comparatur; unde hec officiositas -tis. [62] Item componitur reficio -cis, restituere, recreare, unde hoc refectorium, locus ubi reficiuntur famelici; [63] sufficio -cis, quod vulgariter solet dici bastare, ut (Vulg. II Cor. 12,9) 'sufficit tibi gratia mea', et secundum hanc signifìcationem invenitur sufficit impersonale; item suffìcere idest subministrare, ut 'iste sufficit michi scientiam', idest subministrat; [64] item suffìcere idest subrogare, substituere, unde episcopus vel consul dicitur suffectus, idest loco mortui substitutus, unde in rethorica vocatur immortuus, unde Lucanus. [65] Item componitur facio cum adverbiis et dicitur benefacio -cis, malefacio -cis, satisfacio -cis, forifacio -cis, idest offendere, et construuntur omnia ista cum dativis. [66] Item componitur facio cum infìnitis verborum habentibus activam vocem vel passivam, quod patet per expositionem, ut calefacio -cis idest facere calere, tepefacio idest facere tepere, terrefacio idest facere terrere, madefacio idest facio madere. [67] Componitur etiam cum multis aliis infìnitis, sed omnia talia composita construuntur cum accusativis. [68] Item componitur facio cum nominibus et dicitur nichilfacio -cis et floccifacio -cis idest parvi pendere, quasi nichil appretiari vel parum, quia floccus lane fere nullius est predi, unde Terentius in Eunucho 'qui illum non flocifecerim'; [69] lucrifacio idest lucrari, acquirere, unde Paulus 'ad anteriora me extendo ut Christum lucrifaciam'; [70] deifico -as, magnifico -as, idest deum vel magnum facere; edifico -as, idest edem facere; domifico -as idest domum facere; [71] sacrifico -as, unde verbalia, et sacrificium -cii, et sacrificulus -a -um, idest sacrificium faciens, unde Macrobius De Saturnalibus 'pontifex lune observabat aspectum visamque regi sacrifìculo nuntiabat'; [72] versificor -aris; gratificor -aris, idest gaudere vel gratias agere vel gratum facere vel equiparare; ludificor -aris idest deludere, quod antiqui dicebant ludifico -as. [73] Componitur quoque cum multis aliis nominibus que omnia connumerare nec multum est facile nec multum utile. [74] Et nota quod facio, cum in imperativo deberet facere face, ad differentiam istius ablativi face, facit fac, quam corruptionem quedam ab eo composita retinent, quedam non, quod statim liquebit. [75] Item nota quod facio neutrum est sola voce, nam significatione activum est, sed quia vox eius deficit in passivo, licet secundum antiquos inveniatur facitur et faciar, ideo adiudicandum est neutro generi. [76] Nota ergo diligenter has regulas. Facio neutrum est et omnia ab eo composita et prepositionibus, prout Donatus accepit prepositiones, si desinant in -o activa inveniuntur, preter ista quattuor, defìcio, profìcio, suffìcio, officio, que sunt neutra; defìcio tamen pro derelinquo et sufficio pro subministro et substituo sunt activa. [77] Si vero desinant in -or sunt passiva preter proficiscor et infìcior que sunt deponentia. [78] Item omnia predicta composita redeunt ad regularitatem in imperativis ut infìce, confìce, et non confìc vel infìc, et omnia in presenti mutant a sui simplicis in i, ut confido, et in supino in e, ut confectum, sed preteritum sui simplicis retinent immutatum, ut confeci. [79] Item omnia composita a facio et adverbiis et infìnitis sunt neutra et omnia retinent literaturam sui simplicis ubique et accentum similiter et super eandem sillabarti et omnia retinent corruptionem imperativi, ut benefacio calefacio, benefeci calefeci, benefac calefac, benefacere calefacere, benefactum calefactum. [80] Item omnia composita a facio et nominibus non ex toto possunt facile distingui circa genus, sed quedam sunt activa, ut deifico, magnifico, quedam neutra, ut edifico, domifico, nilfacio, quedam deponentia, ut versificor -aris, gratifìcor -aris, ludifìcor -aris. [81] Hoc tamen regulariter potest dici quod omnia composita a facio et nominibus, que ex toto retinent litteraturam et accentum sui simplicis et super eandem sillabarti, sunt neutra, ut nichilfacio, floccifacio, lucrifacio; [82] et similiter de istis et de compositis ab infinitis sciendum est quod et significationem et constructionem habent activam, sed adiudicata sunt neutro generi eadem ratione qua et eorum simplex, scilicet quia eorum vox deficit in passivo, licet inveniatur apud theologos in prima et secunda persona. [83] Item omnia composita a facio et nominibus transeunt ad primam coniugationem, ut deifico -as, exceptis illis que retinent litteraturam sui simplicis ex toto, ut nilfacio, que sunt tertie coniugationis cum suo simplici, sicut et omnia alia composita a facio.