Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Metellus Tegernseensis
Quinta pars: Bucolica Quirinalium

Prologus

Carminibus clari quondam soliti redamari
Leta magis potuere canentes verba tenere,
Quando rependebant meritum, quoscumque canebant.
Nec laudes vane fuerant, nec carmen inane,
Dum fuit Augustus iudex in carmina iustus
Rivi Minciade, quem vaticinantur et ode,
Cui vivo memores prematurantur honores;
Nondum divinus fuit exul ah urbe Latinus.
Metro seu prosa, re certa sive iocosa,
Urbs studiis florebat, enim livore carebat;
Et quicumque studebat, eum flos urbis habebat
Inter primatum sernper collegia gratum.
Nunc facies rerum senio mutata dierum
Omnia pervertit, mentes in prava reflectit;
Usu lucrorum placet omne genus studiorum,
Ut diversorum poterit modus ingeniorum.
Ingeniis mox bella minuta dedere lucella,
Alternans dudum facit hinc ubi captio ludum.
Regnarunt fraudes et diripiunt sibi laudes.
Illas dum plectit, colubrum dialectica nectit
Aut obluctatus stabit rhetor galeatus.
Heę tollunt artes modo causarum sibi partes,
Heę turbis gaudent et in omne licentius audent,
Heę satagunt certo, quia depugnant in aperto.
Sudant obscuro reliquę lucroque futuro.
Sed quota pars vatum plus clareat, est dubitatum;
Carmina quid possint, quid in hec commercia prosint,
Non satis apparet, nisi Musa domum remearet,
Aonios montes ubi Castalie quoque fontes
Obversans flores legeret, biberentque sorores
Pegaseas venas claras fundendo camenas.
Nunc peregrinatur, nunc ingratis operatur,
Liquit Apollineas procul exiliata choreas.
Ars, ubi rara putatur, in externos spaciatur,
Qui nichil altorum norunt in ea meritorum,
Nec vires operum nec tedia longa dierum,
Qui piper atque salem faciunt precio socialem;
Aspernantur eburna velut sint vasa colurna.
Scilicet arguti debent ita rebus abuti,
Ut capiant spernendo, quod amisere studendo.
Rerum contemptor sìc est et callidus emptor.
Ast ego nec vendenda fero nec proicienda,
Nil aspernanti tribuam, famulabor amanti.
Quę nullum ledent, nobis in carmina cedent,
Mira rei geste viventi profero teste.
Curas multimodis humanas diximus odis;
Hinc bucolica, cura boum nobis canitura,
Fraudes cum pęna referet subeunte camena.
Ora tui digne vatis moderare, Quirine!