Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

T 35

[1] TANGO -is tetigi tactum, unde hic tactus -tus, et tangibilis -le; et componitur tango attingo -is attigi attactum, valde vel iuxta tangere vel accidere; [2] contingo -is contigi contactum, idest simul tangere vel accidere, unde contactus -us et contiguus -a -um, vicinus, proximus, quia contingit domum alterius, unde dicitur contiguo -is contigui, coniungi, esse vel fieri contiguum, et hec contiguitas, vicinitas. [3] Item a contingo hoc contagium et hec contagio -nis in eodem sensu, labes, putredo, lues vel morbus porcorum sive ovium, quia contactu unius totus grex corrumpitur, unde contagiosus -a -um, sordidus; [4] obtingo -is obtigi, idest contra vel undique tangere vel accidere: sed accidit malum, evenit casu, obtingit sorte, contingit facto. Tango et eius composita pro tangere activa sunt, pro accidere neutra; item composita a tango in presenti mutant a in i, et faciunt preteritum in -tigi et supinum in -tactum.