Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 90

[1] DUCO -cis -xi -ctum; inde ductor et hec ductrix et ductus -tus -tui et ductim adverbium, idest tractim, et ducto -tas, frequentativum verbum, unde Plautus in Captivis 'hic me ut libitum est ductavit dolis'; a quo aliud frequentativum ductito -as. [2] Item a duco hic et hec ductilis et hoc -le, unde ductiliter adverbium et ductileus -ei, idest dusillus, quod et docillus dicitur et clepsedra; [3] et hic et.hec dux -cis, quod designat dignitatem et offìcium: dicitur enim dux quia sit ductor exercitus; sed non statim quicumque principes vel duces etiam reges dici possunt. In bello autem melius est ducem nominari quam regem: nam hoc nomen exprimit in prelium ducentem. [4] Et hinc duculus -li et ducula -le diminutiva, et hic ducatus -tus -tui, idest eius dignitas vel eius terra; et ducatus idest ductus vel guida, [5] et duco -as idest ducere vel guidare vel nutrire, unde Iosephus in quarto, de Nazareis loquens, ait: 'isti dum capillos suos ducant corban, idest donum, offerunt Deo'; unde ducator et ducatus -tus -tui, idest nutritio vel ductus vel guida; et componitur educo -as, idest enutrire; et est duco -as cum omnibus suis compositis activum et corripit hanc sillabam du. [6] Dux componitur hic et hec redux -cis, quia redit, vel derivatur a reduco -cis; et hec tradux -cis, vel derivatur a traduco -cis, propago, quod pro originali peccato quod Adam commisit invenitur, quia ab ipso in posteros fuit translatum. [7] Item a duco -cis hic Dusius, idest demon, qui homines educit a sensu vel qui ducit eos ad mortem; et per compositionem hec Interduca -ce, idest Iuno que ideo sic dicitur quia intererat quando puelle maritabantur vel quia eas introducebat vel quia interim dum erant in itinere eas ducebat; [8] est enim pronuba, que etiam Domiduca dicebatur quia usque in domum puellas maritatas introducere credebatur, unde Martianus Capella 'Interducam Domiducamque Unxiamque mortales puelle debent nominare'. [9] Item a duco hec duca, idest formula. [10] Duco componitur adduco -cis, ad se ducere vel ad alium ducere; abduco -cis separare, absentare ab aliquo: adducitur quis ad rem inhonestam, producitur ad studium, deducitur ad honorem; [11] conduco -cis, idest simul ducere vel pretio ducere, unde in Evangelio (Vulg. Matth. 20, 7) 'quia nemo nos conduxit'; et secundum hoc est contrarium ad locare et dicitur in eius respectu: ille locat hospitium qui pretium accipit de eo, ille conducit qui pretium pro eo dat, ut 'scolares Bononie conducunt hospitia, burgenses locant ea'; locare tamen quandoque pro conducere accipiunt: 'audi servum quem, Flacce, locare velim'; item conducere idest guidare, unde dicitur 'iste est in conductu regis'. [12] Item circumduco -cis; deduco -cis, idest deorsum vel de uno loco ad alium ducere vel valde ducere, vel deducere est amicum abeuntem prosequi et comitari, quod vulgate quorundam redolet; [13] diduco -cis, idest in diversas partes ducere, dividere, separare vel extendere et subtiliare; [14] educo -cis, extra ducere; introduco -cis; [15] induco -cis illud idem quod introducete, unde hee indutie -arum, quasi inducta otia, vel componitur ab in et dies et otium, inde indutie quasi in dies otia, et sunt indutie partes federis, unde indutiarius -a -um et hic et hec indutialis et hoc -le, ut 'tempus indutiale' in quo habentur vel debent haberi indutie, et indutio -as, idest differre per indutias vel indutias facete et constituere; [16] perduco -cis, idest perfecte ducere vel inungere; [17] produco -cis, idest procul ducere et absentare et extendere et prolongare, vel in conspectu ducere vel in apertum et extra; [18] obduco -cis, idest tegere; reduco -cis, idest retro vel iterum ducere; [19] seduco -cis, idest seorsum ducere causa conciliandi, quod sepe fìt ad decipiendum, unde seducete ponitur pro decipere et separare; [20] subduco -cis, idem quod seducere, vel subtus ducere vel subtrahere, et est proprie subducere naves de aqua ad terram trahere, unde Virgilius (Aen. 1, 573) 'urbem quam statuo vestra est; subducite naves', sicut e contrario deducere est naves de terra ad aquam ducere vel trahere, unde idem Virgilius 'tum vero relieti incumbunt et littore celsas deducunt toto naves'; [21] traduco -cis, idest ultra ducere et abicitur n et s secundum predictam regulam, unde illud (Vulg.psalm. 135, 16) 'qui traduxit populum suum per desertum' et alibi 'et nolebat eam traducere', quia pregnans erat. [22] Duco et omnia eius composita activa sunt et faciunt preteritum in -xi et supinum in -ctum et producunt hanc sillabato du. Item nota quod duco causa differentie ad 'duce' ablativum corrumpit secundam personam singularem imperativi et facit due, quam corruptionem retinent omnia eius composita.