Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 29

[1] CANDEO -des -dui verbum neutrum et caret supino, idest albere vel calere; et est tractum a ferro quod candere ponatur pro calere, quia ferrum quanto candidius tanto calidius; unde hic ciner vel cinis, quia ex candore et incendio fiat, [2] unde hic cinisculus idest parvus cinis, et cinereus -a -um, et cinericius -a -uni in eodem sensu; et per compositionem subcinericius -a -um sub cinere coctus, et subcinerizo -zas, idest sub cinere coquere, et est activum; [3] et cinerulentus -a -um idest plenus cinere, unde Ambrosius Super Egisippum 'cinerulenta canitie, et scisso amictu'. Item a cinis hec cinerica, et sunt cinerice oves cinereum habentes colorem. [4] Item a candeo candidus -a -um, quod comparatur -dior -simus, unde candide -dius -sime adverbium; et differt candidum ab albo: album enim de natura est, candidum de artifìcio, unde et dicitur candidum quasi candori datum. [5] Item album quodam pallore admixtum, sed candidum quadam luce aspersum; et a candidus candidulus -a -um diminutivum, unde candulus -a -um per sincopam, unde Iuvenalis 'prebenda est gladio pulchra hec et candula cervix'. [6] Invenitur quandoque candiculus -a -um, idest candidus vel candidulus, unde Marbotus in libello de lapidibus 'tertia candiculis tribus est inscripta lituris'. [7] Item a candidus hic candor -ris, et candido -das verbum activum, idest facete candidum, et hec candela -le quia accensa candeat, unde candelabrum quasi candelaferum, quia ferat candelam, [8] et candico -as -are verbum neutrum, idest candere vel aliquantulum candere ut sit diminutivum, unde Martianus Capella 'ipsius canities pruinosis nubibus candicabat'. [9] Item a candeo hec cicendela genus scarabeorum, quia volans candeat idest luceat, et hoc cicendelum, idest turibulum vel lichnus, et ponitur pro candela. Item a candeo pluraliter hee candes -dium, idest quedam vasa fictilia, [10] et hic candus -di vestis regia, et hic candidarius, idest pelliparius, qui coria facit alba; candidarius etiam dicitur qui lavat pannos, unde hec candidarla lotrix. [11] Item a candeo candesco inchoativum, et per compositionem excandeo, idest valde candeo, unde excandesco inchoativum; [12] incandeo, idest intus vel valde candeo, unde incandesco inchoativum, recandeo iterum candeo, unde recandesco inchoativum; et est neutri generis candeo cum omnibus suis compositis que non mutant coniugationem. [13] Item componitur cum ad et dicitur accendo -dis, et concendo -dis, et excendo -dis idest valde accendere, et incendo -dis, [14] unde hoc incensum et incentivus -a -um, et hoc incendium quod incendit, ut estus libidinis, et precendo -dis, idest ante vel valde accendere, et succendo -dis latenter accendere, et sunt, omnia ista composita a candeo que mutant coniugationem, activa. [15] Item a candeo caneo -nes -nui verbum neutrum et caret supino, unde canus -a -um et comparatur canior -simus, unde cane -nius -sime adverbium, [16] et hec canities -ei, et hec canitudo -nis in eodem sensu, unde Plautus 'stultus, inquit, adversus etatem et huius capitis canitudinem', [17] et canutus -a -um, et hic canus -ni tam pro ilio qui canet quam pro capillo qui in capite canet; canus componitur incanus idest non canus vel valde canus, unde Ovidius Metamorphoseos in V (8, 802) 'labra incana situ', et precanus -a -um, idest ante tempus congruum canus. [18] Item a caneo canesco -cis quod canisco invenitur, quasi a verbo tertie coniugationis; caneo componitur concaneo, idest simul canere, incaneo, idest valde canere, precaneo, idest intempestive canere, recaneo, idest iterum vel retro canere vel simpliciter canere, et producitur in hoc verbo caneo hec sillaba ca, unde debet dici incanet, penultima producta.