Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 9

[1] BALO -las verbum neutrum, et est ovium; inde hic balatus -tus -tui, et balbus -a -um qui verba non explicat: potius enim videtur baiare quam loqui; et comparatur -bior -simus, unde balbe -bius -sime adverbium; [2] et hec balbities vel balbuties -ei, et balbeo -bes, unde balbesco inchoativum, et balbutio -tis, idest male et trepide et incongrue loqui. [3] Item a baio burrus -a -um, et blesus -a -um, idest balbus, vel dicitur blesus quasi fresus, quia verba frangit; quod autem dicitur blesus bucca lesus, ethimologia est, non compositio. [4] Item a baio hic balatro -nis, idest clamosus ioculator, unde Oratius in Sermonibus: 'mendici, mime, balatrones', vel balatrones dicuntur prodigi vel leccatores a Servilio Balatrone, cuius mentionem facit in ultimo Sermone; secundum hanc tamen significationem melius dicuntur baratrones a baratro, sicut postea dicetur; [5] et a baio hic et hec et hoc balans participium, et hec balans -tis pro ove, et componitur baio cum de et dicitur debaio, idest valde baiare; baio producit primam.