Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 311

[1] ARBOR vel arbos secundum Ysidorum sicut herba dicitur ab arvis, quia terre fìxis radicibus adheret, vel arbor ab herbis, eo quod ad modum herbarum pullulet nascendo; prius enim, iacto semine, herba oritur, dehinc confota surgit in arborem, et in parvo tempore quam herbam videras, arbustum suspicis; [2] et est arbustum arbor novella et tenera, in qua insertio fieri potest. Ab arvo ergo derivatur herba, et ab herba arbor vel arbos, et videtur arbos proprie dici de fructifera, arbor et de fructifera et de sterili; unde hec arbucula vel arbuscula diminutiva, et arboreus -a -um et arborinus -a -um possessiva; [3] et hoc arbustum -sti, locus ubi arbores crescunt, et pro ipsis quandoque ponitur et precipue pro novellis; et dicitur arbustum quasi arborum statio vel hasta, et hoc arboretum -ti pro eodem, et hec arbutus -ti nomen cuiusdam arboris cuius fructus arbutum dicitur, et inde hoc arbutetum -ti locus ubi arbutus crescit, et arbuteus -a -um de arbuto existens. [4] Et nota quod quidam dicunt quod arbustum proprie dicitur de maioribus arboribus, arbutus est generale nomen omnium minorum arborum, arbutum generale nomen omnium fructuum talium arborum; sed teneatur ut prediximus.