Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 310

[1] AREO -res -rui verbum neutrum et caret supino, esse vel fieri siccum, unde aridus -a -um, quod comparatur -dior -simus et cetera, unde ariditas -tis, et componitur peraridus -a -um, idest valde aridus. [2] Item ab areo aresco -scis inchoativum, quod componitur inaresco et exaresco; et ab aresco hec area -e, locus ubi teritur frumentum, quia non triturantur ibi nisi arida, vel dicitur area quasi erea, quia eradatur pro triturandis frugibus, et ponitur pro domus latitudine et pro mari, quia latum et spatiosum, et pro tabularum equalitate; [3] et inde hec areola -e diminutivum, et per compositionem arapagare idest effodere vel scalpere ab area, et ponitur simpliciter pro effodere, et componitur ab area et pagus quod est villa, unde arapagatus -a -um idest ab area effossus, unde Plautus in Aularia 'aurum michi intus arapagatum est'; [4] et ab areo hec arena -e, unde hec arenula -e diminutivum, et arenosus -a -um, et arenarius -a -um quasi possessivum, et hoc arenarium locus arenis plenus. [5] Et secundum Macrobium De Saturnalibus hoc lardum -di dicitur ab areo -res, eo quod sit large aridum, et inde hoc lardarium -rii, locus ubi tenetur lardum. [6] Et ab areo hec arista, idest spica vel spicula; spice et piscium; unde hec aristella diminutivum, et aristatus -a -um, sicut dicimus 'aristatos pisces' qui plures habent aristas, et aristor -aris colligere aristas. [7] Item ab areo hec arena -e non ab adherendo in fabricis, ut dicunt quidam; unde arenula -le diminutivum, et arenosus -a -um plenus arena, et arenarius -a -um idem, vel quod fìt de arena. Vel arena ab aro -ras per contrarium. [8] Et ab areo hic araneus -i, vermis, unde araneolus -li diminutivum, et hec aranea, et hec araneola diminutivum, sed melius est ut ista deriventur ab Aragne, que fuit mutata in araneam. [9] Item ab areo et foros, quod est ferre, dicitur hoc aristoforum, idest vas ad potus et prandia deferenda rusticis in agros aptum, et dicitur ab areo per contrarium, eo quod non sit aridum, quia operarii semper indigent ut vinum vel aqua sit in eo qua utantur; vel vas ubi reliquie ciborum ponuntur. [10] Et secundum Rabanum hoc ordeum dicitur ab areo, eo quod citius aliis frugibus areat, vel ordeum quia habeant ordinem eius spice. Huius sunt tria genera: primum dicitur exaticum, quia spice eius sex ordines habeant, quod quidam canterinum appellant, quia animalia melius quam triticum pascit et homines salubrius quam malum triticum; aliud disticum, quia duos ordines habeat, hoc plerique calaticum vocant; tertium trimense, quia cum cogit necessitas verno tempore seminatur et celeriter colligitur; [11] unde hoc ordeolum -li diminutivum, et hinc hic ordeolus, scilicet parvissima collectio in pilis palpebrarum in medio lata, ordei granum similans, unde et dicitur. Item ab ordeum ordiceus -a -um vel ordeaceus -a -um et hoc orreum quasi ordeum, ubi reponitur ordeum; generaliter tamen locus ubi reponitur annona quelibet dicitur orreum. [12] Et ab areo hec arundo -nis, quia cito aret et proprie dicitur folium dependens, sed sepe simpliciter pro canna ponitur, unde arundineus -a -um, et hoc arundinetum -ti locus ubi arundines crescunt, unde in libro Sapientie de iustis: 'fulgebunt iusti et tamquam sintille in arundineto discurrent'. [13] Areo componitur inareo et exareo, et infinitivus arere componitur cum facio arefacio -cis, et cum fio et fìt arefio -fìs, idest fieri aridum.