Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 48

[1] VOMO -is -mui -mitum, emittere cibum acceptum vel aliud per os; unde hic vomitus -tus et hec vomica -ce, idest vomitus vel nausea vel genus apostematis quo emittunt intestina, et hoc vomitium, idest vomica, Martianus 'tunc vero illa vomitio atque nausea laborata'. [2] Et hic vomix -cis, idem vel summitas, et hic vomer vel vomis -eris, ferrum quod infigitur dentali, quia evomat terram vel quia humum feriat. [3] Vomo componitur convomo -mis, devomo -mis, evomo -mis, revomo -mis, et est neutrum cum suis compositis et corripit vo-.