Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

R 7

[1] RADO -is -si -sum, intersecare, superfìciem removere vel parum diminuendo appianare, unde rasim adverbium et hic et hec rasilis -le, idest res rasa vel pilosa ut radi possit vel apta ad radendum; [2] et hoc rasorium, unde rasoriolum diminutivum. [3] Item a rado hic radius -dii, instrumentum texendi, scilicet pecten vel navicula vel lignum quod distinguit stamina; et dicitur sic quia radendo fìat, unde et radius dicitur quoddam genus olivarum ob longitudinem, quia longe sunt ad similitudinem radiorum. [4] Radius edam dicitur virga qua geometre fìguras faciunt in supposito pulvere, et radius dicitur splendor, ut 'radius solis et stellarum', et dicitur sic propter longitudinem, quia longe emittatur et dirigatur. [5] Et a radius hic radiolus diminutivum in qualibet sua signifìcatione, unde hec radiola -e, predictum genus olivarum. [6] Item a radius hec radix -cis, quia quasi quibusdam radiis terre in profundum demergitur; vel a rado, quia si eradatur non repullulat; unde hec radicula -e diminutivum et radicitus adverbium, idest funditus, usque a radice; [7] et radicosus -a -um, radicibus plenus, et comparatur; et radico, producta penultima, radices emittere vel radicibus firmare, unde illud (Vet. Lat. Sirach 24, 16) 'et radicavi in populo honorifìcato'; [8] et componitur abradico -as, ab radice veliere, et arradico -as, valde vel ad aliquid radicare, diradico -as, divellere, eradico -as, evellere, destruere. Radico pro radices emittere neutrum est, in alia signifìcatione cum suis compositis activum est. [9] Item a radix hic ramus -mi, quasi a radice means, unde hic ramusculus diminutivum; ramus proprie est qui a radice vel trunco manat, sicut a ramusculis cetera; et ramosus -a -um, idest dilatatus et ramis diffusus, et comparatur. [10] Item a ramus hic et hec ramalis -e et hoc ramale -lis, idest ramus; unde Persius 'ut ramale vetus pregrandi subere coctum'; [11] et hec ramix -cis, idest mentula vel virga virilis; Iuvenalis (10, 205) 'iacet exiguus cum ramice nervus'; unde ramicosus -a -um, qui magnam habet mentulam, scilicet herniosus. [12] Item a ramus vel rado hoc ramentum -ti vel ramen -nis, idest tenuis ramus et aridus, vel rasura cuiusque rei et purgamentum, sicut pulvis qui raditur de aliqua specie. [13] Item a ramus hic racemus -mi, scilicet parvus ramusculus cum uva, scilicet pars botrionis; unde racemor -aris, sparsas uvas vel racemos colligere, et racemifer -a -um, racemos ferens. [14] Item a ramus hic ramnus -ni, genus spinarum: ut dicunt, spina alba vel ramus eius; unde Psalmista (Vulg. psalm. 57, 10) 'spine vestre ramnum'. [15] Item a rado vel radius radio -as, splendere, et componitur irradio -as, intus vel valde radiare, preradio -as, obradio -as, circumcirca vel contra splendere; [16] unde hoc obridium et hoc obrizum, idest aurum, dictum sic quia obradiet splendore: est enim coloris optimi; quod Ebrei ofaz, Greci chirron vocant; vel obrizum dicitur quasi ob rude aurum. Radio et eius composita neutra et absoluta sunt, licet quandoque ponantur transitive pro illuminare et illustrare; unde Ovidius in Epistolis (Pont. 3, 4, 103). [17] Item a radio dicitur rideo -es -si -sum: qui enim ridet dentibus videtur quasi radiare; [18] unde hic risus -sus et hic et hec risibilis -e, idest natum aptum ridere, unde risibiliter adverbium et hec risibilitas -tis. [19] Item a rideo ridiculus -a -um, de quo potest haberi derisio vel qui alium deridet vel qui in rebus turpibus ridet; et hoc ridiculum -li, idest derisio, [20] unde ridiculosus -a -um et hic et hec ridicularis -e; Plautus (Asin. 330) 'mitte ridicularia'; unde ridiculose -ius -me et ridiculariter adverbia. [21] Item a rideo ringo -is rinxi rictum, idest irasci, indignari vel rictum facete, unde hic rictus -tus, ferarum oris apertio; vel quod dicitur os in homine dicitur rictus in bestia; [22] et hec rixa -e, que inter multos committitur et iniuria constat, unde hec rixula diminutivum [23] et rixosus vel rixuosus, idest rixa plenus, et comparatur, unde rixose vel rixuose adverbium et hec rixositas vel rixuositas [24] et rixor -aris, rixam facere, contendere; unde rixabundus -a -um, similis rixanti vel qui facile movetur ad rixam, et rixanter, rixatim idest rixanter vel de una rixa in aliam. [25] Ringo componitur arringo -is, corringo -is, obringo, et est neutrum cum suis compositis et facit preteritum in -xi et supinum in -ctum. Invenitur et in deponenti genere; Oratius (epist. 2, 2, 128). [26] Et nota quod ringo ideo derivatur a rideo -es -si, quia qui ringit quodammodo videtur representare formam ridentis. [27] Rideo componitur arrideo -es -si, idest ad aliquem ridere vel cum ridente ridere; derideo -es, deludere, unde derisus -sus et derisio et derisor, unde derisorius -a -um; irrideo -es, idest deludere; subrideo, idest latenter vel post vel subtus vel parum, remisse ridere. Rideo et eius composita neutra sunt preter derideo et irrideo, que sunt activa, et omnia faciunt preteritum in -si et supinum in -sum et omnia producunt hanc sillabam ri-, [28] Item a rado hec ralla -e, vestis que vulgo dicitur rasilis, et hoc rallum, idest rasorium, [29] et hec ratis -tis, primum et antiquissimum navigli genus e rudibus tignis asseribusque contextum, ad cuius similitudinem facte sunt naves que ratarie dicuntur; nunc vero ratis quelibet navis abusive dicitur. [30] Nam ratis proprie dicitur connexio vel strues lignorum et trabium vel incastratura navium; vel ratis est illa pars navis que est inter carinam et proram vel puppim, dieta quia radat aquam vel quia rata sit et firma, sed per sinodocen quelibet navis dicitur ratis, quia radat aquam vel quia rata sit et firma et fìrmiter currat. [31] Unde hec raticula -e diminutivum et hoc raticum, scilicet obolus, as, quia sit similis rati, scilicet ad instar ratis cornutus. [32] Item a rado -is raso -as frequentativum, a quo rasito -as aliud frequentativum. [33] Rado componitur abrado -is, procul radendo iacere vel male radere; arrado -is, valde vel iuxta vel usque ad imum radere; [34] Corrado -is, idest simul radere, unde hoc corradium, idest corrasio, et corrasim; [35] erado -is, extra radere. Et est rado activum cum omnibus suis compositis, et omnia faciunt preteritum in -si et supinum in -sum, et omnia producunt hanc sillabam ra-.