Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 116

[1] POS podos dicunt Greci, et inde nos dicimus pes -dis, cum quo ambulamus, unde quadam similitudine pedes dicti sunt in versibus et metris, quia per ipsos metra ambulent; sicut enim nos pedibus incedimus, ita metra quasi pedibus gradiuntur. [2] Item pedes dicuntur extremi anguli velorum, vel potius illi duo in navi funes qui extremos angulos velorum tenent. [3] Unde hic et hec pedester vel pedestris -e, vel hic pedester, hec pedestris et hoc pedestre, pedibus ambulans; [4] et hic pedulus -li et pedellus diminutiva, [5] et pedarius -a -um, nudis ambulans pedibus, [6] et hic pedules -lis, pars caligarum que pedem capit, [7] et hic pedux -cis; peduces sunt laquei quibus pedes illaqueantur; a pede et capio videtur dictus. [8] Item a pes hic pediculus -li; pediculus dicitur illud quod sustinet fructum ad ramum, et pediculus dicitur vermis cutis, quia minimos et multos habeat pedes; [9] unde pediculosus -a -um, plenus pediculis, et comparatur, [10] unde pediculose -ius -me adverbium et hec pediculositas -tis, pediculorum plenitudo et abundantia. [11] Item a pede pedicosin, quidam vermis multorum pedum, qui et hispedicosin dicitur, unde quidam 'hispedicosin ubi me vidit caput abscondit, pedes contraxit'; [12] et hinc pedicosus et hispedicosus dicitur pediculus. [13] Item a pes hic pedo -nis, idest pedes vel pediculus, unde hic pedunculus diminutivum; [14] hic et hec pedes -ditis, idest pedester, pedibus pro equo utens, [15] unde pedito -as, idest pedibus ire vel pedibus transire, unde Augustinus in laudem Virgilii dixit quod in eo camelus natat sed anguis peditat; [16] et hic peditatus -tus, idest peditum multitudo vel proprietas peditandi. [17] Item a pes hec peda -e, idest vestigium humanum, [18] unde hec pedana -e, idest catena circa pedes, scilicet compes, et pedana -e dicitur pedules novus vel de panno veteri factus qui calige veteri assuitur, [19] unde pedano -as, pedanas caligis apponete. [20] Item a pes hoc pedum, baculus pastoris recurvus, a coercendis pedibus animalium dictus; Virgilius 'ac tu sume pedum'; [21] et hic pedor -ris, idest pedum fetor vel squalor; Lucanus (2, 73) 'longusque in carcere pedor'; [22] et hinc pluraliter hec pedora, idest pedum vel aurium sordes, [23] et pedicuus -a -um et pedorosus -a -um, qui sordidos habet pedes. [24] Item a pedor hic podex -cis, idest culus, quia feteat; Iuvenalis (2, 12) 'sed podice levi'; [25] et componitur cum verro et dicitur hic verpus -pi, medius digitus, quasi verrens podicem; [26] 'percussit enim Deus Iudeos in posteriora et obprobrium sempiternum dedit eis': nam singulis annis in crucifìxione Domini emittunt sanguinem per posteriora, quem cum medio digito reponendo verrunt podicem eo digito, et inde dictus est verpus quasi verrens podicem, unde adhuc ille digitus in obprobrium ostenditur Iudeis; [27] quem si alicui Iudeo ostenderis, nunquam postea te diliget. Hinc Iuvenalis (10, 53) 'mediumque ostenderet unguem'. Hoc faciebat Democritus fortune, scilicet pretendebat ei medium digitum in obprobrium sicut fìt Iudeis, per hoc eam contemptibilem esse ostendens. [28] Et hinc est quod verpus invenitur pro Iudeo; Iuvenalis (14, 104) 'quesitum ad fontem solos deducere verpos', 'idest Iudeos' glosandum est. [29] Item a pedor pedo -is pepedi, idest pedorem idest fetorem facere, [30] unde hic pedo -nis, qui pedit vel bombet. [31] Pedo componitur oppedo -is oppedi, idest contra pedentem pedere, et quia qui contra pedentem pedit quodammodo ei contradicit, ideo oppedere ponitur pro contradicere; [32] item quia qui oppedit quod pedens facit et ipse facit, ideo ponitur pro consentire, et in utraque istarum significationum potest accipi in ilio versu Oratii; [33] repedo -is -di, iterum pedere; suppedo -is, idest latenter vel sub vel post vel remisse pedere. Et est neutrum cum suis compositis et caret supino et composita amittunt geminationem preteriti. [34] Item a pes pessum adverbium loci; Lucanus 'sidentia corpora pessum cesa iacent'; [35] unde hoc pessarium, genus medicaminis, quia intus iniciatur vel intro immittatur; [36] et componitur pessumdo -as, sub pedibus dare et conculcare. [37] Pes componitur cum capio et dicitur hec pedica -ce, quasi pedes capiens, scilicet catena pedum vel quoddam instrumentum capiendi pedes animalium, [38] unde pedicatus -a -um, idest catenatus vel pedica captus. [39] Pedica componitur cum conet dicitur compedio -is, idest illaqueare, incatenare, [40] unde hec compes -dis, catena circa pedes. [41] Item pedica componitur cum ex et dicitur expedio -is, liberare, explicare, exsolvere, quasi extra pedicam ponere, [42] et inde expeditus, exsolutus, liberatus, promptus, et comparatur -or -mus, unde expedite -ius -me adverbium et hec expeditio -nis, sicut dicimus aliquem esse in expeditione, ubi homines liberi et prompti efficiuntur. [43] Expeditus componitur inexpeditus -a -um. [44] Item expedire idest convenire vel prodesse, utile esse, et secundum hoc sepe invenitur impersonale, ut 'expedit ut unus homo moriatur pro populo, ne tota gens pereat'. [45] Item pedica componitur cum in et dicitur impedio -is -ivi -itum, irretire, quasi in pedicam trahere vel in pedica ponere, unde hoc impedimentum -ti; [46] et cum pre et dicitur prepedio -is, idest impedire vel deturpare, devastare, quasi pre, idest ante, pedicam ponere. [47] Item pes componitur cum sub et dicitur hic suppedaneus, idest scabellum sub pedibus, sicut circa lectum solet esse scabellum quod habet usum scrinii vel capse, unde iam ex consuetudine quodlibet scrinium vocatur suppedaneus, [48] idem et pedaneus et pedanus et suppedanus; [49] et suppedium, idest subsidium, auxilium, [50] et hec suppetia -e, idest suffragium, auxilium: suppedia vel suppetie proprie illa auxilia que maxime ab illis petuntur vel illis precipue dantur qui sub aliorum detinentur potestate; [51] unde in Ystoria legitur quod prebuerunt illis suppetias; hinc et Augustinus De civitate Dei in VIII 'qui hinc deferunt nostras positiones inde referunt deorum suppetias'; [52] et a suppetia vel suppedium suppedito -as, auxiliari, subministrare, subservire, obsequi, suppedia dare, et est neutrum; [53] et est eliminanda eorum pravitas qui ponunt hoc verbum pro pessumdare et conculcare sub pedibus. [54] Item pes componitur cum ala et dicitur hic et hec alipes -dis, idest velox, et proprie tantum pedibus, quasi habens alas in pede; [55] et cum reet dicitur repedo -as, idest retro pedem dare, remeare, unde repedito -as frequentativum. [56] Item componitur hic et hec et hoc bipes -dis, tripes -dis, quadrupes -dis, idest habens vel natum aptum habere duos vel tres vel quattuor pedes; [57] unde bipedius -a -um et bipedalis -e, bipedalitas, tripedius -a -um, tripedalis -e, tripedalitas, [58] quadrupedius -a -um; Plautus in Amphitrione 'cursu quadrupedio agitabo adversum divum'; et quadrupedalis -e, quadrupedalitas, [59] et hic et hec et hoc quadrupedans -tis, idest quadrupes; Virgilius. [60] Item pes componitur cum sesqui, quod est totum, et dicitur hic sesquipes -dis, idest totus pes, quasi mensura unius pedis; Persius 'nugaris cum calve pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstat'; [61] unde sesquipedalis -e, implens vel continens totum pedem, scilicet mensuram unius pedis; Oratius (ars 97) 'proicit ampullas et sesquipedalia verba'. [62] Item componitur cum sex et dicitur hic sescupes -dis, idest pediculus, quia sex habeat pedes; unde sescupedosus -a -um, sescupedibus plenus; [63] et cum semis, et dicitur hic semipes, idest dimidius pes, unde semipedalis -e, semipedalitas; [64] et cum lavo -as, et dicitur hec pelvis -vis, ubi pedes lavantur, scilicet conca vel aliud vas; [65] et hic multipes -dis, quidam vermis multos habens pedes, qui et centupeda -e dicitur; [66] et hic sonipes -dis, idest dextrarius, qui pede sonat terram percutiendo; [67] et hic et hec cornipes -dis, idest corneos habens pedes, et lenipes -dis et levipes -dis, idest lenes habens pedes vel leves, idest planos vel agiles; [68] et planipes -dis, idest planos habens pedes vel funambulus vel recitator cuiusdam fabule que planipedia -e dicebatur, et dicebatur planipedia -e tale genus fabularum quia planis, idest nudis, pedibus recitabatur; Iuvenalis (8, 191) 'planipedes audit Fabios'; [69] et hic linipes -dis; et hoc linipedium, scilicet lineum calciamentum pedum; [70] hic et hec et hoc eripes, ereos pedes habens; [71] et hic et hec et hoc aeripes -dis, idest velox, quia pre nimia velocitate videntur pedes eius in aere sustentari; [72] et hic antepes -dis; et hic circumpes -dis: antepedes sunt obsequia amicorum vel ipsi amici obsequentes, circumpedes sunt obsequia servorum vel servi obsequentes; [73] et pedisequus -a -um, qui sequitur pedes domini sui; et hec pedisequa -e pro ipsa serviente vel ancilla; [74] et hic propes -dis, idest funis quo pes veli alligatur, quasi prope pedes, de quo Turpilius 'quasi conventus sunt naves in mari secundus si quis propedon misit si vela sinister'. [75] Item componitur pes apes -is et apex -cis, et cum multis aliis partibus que congruentius singulatim tractantur. [76] Item a pos hec poderis -ris, vestis sacerdotalis linea corpori penitus astricta et usque ad pedes descendens, unde et dicitur hec camisia et subucula dicitur. [77] Pos componitur cum tris et dicitur hic tripos -dis, mensa vel scannum vel aliud instrumentum tres habens pedes; si enim quattuor habeat pedes improprie dicitur tripos. [78] Item secundum Remigium tripos est quedam species lauri, sic dieta quia trifida habeat folia vel quia tribus radicibus adheret terre, et est consecrata Apollini, deo divinationis, quia supposita capitibus dormientium vera facit somnia apparere, unde et sepe ponitur pro ymagine Apollinis; [79] unde Priscianus 'et epigrammata que egomet in vetustissimo tripode Apollinis'; sed cum sit nomen arboris videtur quod deberet esse feminini generis, sed hic est masculini generis. [80] Item pos componitur cum agros quod est tractus, vel agrios quod est ferum, agreste, immite, crudele, et dicitur hec podagra -e, quedam infirmitas pedum, a retractione pedum vel a fero dolore dieta, nam omne quod immite est abusive agreste vocamus; [81] unde podager -a -um et podagricus -a -um.