P 60
[1] PENDO -is pependi pensum, idest suspendere vel trutinare, et pendere idest exsolvere, reddere, tribuere vel sustinere; [2] unde pendeo -es, et habet idem preteritum et idem supinum quod pendo, scilicet pependi et pensum, et significat passionem intrinsecus natam, scilicet esse vel fieri pensum, unde quidam (Eberh. 19, 21) 'pendeo suspensus, pendo dum sublevo pondus'; [3] et a pendeo hoc pondus -ris, onus vel gravitas vel quod trutinatur vel mensuratur, et dicitur a pendeo quia in statera libratum pendeat; hinc et pensum dicitur quasi ponsum, sed abusive. Pondus una libra vel unus as est, unde et dipondius dictus est quasi duo pondera, due libre vel duo asses. [4] Et sunt diversa nomina ponderum, scilicet trutina, que et moneta dicitur et statera, campana, examen, calcus, siliqua, ceratim, obolus, scrupulus, dragma, coclearium, olche, statera, ciatus, ocitabulum, denarius, solidus, sextula, stater, quadrans, sichel, uncia, libra, mina, talentum, centenarium. [5] Et a pondus hoc pondusculum diminutivum et ponderosus -a -um, gravis, et comparatur, unde ponderose -ius -sime adverbium et hec ponderositas -tis. [6] Item a pondus hoc pondo indeclinabile pro quodam morbo et pro pondere, unde in Vita sancti Nicolai habetur quod auri pondo trium virginum ademit pudorem; [7] et pondero -as, idest trutinare vel gravare, et componitur equipondero -as, eque ponderare, et prepondero -as, prevalere, pregravare, excellere, pre aliis ponderare. [8] Pondus componitur hic semipondius, idest dimidium pondus, et hic dispondius, quod melius dicitur dipondius, idest duo pondera, scilicet genus ponderis ex duobus assibus compositum, unde in Evangelio 'nonne duo passeres veneunt dipondio?'. [9] Item a pendeo pendulus -a -um, quod pendet et est elevatum, et hec penis -nis, idest cauda equina, quia pendeat et suspensa feratur, et hic penis -nis, idest priapus, virile membrum, quia pendeat vel quia suspensus feratur, vel penis dicitur a penetro -as, quod est eius offìcium contra iacturam humani generis. [10] Item a pendeo hoc penicillum -li et hoc peniculum et hec peniscilla, idest molle genus spongie ad tergendos humores et scutellas; [11] sed hic peniculus -li derivatur a pannus, quasi panniculus, scilicet quidam panniculus cum quo disci terguntur, unde Terentius in Eunucho 'quid grave peniculos putas purgare'. [12] Item a pendeo hec penula -e, idest pallium quoddam, et proprie cum longis fimbriis, vel dicitur sic a Penis, qui maxime tali veste utuntur et apud quos initium habuit; Iuvenalis (5, 79) 'et multo stillaret penula nimbo'; [13] et inde penulatus -a -um, ilio pallio indutus vel illud pallium habens. [14] Item a pendeo hec penna -e, quia pendeat idest volet, quia auxilio pennarum moventur aves et volant, vel penna dicitur a pennum, quod est acutum, quia acuta sit; [15] unde hec pennula -e diminutivum et pennosus -a -um et pennatus -a -um [16] et penno -as, pennis tegere vel ornare, et componitur depenno -as, expenno -as, idest pennas auferre, impenno -as, pennas immittere, pennis implere. [17] Item a pendeo hic et hec pensilis -e, idest levis; reciproca enim sunt levis et pensilis, idest unum ponitur pro alio vicissim; Iuvenalis (1, 158-59) 'vehatur pensilibus plumis atque illinc despiciat nos'. [18] Unde pensiliter adverbium, idest leviter, et hec pensilitas, idest levitas; [19] et componitur perpensilis -le, idest valde levis, perpensiliter, perpensilitas, idest levitas. [20] Item a pendeo hoc pensum, idest deliberatio, cogitano, consilium, quia dum aliquid deliberamus pendemus, idest in pendulo et dubio sumus; et hoc pensum dicitur mulierum, scilicet lana vel linum ad opus datum vel filatura, et dicitur a pendeo vel pondus, quia ad pondus et mensuram dabatur; [21] et hinc penso -as, idest cogitare, deliberare vel ponderare, trutinare, equare, et secundum hanc significationem potest esse frequentativum a pendo -is. [22] Pendeo componitur appendeo -es, ab aliquo pendere, compendeo -es, simul pendere, dependeo -es, idest deorsum pendere, dispendeo -es, diversis modis vel in diversas partes pendere, impendeo -es, idest imminere, ingruere, instare, supra pendere. Pendeo neutrum est cum omnibus suis compositis. [23] Item a pendo hec pensio -nis, libratio, equatio vel ponderis equalitas, et pensio pretii solutio vel ipsum tributum vel pretium quod datur pro agro ad pensionem conducto; [24] unde pensionarius -a -um, ad pensionem pertinens vel qui pensionem reddit. [25] Item a pendo pensus -a -um, persolutus vel suspensus vel ponderatus, libratus, equatus, et secundum hoc comparatur -or -mus, unde pense -ius -sime adverbium, unde in Epistola pape Felicis in episcopio positi 'sunt in celesti militia que pensius est ponderanda'. [26] Item a pendo penso -as frequentativum, idest frequenter pendere vel equare, a quo pensito -as aliud frequentativum; Martianus (1, 92 p. 26, 24) 'que parens probitas munera pensitet'. [27] Pendo componitur appendo -is, suspendere vel librare, ponderare, unde appensor et appensorius -a -um, [28] et hic et hec et hoc appendix -cis, quod alicui appendendo adheret, unde appendix dicitur mansiuncula que magne domui adheret227, scilicet que appenditur parieti non habens tectum divisum in duo latera, unde Priscianus 'alias autem his appendices'; [29] unde hoc appendicium -cii, idem, et appendicius –a -um; [30] compendo -is, idest simul pendere, reddere, persolvere vel trutinare, equare, unde compensor, qui libenter reddit quod debet, et compensus -a -um, redditus vel equatus vel remuneratus, [31] et compendium, quicquid est breve et utile; unde Statius Tebaidos 'relegunt compendia silve'; [32] et inde compendiosus -a -um, brevis et utilis, unde compendiose adverbium, ut 'iste loquitur compendiose', idest breviter et utiliter, et hec compendiositas -tis. [33] Item a compendo compenso -as frequentativum, remunerare vel reddere, donare, trutinare, et componitur recompenso -as, idest reddere, persolvere, remunerare vel iterum trutinare, equare; [34] dispendo -is, largiter donare, expendere vel ordinare, dividere, unde dispensor et dispensorius -a -um et hec dispensa -e [35] et hoc dispendium, idest nimia largitas, nimia dispensa; et dispendium dicitur quod contrari um est compendio, idest longum et inutile, [36] unde dispendiosus -a -um, longus et inutilis, et dispendiose, dispendiositas; [37] item dispenso -as frequentativum, quasi largiter donare, dividere, disponete vel deliberare; [38] dependo -is, persolvere, tribuere vel valde vel deorsum pendere; expendo -is, unde expensa -e; [39] impen-do -is, idest donare, exhibere, unde hec impensa -e et hoc impendium, ambo pro expensa vel dispensa, unde Iosephus in XIII'renovari templum impendiis ex meo factis', [40] et impendio adverbium, idest sedule et intente; Terentius in Eunucho 'animus michi impendio magis adaugebat'; [41] et impendium etiam invenitur pro studio et sedulitate, unde impendiosus -a -um, idest sedulus et intentus, unde impendiose adverbium et hec impendiositas; [42] item ab impendo impenso -as frequentativum; propendo -is, extendere, dilatare, unde propensus -a -um, idest extensus; Persius 'pinguis aqualiculus propenso sesquipede extat'; [43] perpendo -is, intelligere, considerare, animadvertere, advertere, percipere, unde hoc perpendiculum -li, illud unde lebetes feruntur et suspenduntur, et perpendiculum dicitur illud instrumentum cementariorum quod alio nomine dicitur amussis et plumbatum, quod ipsi demittunt ad perpendendam equalitatem muri, [44] unde hic et hec perpendicularis -e, unde perpendicularis dicitur linea que susum vel iusum recte dirigitur; [45] rependo -is, reddere, remunerare; suspendo -is, sursum pendere. [46] Componitur quoque nichilominus pendo: parvipendo, vilipendo, floccipendo, naucipendo, nichilipendo, iuncipendo, omnia pro contemnere, parum appretiari. [47] Pendo et eius composita omnia sunt activa et faciunt supina in pensum et preterita in pendi; simplex tamen geminat primam sillabam in preterito et facit pependi, sed nullum eius compositum geminat in preterito sillabam.