Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 11

[1] ODA -e grece, latine dicitur laus; et oda cantus, et oda finis, et oda via. [2] Hinc quidam liber Oratii intitulatur Liber odarum, idest cantuum vel laudum, quia ibi laudare intendit et quelibet eius distinctio est cantabilis; unde et quelibet eius distinctio oda dicitur, quasi laus vel cantus. [3] Et ab oda quod est cantus et pros quod est ad dicitur hec prosodia, idest accentus. [4] Item ab oda quod est cantus et ab ex componitur hoc exodium, idest primus cantus, initium cantilene; Iuvenalis (3, 174-75) 'tandemque redit ad pulpita notum exodium'; [5] et hinc hic exodiarius -rii, precentor, qui cantum incipit ante alios, et exodiarius -a -um, ad exodium vel ad exodiarium pertinens. [6] Item oda quod est cantus vel laus componitur cum comos quod est villa et dicitur hec comedia, idest villanus cantus vel villana laus, quia tractat de rebus rusticanis et affìnis est cotidiane locutioni quia circa villas fiebat et recitabatur. [7] Vel comedia a comessatione: solebant enim post cibum homines ad audiendam eam venire. [8] Et hinc comedus -a -um et hic comedus -di?, qui comediam describit, et hinc comedicus -a -um, ad comediam vel comedum pertinens vel delectabilis, [9] unde comedice, idest delectabiliter; unde Plautus 'heus astitisti et dulce et comedice'. [10] Item a comedia comicus -a -um, idest comedus vel ad comediam per-tinens vel facetus. [11] Item oda in eodem sensu componitur cum tragos, quod est hyrcus, et dicitur hec tragedia -e, idest hyrcina laus vel hyrcinus cantus, idest fetidus: [12] est enim de crudelissimis rebus, sicut qui patrem et matrem interfìcit vel comedit filium, vel e converso et huiusmodi. [13] Unde et tragedo dabatur hyrcus, scilicet animai fetidum, non quod non haberent aliud dignum premium, sed ad fetorem materie designandum. [14] Et inde tragedus -a -um et hic tragedus -di, tragedie scriptor, et hinc tragedicus -a -um. [15] Item a tragedia tragicus -a -um, tragedus vel ad tragediam pertinens. [16] Et differunt tragedia et comedia quia comedia privatorum hominum continet facta, tragedia regum et magnatum. [17] Item comedia humili stilo describitur, tragedia alto. Item comedia a tristibus incipit sed cum letis desinit, tragedia e contrario, [18] Unde in salutatane solemus mittere amicis et optare tragicum principium et comicum finem, idest bonum et letum principium et bonum et letum fìnem. [19] Item oda, idest via vel finis, componitur cum peri quod est circum et dicitur hic periodus -di, quasi circuitus vel ambitus vel quasi circa fìnem, et accipitur in tribus significationibus, sicut supra diligenter exposuimus. [20] Item oda quod est via componitur cum ex et dicitur hic exodus, idest exitus, quasi itus, viatio extra. Et hinc quidam liber dictus est Exodus, qui continet exitum vel egressum filiorum Israel de Egipto. [21] Item componitur odeporicus -a -um, idest itinerarius, viatorius; sed odeporium dicitur laus cantilene. [22] Item oda, idest via, componitur cum sin quod est conet dicitur hec sinodus -di, idest cetus, conventus, comitatus, congregatio, et proprie senum sive presbiterorum, quam solent facere episcopi quia ibi simul conveniunt et coeunt; [23] unde hic et hec sinodalis -le, ad sinodum pertinens.