Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 10

[1] Hic ODOR -ris dicitur a greco: Greci enim dicunt ozein olere vel odor, et inde nos dicimus odor, mutantes z in d. Vel dicitur odor ab aere quia tactu aeris sentitur, et dicitur odor proprie de bono. [2] Unde hic odorculus -li diminutivum, et odorus-a -um, odore plenus, scilicet quod ex se emittit odorem, ut flos, thus, pomum; [3] unde odore adverbium, et hec Odoria -e, dea que putabatur odoribus preesse, et pro ipso odore invenitur: Plautus in Amphitrione 'Odoria afficit populares suos'. [4] Item ab odor odoro -as et odoror -aris in deponenti genere, unde illud 'odoratus est Dominus odorem suavitatis'; et sunt in eodem sensu, scilicet odore percipere vel odorem accipere vel olfare. [5] Unde odoratus -tus, actus vel passio odorandi, et dicitur odoratus quasi odoris aeris tactus et est ethimologia; et odorabilis -e, odorabiliter et hec odorantia, idest odor. Odoro activum est et odoror deponens cum suis compositis, si qua habent. [6] Odor componitur odorifer -a -um, quod odorem fert, et odorisequus -a -um, quod odorem sequitur, ut canis. [7] Et licet odorum vel odoriferum, odoratum, odorisequum ita distinguantur ut odorum dicatur quod ex se emittit odorem, ut flos: idem et odoriferum; [8] odoratum quod odore perceptum est vel quod odore percipit vel odorem aliunde recepit; unde 'odoratus est Dominus odorem suavitatis'; [9] et odorisequum quod odorem sequitur, ut canis: confunduntur tamen apud auctores et pro se posita invicem inveniuntur.