Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 22

[1] NECO -as -avi, vel -cui, -atum, vel nectum, idest occidere; sed necavi, ferro perimere, necui, alia vi. [2] Unde necatus, ferro, sed nectus, alia vi peremptus, et nex -cis, idest mors, sed nominativus in usu non est, quem tamen Ambrosius Super Egisippum posuit, dicens 'et erit mortuorum nex plurima'; et hec necula -e diminutivum. [3] Et componitur hic et hec seminecis -ce, in media parte necatus. [4] Neco componitur eneco -as -avi -cui, idest valde necare vel extra; [5] interneco -as, inter aliqua necare vel interpolatim necare, vel interim, dum aliquis est in itinere, necare; unde hec internecio -nis pro internectio, idest internecatio vel mors que contingit alicui dum est in itinere. [6] Item inter ponitur sepe pro e; unde Nevius (trag. 52) 'mare interbibere', idest ebibere; Plautus (vocab.) 'interluere mare', idest eluere, et secundum hoc dicitur interneco -as, idest enecare. [7] Unde hic et hec internicida -e, quasi enicida, scilicet qui falsum testimonium fecit et commisit et ob id hominem occidit, [8] unde hec internicies -ei, mors ab ilio facta, et hoc internicidium vel internicium, similiter mors, occisio quam internicida committit, et dicitur internicidium vel internicium quasi quedam hominis enecatio; [9] et iudicium internicidii dabatur in internicidam et accusatorem eius possessio honorum sequebatur. [10] Internicium etiam dicitur bellum in quo omnes pereunt, nullo remanente. [11] Perneco -as, perfecte necare, unde hec pernicies -ei, mors, interitus; Iosephus (Cassiod. Ios. antiq. 17 p. , 25) 'venenum in eius perniciem nundinatus est'; [12] unde perniciosus -a -um, mortifer, letalis, et comparatur; unde perniciose -ius -me adverbium, et hec perniciositas -tis. [13] Item a perneco -as hic et hec et hoc pernix -cis, correpta penultima genitivi, idest perniciosus, destructor, et comparatur; [14] unde perniciter -eius -me adverbium, et hec pernicitas, perniciositas, destructio, interitus; [15] pernix -cis, producta penultima genitivi, idest velox, a pernitor, sicut postea dicemus. [16] Neco et eius composita omnia sunt activa et faciunt preteritum in -cavi et in -cui, et supinum in -catum vel in -ctum, et corripiunt hanc sillabam, scilicet ne-.