Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 133

[1] MONOS grece, latine dicitur unum; unde hec monas -dis, idest singularitas, principium scilicet numeri qui dicitur unus vel unitas vel singularitas; [2] unde hic et hec monalis -le, idest unialis, singularis, unde hec monalitas -tis, singularitas, et monaliter adverbium, idest unialiter vel singulariter; Martianus Capella 'puer ymeneus monaliter personabat'. [3] Item a monas hic monachus, quia singularis sit et solitarius, quia monachi a secularibus segregati actibus et vita quasi soli morantur; [4] si ergo solitarius interpretatur vocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est?; quod autem dicitur monachus quasi unius custos, ethimologia est. [5] Et sunt plura genera monachorum, scilicet cenobite, quos 'in comunione viventes' possumus appellare, anacorete, idem et eremite. [6] Et a monachus hec monacha -che, et hic et hec monachalis -le et monachicus -a -um et hic et hec monachilis -e et monasticus -a -um. [7] Monas componitur cum sterion, quod est statio, et dicitur hoc monasterium, quasi singularis et solitaria statio, quia ibi habitantes a secularibus segregati actibus et vita quasi soli morentur; [8] unde hoc monasteriolum -li diminutivum, et hic et hec monasterialis -le. [9] Item a monas hec monialis -lis, idest monacha; et componitur sanctimonialis -lis, idest monacha sanctifìcata, consecrata; unde hic et hec monialis -e et sanctimonialis -e. [10] Item monas componitur hic monarcha -e, princeps unius civitatis vel singularis princeps, scilicet qui singularem possidet principatum, sicut Alexander apud Grecos et Iulius apud Romanos; unde hec monarchia -e, singularis principatus. [11] Item monos componitur monogamus, monomachia et monoceros et hec monopolis, idest civitas habens sub se unam civitatem, vel quasi unica et singularis civitas, scilicet que reliquis in aliqua regione melior est et liberior. [12] Item componitur cum pole, quod est vendere, et dicitur hoc monopolium, idest statio ubi una res venditur. [13] Item componitur hic monocosmus, genus vehiculi quod ab uno iumento trahitur, et hoc monocosmium, idest carrus unum tantum portans, [14] et hic monocentaurus, idest homo caput habens bovis, et hic monotonus, idest rigidus. Componitur quoque tam monos quam monas cum multis aliis partibus.