Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 25

[1] MANDO -is -ui vel mandi vel mandidi mandere mansum, idest comedere, sed in raro usu invenitur eius preteritum vel supinum; [2] unde hic et hec mandibilis -le et hic mando -nis, qui multum mandit, scilicet leccator, ardelio, gulo, elluo, epulo, ambro, lurco, bucco, ganeo, comedo; et in eodem sensu hic et hec et hoc mandox -cis a mando -is. [3] Item a mando hec mandibula -e, inferior maxilla, quod in Libro iudicum (Vulg. Ind. 15, 15-17) reperies; et hic mansucius -cii, idest edax et ad mandendum paratus; [4] et hic manducus -ci, idest ioculator ore inhyans, turpiter mandens; unde manduco -as; quod autem dicitur manducare quasi manum ducere, ethimologia est. [5] Item a mando mansus -a -um, idest comestus: mansus etiam dicitur mansuetus et tunc derivatur a mansueo -es. [6] Item a mando hoc mantile -lis et hoc mantele -lis in eodem sensu, scilicet velamen mense, mappa, et dicitur sic quasi mandile vel quasi mandele; [7] vel mantile vel mantele quasi manutergile, et secundum hoc sic dicitur proprie gausape quod tergendis manibus prebetur; unde et dicitur mantile vel mantele quasi manus tela, et est ethimologia. [8] Item a mando hoc mandicum, quoddam instrumentum ligneum hominis figuram habens, quod solet circensibus malas movere, quasi mandendo. [9] Item a mando maturus -a -um, quasi mandurus, idest ad mandendum aptus; et comparatur -rior -simus: invenitur etiam maturrimus quasi a positivo matur; [10] unde mature -rius -sime vel -rime adverbium, et hec maturitas -tis et maturo -as, maturum facere, et est activum cum omnibus suis compositis; [11] et inde matureo -es -ui, idest esse vel fieri maturum; et componitur permatureo -es, perfecte maturere; unde Ovidius Metamorphoseos (4, 165); et hinc inchoativa maturesco -is et permaturesco -is; [12] et nota quod secundum predictam significationem maturare ponitur pro discedere cum tranquillitate et quiete, ut 'ille maturat hoc', quasi 'cum maturitate et tranquillitate et lenitudine facit hoc'; [13] unde Virgilius 'maturate fugam vestroque hoc dicite regi', quasi 'cum tranquillitate recedite'. [14] Item maturus -a -um, idest festinus, et comparatur; et inde maturare, festinare, et est neutrum; [15] invenitur etiam maturio -is pro maturare secundum utramque significationem; Quintilianus De causis 'contra libidinem' inquit 'maturire non prodest'. [16] Maturus componitur commaturus, et immaturus, idest non maturus, acerbus, et utrumque comparatur; [17] unde commaturitas et immaturitas: immaturitas etiam dicitur nocturnum tempus, quod non est maturum, idest opportunum, ut aliquid agatur vigilando, quod etiam vulgo solet dici hora importuna. [18] Mando componitur commando -is et est neutrum cum omnibus suis compositis.