M 24
[1] MANDO -as, idest precipere; et mandare, idest mittere; et secundum ethimologiam dicitur mando, idest manum do, quia olim in commisso negotio alter alteri manum dabat; [2] unde hoc mandatum, quod mittitur, et mandatum, idest preceptum; unde illud (Vulg. loh. 13, 34) 'mandatum novum do vobis ut diligatis invicem'; et hec mandatela -le, idest mandatum; [3] et hic mandra -e, idest bubulcus, a bobus sibi commendatis, vel quia nomina boum mandat memorie; Iuvenalis 'instantis convicia mandre'; vel mandros dicitur ovis, inde hic et hec mandra, pastor ovium; [4] et per compositionem hic et hec archimandrita -e, idest princeps vel pastor ovium; unde et quadam translatione episcopi, archiepiscopi et etiam sacerdotes dicuntur archimandrite, quasi pastores ovium Christi. [5] Mando componitur cum a et dicitur amando -as, idest extra, longe mandare et absentare; et in eodem sensu invenitur amendo -as; [6] commendo -as, idest tradere, committere, vel laudare, magnificare, extollere; [7] unde commendatorius -a -um et commendabilis -le et commendaticius -a -um: commendaticius dicitur qui aliquid de suo nobis dat ut res eius in nostra habeamus tutela, et etiam commendaticia dicitur res que nobis et nostre tutele commendatur; [8] premando -as, ante mandare; remando -as, iterum vel retro mandare. Mando -as cum omnibus suis compositis est activum et in compositione mutat a in e in amendo et commendo.