Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

G 85

[1] Hec GRAMA -e grece, latine dicitur linea, unde greci dicunt hoc gramaton, scilicet littera, et hoc grama -tis, pro eodem, et ideo dicitur a linea, quia lineatim fìunt littere, idest quibusdam lineis et protractionibus. [2] Gramaton vertitur in latinum et dicitur hoc gramatum -ti, idest littera, unde Theodolus (ecl. 133) 'Grecorum primus vestigat gramata Cadmus'; [3] et hinc hic gramatus, qui sumit initium legendi vel qui per paginas legere potest, et hec gramatica -ce, quasi litteralis scientia, non a prima parte sui, quia primo tractet de litteris, sed per effectum, quia effìcit litteratum. [4] Unde et sic describitur: gramatica est scientia recte scribendi, recte pronuntiandi et recte construendi gnara; docet enim hec ars recte scribere, sine quo non est habere perfectionem ipsius artis. [5] Nec tamen ob hoc scribendi officium iniungo huius artis artifici, sed potius scribendi scientiam: est enim opus ut sciat fìguras cognoscere, et qualiter debeant fieri, et que cui sit vel non sit preponenda vel supponenda, et omnino fìguras sibi eleganter et artificiose coaptare; et hoc quidem necessarium est, sed non suffìciens, sicut nec alia duo que restant, que ad huius artis quoque perfectionem exiguntur, scilicet scire pronuntiare et recte construere, ex quibus omnibus quasi integraliter consistit. [6] Quod autem dicitur gramatica, quasi gramatorum teca, idest litterarum repositorium, ethymologia est, non compositionis ostensio. [7] Et gramaticus -a -um, pertinens ad gramaticam vel gramatica instructus, et comparatur -cior -simus, unde gramatice -cius -sime adverbium, et gramatizo -as, idest gramatice loqui. [8] Item a grama vel gramaton apud Grecos dicitur graphos, idest scriptor, unde graphia, idest scriptura et grapho graphas, idest scribo scripsi; [9] et componitur apud Grecos catagrapho categraphas, idest transcribo -psi, et sunt diverse prepositiones cata et cate, et ita alia est compositio in presenti, alia in preterito: aliter enim iunctura prepositionis non maneret ut immobilis, quod Priscianus asserit aperte. [10] A graphos hic graphus, idest scriptor, unde grapho -as, idest scribere, et componitur cyrographo -as, idest manu scribere vel cyrographum facere, et tunc derivatur a cyrographo; [11] et a graphus hec graphia, idest scriptura, unde hic graphius -phii et hoc graphium, idest stilus, cum quo scribitur in cera. [12] Componitur cum orthos, quod est rectum, et dicitur hec ortographia, idest recta scriptura, quia docet recte scribere. [13] Item graphus componitur cum anti-, quod est contra, et dicitur hic antigraphus, idest cancellarius, qui et archigraphus dicitur, quia rescribit litteris missis ad dominum suum, unde hec antigraphia -e et hec archigraphia, idest eius dignitas, scilicet cancellaria; [14] hic cosmographus, idest mundi descriptor, et inde hec cosmographia -e, idest mundi descriptio, et cosmographo -as, idest mundum describere; [15] hic geographus, idest terre descriptor, unde hec geographia, idest terre descriptio, et geographo -as, idest terram describere; [16] hic psalmographus, idest psalmorum descriptor, unde hec psalmographia, idest descriptio psalmi, et psalmographo -as, idest describere psalmos. [17] Item graphus et graphia componitur cum para-, quod est iuxta, et dicitur hic paragraphus et hoc paragraphum, idest nota sic facta §, que apponitur ad separandas res a rebus que in connexu concurrunt. [18] Item componitur cum cyros, quod est manus, et dicitur hic cyrographus et hoc cyrographum, et componitur cum sin-, quod est cum vel simul, et dicitur hic singraphus et hoc singraphum et hoc singrapha indeclinabile: Iuvenalis (13, 137) 'vana supervacui dicunt cyrographa ligni'; Plautus in Asinaria 'agendum istum ostende quem conscripsisti singraphum'; idem in eodem 'postremo ut voles singrapha facito'. [19] Et nota quod cyrographus et singraphus sepe accipiuntur indifferenter; differunt tamen secundum proprietatem, quia cyrographus dicitur conscriptio manuum, scilicet cautio que fìt propria manu debitoris et committitur creditori, [20] singraphus dicitur conscriptio, idest duorum simul scriptio: antiquitus enim creditor et debitor insimul scribebant in ligno vel in carta et nomen debitoris et nomen creditoris et testes et summam pecunie et, in medio, hoc verbum SINGRAPHUS capitalibus litteris, et per medium dividebant; postea, si creditor plus exigeret quam deberet, vel si debitor denegaret depositum, uterque afferebat partem quam habebat, utrum due partes convenirent, et illud proprie est singraphum. [21] Singraphus et dicitur nota aliqua, vel scriptura in re aliqua confìrmanda facta, sicut in cartis publicis, ubi non unus tantum scribit, sed plures, ad confìrmationem carte, et hinc singrapho -as, singraphum facere. [22] Item grama, quod est linea vel littera, componitur cum epi-, quod est supra, et dicitur hoc epigrama -tis, idest superscriptio, scilicet titulus vel brevis annotatio eorum que diffusius dicuntur in sequenti opere. [23] Et epigrama dicitur illa superscriptio que superponitur tumulo, scilicet epitaphium; vel que superponitur imagini alicuius, ad significandum cuius imago sit, ad designandum aliquam proprietatem illius cuius est imago, sicut super imaginem Cupidinis scribitur 'sol calet igne meo, fervet Neptunus in undis, pensa dedi Alcide, Bachum servire coegi quanquam Liber erat'.