Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 53

[1] FOS grecum est et equivocum ad multa, quia fos idest lux vel ignis, et fos idest vox, et fos idest aer. [2] A fos quod est lux dictus est sol phebus, idest lucidus, et est adiectivum, unde Phebus Apollo, quasi lucidus. [3] Et componitur cum e et dicitur ephebus -bi, idest valde lucidus, scilicet iuvenis pulcher et imberbis, unde hic ephebiolus -li diminutivum, et mobiliter possunt declinari ephebus -a -um et ephebiolus -a -um; [4] et hoc ephybian, nomen indeclinabile, idest locus prostitutionis ubi iuvenes meretricabantur et prostituebantur. [5] Vel phebus grece latine interpretatur communis, quia communiter temperat et frigidos et calidos planetas, unde Deiphebus interpretatur terror communis. [6] Item a phebus hec fibra -bre, idest vena: sed fibra ipsa corda, ipse fol liculus per quem sanguis discurrit, vena ipse sanguinis cursus; vel fibre sunt iecoris extremitates, sic diete quia apud gentiles in sacrifìciis ad aras Phebi ferebantur ab ariolis ut ibi responsa acciperent. Fibre etiam dicuntur vene interiores vel iecoris vene vel viscera vel membrorum iuncture; [7] et hinc fibrosus -a -um, plenus fibris vel macer, cuius fibre apparenter extant. Item a phebus phebius -a -um. [8] Item a fos quod est lux idem sol dictus est Pean, quasi phean quia luceat; vel pean quasi phyan a phytone, quem interfecit, unde et pean -nis dicitur quandoque laus, et proprie Apollinis, licet et pro laude generaliter cuiuslibet inveniatur. [9] Item a fos quod est lux hec fenestra -e, quia lucem ferat vel quia per eam foris videmus lucem, unde fenestra ethymologizatur quasi ferens nos extra. Vel fenestra componitur a fos et ministro, quia ministret lucem Domini, et sunt proprie fenestre quibus exterior pars angusta, sed interior diffusa est. [10] Et hinc hec fenestrella diminutivum, et fenestratus -a -um et fenestro -as, idest fenestras facere et fenestras preparare. [11] Et hec festra -e, parva fenestra, per sincopam, unde Macrobius De Saturnalibus 'festra quidem est minusculum hostium in sacrario'. [12] Item a fos quod est lux hic funis, quia funes ante usum papiri olim in usum luminis fuerunt, circumdati cera, unde hic funiculus diminutivum et, per compositionem, hic funambulus, qui supra funem ambulat. [13] Item a funis hoc funus -neris, idest cadaver, sic dictum a funibus accensis, idest candelis, quos ante feretrum, ante usum papiri, cera circumdatos ferebant. Que differentia sit inter funus et cadaver, et quedam alia, superius distinximus. [14] Unde funereus -a -um et funestus -a -um, et hic et hec funebris et hoc -bre, omnia in eodem sensu, scilicet luctuosus, mortalis; differunt tamen secundum proprietatem, quia funebre et luctuosum et funereum quod ex funere constat vel quod ad funus pertinet, funestum vero quod funere est inquinatum; unde funesto -as, idest funere inquinare et ponitur simpliciter pro inquinare. [15] Item a funus hoc funusculum diminutivum, idest parvum funus, et funerosus -a -um, plenus funere vel luctuosus vel pertinens ad funus, et funero -as idest sepelire, officiare; unde 'iste funerat corpus' id est offìciat corpus, scilicet facit exequias funeris, funerosa officia agit. [16] Item a funis hic et hec funalis et hoc -le, pertinens ad funem, et hoc funate -lis, idem quod funis, et funale, licinus ad candelam faciendam, unde et sepe ponitur pro candela et sepe pro candelabro; et dicuntur funalia licini inter ceram, a funibus, quos ante usum papiri cera circumdatos habuere maiores, ut dictum est. [17] Item a funis hic vel hec finis, incerti generis, quia agri funiculis sunt divisi: mensurarum enim linee in terrarum partitione tenduntur ut dimensionis equitas teneatur. Et nota quod finis dicitur terminus, consummatio, mors, patria, unde hic et hec finalis et hoc -le et fìnaliter adverbium et finitimus -a -um, propinquus, vicinus. [18] Finis componitur hic et hec affinis et hoc -ne, idest vicinus, et hic et hec affinis -nis, per feminam, per matrimonium alicui coniunctus, ut consanguinei uxoris sunt affines mariti, et consanguinei mariti sunt affìnes uxoris; unde affiniter adverbium et hec affinitas -tis, idest vicinitas, [19] et hoc affinium, similiter vicinitas. Item affinitas est regularitas personarum ex parentela proveniens, unde habetur in Legibus quod 'defuncta uxore, non licet tibi ducere cognatam', iure affinitatis hoc prohibente. [20] Et componitur hic et hec confinis et hoc -ne, idest vicinus eundem fìnem habens; unde confiniter adverbium et hec confinitas -tis et hoc confinium, ambo pro vicinitate vel locus ubi fìnes duarum terrarum conveniunt; [21] hoc bifinium -nii, idest locus vel divisio inter duos fìnes; sic trifinium -ii et diversifinium, idest divisio inter diversas terras vel locus inter diversos fìnes, scilicet ubi diversi fìnes conveniunt, et hoc interfinium, terminus vel locus inter duos fìnes. [22] Item finis componitur cum arceo et dicitur hic arcifinius -nii, scilicet ager cuius fines clauduntur obiectu fluviorum vel lapidum vel murorum. [23] Item a finis finio -nis -vi, idest terminare, consummare, unde finitus -a -um, unde finitivus -a -um quod fìnit vel fìnitur, [24] et componitur infinitus -a -um, idest non finitus, cuius mensura fìnem non habet, et infinitivus -a -um, idest non finitivus; et hinc quidam modus verbi dicitur infinitus et hoc infinitum et hic infinitivus. [25] Finio componitur diffinio -nis idest diversis modis finire, determinare, ostendere quid sit vel quale vel-quantum, unde diffinitio -nis dicitur terminus demonstrans quod est esse rei; defìnio -nis idest valde finire, idem est quod diffìnire; prefinio -nis idest ante finire, prefigere, prestituere, predestinare. Finio et composita ab eo sunt activa et producunt hanc sillabam fi-, [26] Item a fos quod est lux vel ignis hoc farum -ri vel hec faros, et vertitur in Latinum, et dicitur hec Farus turris maxima iuxta Alexandriam in mari, dieta sic quia flammarum indicio longe videatur, quasi fosforos vel quasi fosoros: oros visio dicitur, et inde faros quasi fos oros, id est visio ignis; usus eius luminis est ad pronuncianda navigantibus vada et portus introitus vel portum ibi esse. [27] Hinc etiam quemlibet montem iuxta portum positum et quamlibet turrim similiter iuxta portum positam, supra quem vel quam igne accenso posito designabant inesse portum et introitum ad portum, pharon vocabant; unde et quedam turris in Ytalia dieta est Pharos propter talem utilitatem; hinc etiam machinas ad prelucendum fabricatas faros dicunt. [28] Item nota quod a pharo, turri Alexandrie, quedam civitas in Egipto dieta est Pharos, et Pharos, civitas vel turris, quandoque ponitur pro Egipto; [29] unde invenitur pharius -a -um idest egiptiacus, et hinc omnes reges Egipti dicti sunt pharaones. [30] Item a fos quod est ignis hec favilla -le, idest scintilla -le, sed scintilla proprie dicitur accensa, favilla extincta et igne deserta, quia favilla est extinctus scintille ignis vel cinis, et dicitur sic quia per ignem effecta sit, unde et dicitur favilla quasi fos vulsa. [31] Dicitur etiam favilla quasi faglila a fagin quod est comedere, quia est cibus ignis, vel potius reliquie cibi ignis. [32] Item a fos quod est ignis et colo -lis componitur hic focus, vel a fovendo, sicut postea dicetur, derivatur. [33] Item a fos quod est ignis hic furnus, quasi fos urna, vel dicitur a farre, quia panis ex eo factus ibi coquitur. Unde hic furnulus diminutivum et hic furnarius et hec fumaria et per compositionem infurno -as, idest panem in furnum mittere. [34] Item a fos hec fornax -cis, quasi fos urna vel urgens; et Fornax -cis dicebatur quedam dea apud gentiles; unde hec fornacula -le dimi-nutivum et hoc fornacalium et fornacale -lis; [35] et dicuntur Fornacalia festa illius dee apud antiquos, et fornacalia etiam dicuntur quedam instrumenta ad modum fornacis aptata, [36] et fornacio -cis, idest forna cem facere vel in fornace coquere; unde fornacitus -a -um, idest in fornace coctus. [37] Item a fornax hic fornix -cis, idest arcus lapideus sic dictus quia de coctura fornacis extruitur, vel quia arcuatus sit ut fornax. Et quia meretrices solent meretricari in his fornicibus, ideo et fornix dicitur lupanar, scilicet domus meretricum. Unde et dicitur fornix quasi fos necans, idest ignem, scilicet anime; vel fornix quasi formam necans, idest animam que est forma nostra; Iuvenalis (3, 156) lenonum pueri quocumque ex fornice nati'. [38] Et hinc fornicor -aris, idest meretricari in tali loco, unde fornicatio, quasi fos vel forme necatio. Fornicor -aris componitur confornicor -aris. Fornicor est deponens cum omnibus suis compositis et corripit hanc sillabam, scilicet -ni-. [39] Item a fos quod est ignis hoc fenum, quia facile igne incendatur, vel quia eo fiamma nutriatur; unde hoc feniculum vel fenuculum, quia thyrsus eius herbe et radices acuant visum, unde et feniculum dicitur quasi oculorum fenum, vel dicitur sic quia hec herba calida est et sicca. [40] Item a fenum hoc fenicium -cii, idest herba fullonum que nigram facit tincturam, unde Ysaias secundum Septuaginta translatores 'si fuerunt peccata vestra quasi fenicium'; [41] et hic fenus pauper sine fide, et hoc fenile -lis vel fenilium, ubi reponitur fenum, et hec festuca -ce. [42] Item a fos quod est ignis hic fungus, quia fungi aridi ignem acceptum concipiant et retineant, unde et esca vulgo dicitur, quia sit fomes ignis et nutrimentum, vel dicuntur fungi a fungor -eris secundum vocem, a defungor -eris secundum significationem, quia ex eorum genere quidam sint interemptorii, unde et defuncti dicuntur mortui. [43] Item a fos quod est ignis hic Pheton -tontis, fìlius Solis, quasi totus ardens. Ipse enim primo vocabatur Eridanus, qui, cum male regeret currum patris, fulmine a love extinctus est et combustus; a qua combustione dictus est postea Pheton, et, quia tunc cecidit in Padum, inde Padus postea dictus est Eridanus ab ilio in eo submerso. [44] Unde phetonteus -a -um et hic Phetontides -de, fìlius vel nepos illius, unde hec Phetontis -tidis, fìlia vel neptis proprie, improprie soror illius. [45] Item a fos quod est ignis dicitur hec femina, quasi ignea, quia vehementius ardeat et concupiscati vel femina dicitur a feditate, quasi fetida quia generet fetum. [46] Et hinc hec femella -le et feminella et eminula -le, omnia diminutiva, [47] et femineus -a -um et femellarius, idest mulierarius, idest femineo operi deditus vel femineos habens mores vel voluntati femine deditus et obnoxius, qui alio nomine dicitur uxorius; et femino -as, idest more feminarum se habere et secundum hoc est neutrum et absolutum, vel femino -as, idest mollem et femineum facere, debilitare, enervare, evirare, [48] et componitur effemino -as, idest valde feminare, inde hoc feminatorium, domus meretricum. Femino et eius composita sunt activa. [49] Item a femina hoc femur -ris, idest coxa, et sunt femora ab inguine usque ad genua, dieta a femina, quia ibi fìt discredo eius et viri. [50] Et a femore hoc femen -nis, et sunt femina ille partes femorum, quibus in equitando tergis equorum adheremus, unde et preliatores olim 'sub feminibus amisisse equos' dicebantur (Isid. diff. 2,70). [51] Vel femur est coxa virilis proprie, unde hoc femorale -lis, brace virorum quia femora tegant; femen -nis est coxa femine, unde hoc feminale -lis, brace feminarum quia tegant femina. Et hinc femen quandoque dicitur pinguedo que est in pube mulierum, et femur que est in pube virorum. Hec tamen proprietas apud auctores sepe corrumpitur, utentes predictis vocabulis indifferenter. [52] Et nota quod femur et genus et stirps dicitur, unde hec familia -e et sunt familia liberi ex liberis legibus suscepti a femore dieta. Nam familia pro servis abusive, non proprie dicitur. [53] Et hinc hic et hec familiaris et hoc -re, domesticus, amicus, de propria familia. Invenitur etiam substantive positum ut 'iste est meus familiaris', et comparatur, unde familiariter -rius -me adverbium, et hec familiaritas -tis, et componitur paterfamilie vel paterfamilias vel paterfamiliarum, qui de familia gerit curam, et illi genitivi in illa declinatione remanent indeclinabiles; familias genitivus est grecus. [54] Item componitur filiusfamilie vel fìliusfamilias vel fdiifamiliarum, et sunt filiifamiliarum filii nobilium, quia olim non numerabantur nisi familie nobilium; vel filiifamiliarum dicuntur liberi. [55] Item a familia hic filius quasi familius, unde hec filia, et dicuntur filii et fìlie a familia, quia primi existunt in ordine nascentium. Familia enim incipit a patre et terminatur in tritavo, sed stirps ex longa generis signifìcatione vocatur. Quidam vero dicunt quod filius dicitur a phylos quod est amor vel a filo generationis, ut supra diximus. [56] Et nota quod quadripertitus est ordo fìliorum, scilicet primogenitus, unigenitus, medius, novissimus: primogenitus ante quem nullus, unigenitus post quem nullus, medius inter omnes, novissimus post omnes, idem est et minimus a monade, novissimus autem quia novus: nam ceteri precedendo antiquiores existunt. Item quattuor modis dicuntur filii: natura, imitatione, adoptione, doctrina. [57] Item filii dicuntur liberi quia, sicut servus in potestate domini, sic fìlius est in potestate patris, inde etiam fìlio fìt emancipano ut sit liber a patre, sicut servo manumissio; vel dicuntur liberi quia ex libero sint matrimonio exorti. Nam fìlii ex libero et ancilla servilis condicionis sunt: semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit. [58] Et a fìlius hic filiolus, idest parvus fìlius, vel quem de sacro fonte levamus. Et a fìlia filiola, idest parva fìlia, vel quam de sacro fonte extrahimus. [59] Et hic filiaster -tri, qui fìliam habet, vel potius privignus, unde hec filiastra, idest privigna. [60] Item a fìlius vel fìlia hic et hec fìlialis et hoc -le, unde filialiter adverbium, et hec filialitas -tis, et hec filiatio -nis in eodem sensu, scilicet proprietas qua dicitur fìlius; et filio -as, idest filium facere vel parere. [61] Item a fos quod est ignis hec fax -cis, quia faciat ignem, quasi fos capiens. [62] Unde hec facula -le diminutivum et faculentus -a -um idest lucidus, clarus, et componitur a fax et lentos, inde faculentus -a -um, idest plenus luce, lucidus, ornatus; et comparatur -tior -simus, unde faculente -tius -me adverbium, [63] et hec faculentia -e splendor, decusatio. Item a facula faculo -as idest scindere faces et facere. [64] Item a fos quod est vox hec faux -cis. Fauces sunt anguste fìstule gutturis, quasi foces, idest voces, per quas vocalis spiritus, ab intimo pectore exiliens, sonum vocis emittit, et dicuntur sic a fundendis vocibus, vel quia per eam famur voces. [65] Vel fauces dicuntur a fos quod est aer, quasi fos capientes, idest aerem; vel fauces dicuntur a fagin quod est comedere et, secundum hoc, fauces dicuntur maxille, quibus comedimus. Et a similitudine faucium dicuntur fauces loca stricta et angusta, sicut sunt aditus viarum inter altos montes. [66] Similiter, a similitudine faucium, dicuntur fauces hostia et exitus fluviorum in mari, quia ille locus solet esse strictus et angustus ad modum faucium, vel quia per locum illuni aque et naves exeunt, sicut per fauces voces. [67] Et foco -as, et componitur cum pre et dicitur prefoco -as prestringere, strangulare, quasi fauces ab interiori parte et capere et stringere, unde Ovidius in Ibin 'prefocent anime noxia mella viam'; suffoco -as, idest sub fauce capere et strangulare. Et sunt activa et producunt hanc sillabam fo-. [68] Item faux componitur et dicitur hic et hec et hoc trifaux -cis, vel hic et hec trifaucis -ce, idest habens tres fauces, tria ora, ut Cerberus ianitor inferni; unde Virgilius 'Cerberus hic ingens latratu regna trifauci personat'. [69] Item a fos quod est vox et stola quod est missio dicitur fistula, idest instrumentum ad canendum ex canellis compactum, et dicitur sic quia vocem et aerem emittat; unde et fistula dicitur aque ductus et meatus, quia aquam fundat et emittat, sicut fistula instrumentum voces. [70] Et a fistula fistulor -aris, idest sibilare vel fistula canere. Fistula etiam dicitur quedam infìrmitas, unde fistulatus -a -um et fistulosus -a -um, qui illam patitur infìrmitatem. [71] Et componitur quoque fos, in sua aliqua significatione, cum aliis partibus de quibus diximus vel dicemus postea.