Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 50

[1] FOR faris fatus sum, idest loqui, et deficit in prima persona; et hinc verbalia et hec fabula -le, res que nec vera est nec verisimilis; et est illa fabula vera que nichil veritatis habet in se et illa falsa que aliquid veritatis in se continet admixtum: sicut enim est in amore modus non habuisse modum sic est in fabula veritas non habuisse veritatem; et dicitur fabula a fando quia in solo fatu consistat. [2] Item fabula quandoque dicitur ystoria, similiter a fando quia eam famur, quandoque locutio, unde fabella diminutivum, et hinc fabello -as, idest loqui. [3] Item a fabula fabulosus -a -um, et hic et hec fabularis et hoc -re, et hic fabulo -nis, idest fabularum recitator vel inventor, et fabulor -aris, idest fabulas dicere vel falsa. [4] Item a for facundus -a -um, disertus, qui facile fari potest quod intelligit, et comparatur, unde hec facundia et facunditas; ut dixit quidam sapiens, facundia est magnum dei dorfum cum quis commode potest eloqui que commode intelligit. [5] Et hinc facundiosus -a -um et facundiatus -a -um, idest plenus facundia, et facundo -as, idest facere facundum. [6] Item a fbr hoc famen -nis, idest locutio, unde famino -as, idest loqui, et componitur effamino -as, idest loqui, unde Martianus 'nec laurentes assertiones effaminare morabor'. [7] Et inde hoc effamen -nis, idest loquela, locutio. [8] Item a for hic et hec et hoc fans -tis, tam nomen quam participium; et componitur hic et hec et hoc infans -tis, idest non loquens, et comparatur -tior -simus, unde Prudentius in libro Ymnorum 'largire michi Carmen infantissimo'. [9] Dicitur quandoque infans pro puero et tunc est tantum communis generis, et est infans usque ad VII annos, et est infans quia fari nesciat, idest loqui non possit, cum non habeat adhuc dentes bene ordinatos; nec ideo dicitur infans quia loqui non possit usque ad septennium, sed quia non potest loqui expedite et distincte usque ad illud tempus, vel quia in prima parte illius temporis loqui non potest. [10] Et inde hic infantulus et infantillus et hic infanticuomnia pro parvo infante, [11] et hic et hec infantilis et hoc -le, penultima producta, et infantiliter, et hec infantia, etas infantis, unde infantiosus -a -um, plenus infantia idest infantilis. [12] Item fans componitur cum ob et dicitur hec offa -e idest frustrum panis humectati, quasi obfans idest contra fantem, quia noceat fanti quia os impleat; unde hec offula -le et hec offella -le diminutiva; et ab offella subtrahitur unum f quandoque in metro ut possit prima breviari, unde est illud 'anxi in cellam natorum carnis ofelam'. [13] Item ab offa hic offarius -rii, idest cocus qui offatim, idest particulatim, excoquit, et offatim adverbium et offatus -a -um, particulatim comminutus. [14] Item a for fatuus -a -um, quia imperitiam suam ostendit fando quicquid latet in animo vel respondendo ad interrogata; vel ideo dicitur fatuus a fando quia nec quod ipse fatetur nec quod alii dicunt intelligit; [15] et differt a stulto: stultus enim est qui per stuporem non movetur iniuria, sevitiam enim perfert nec ultus est nec ullo ignominie commovetur dolore, quia stultus est hebetior corde, unde Afranius (416) 'ego me stultum existimo fatuum esse non opinor', idest obtusis quidem sensibus non tamen nullis. [16] Et comparatur fatuus magis fatuus -simus, unde fatue magis fatue -sime adverbium et hec fatuitas -tis et fatuo -as idest facere fatuum; [17] et componitur diffatuo -as, idest diversis modis fatuare vel a fatuitate removere; infatuo -as, idest valde fatuare; et est activum cum omnibus suis compositis. [18] Item a for dictus est pater Latini Faunus vel Fatuus, et eius uxor Fauna vel Fatua, et sunt hec nomina sortita a vaticinando, idest a fando, quia fatu solo futurum predicebant. [19] Item a fando vel fonos dicti sunt quidam dei silvarum Fauni quia voce non signis ostendebant futura in lucis consulti a paganis. Hii vulgo Incubi vel Incubones, a Romanis vero Fauni fìcarii dicuntur. [20] Item a for hoc fatum, et dicunt fatum esse quicquid deus fatur, vel fatum est temporalis successio vel eventus rerum a deo provisarum. [21] Et fingunt tria fata in colo et fuso et digitis fila ex lana trahentibus propter trinam variationem rerum quedam enim desinunt esse, quedam incipiunt esse, quedam perseverant -, vel propter tria tempora, scilicet preteritum quod in fuso iam netum est et involutum, presens quod inter digitos nentis trahitur, futurum quod est in lana que colo implicita est et quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam presens ad preteritum trahendum est. [22] Et est idem fatum et fortuna, sed in hoc differunt, quia fortuna est in his que fortuitu veniunt nulla palam causa, fatum vero est appositum singulis et statutum; sed hoc ad philosophiam spectat. [23] Secundum vero Quintilianum De causis fatum dicitur a facio vel fio, unde et ait (ps. Quint. deci. 4, 18) 'quid est fatum nisi quod fìt et non habet causas?'. [24] Unde hic et hec fatalis et hoc -le, et fataliter adverbium, et fato -as destinare, significare, unde fatatus -a -um, fato destinatum. Fatum componitur fatidicus idest fata dicens. [25] Item a for derivatur fallo -lis fefelli falsum; fallere enim est fando, verbis, decipere; unde hic et hec et hoc fallax -cis idest deceptor, quia fando decipiat, et comparatur -cior -simus, unde fallaciter -cius -me adverbium et hec fallacia -e. [26] Et nota quod fallax differt ab eo qui mentitur, quia omnis homo fallax id agit vel dicit unde aliquis fallatur, sed non omnis homo vult fallere qui mentitur, ut ioculatores qui sepe mentiuntur magis studio delectandi quam voluntate fallendi. [27] Unde et fallacia dicitur apud dialeticos in argumentatione vel voce aliqua, cum videtur aliud fari, idest dicere vel significare, quam significet, unde et homo decipitur. [28] Item a fallo falsus -a -um; secundum quod est participium, falsus idest deceptus; secundum quod est nomen, falsus est qui fallit vel qui negat quod verum est, unde falsum; et falsus -a -um dicitur quod verum non est, quia fallat, et comparatur -sior -mus, unde false -sius -sime adverbium et hec falsitas -tis. [29] Et differt a mendacio quia falsitas est negare quod est verum, mendacium est fìngere quod non est verum, unde quidam 'si vera supprimas falsus agnosceris, si falsa confìngis mendax esse videris'; et dicitur falsitas et falsus quia fando aliud quam sit verum decipiat. [30] Item falsum differt a fìcto, quia falsum ad oratores pertinet ubi veritas ita sepe luditur ut que facta sunt negentur, sed fìctum ad poetas ubi que facta non sunt facta dicuntur; falsum ergo est quod verum non est, fìctum quod tantum verisimile. [31] Item falsus -a -um, idest iniustus, ut (Sali. Iug. 1, 1) 'falso queritur de sua natura humanum genus', idest iniuste, sicut et verum dicitur iustum, unde Oratius (iepist. 1, 7, 98) 'metiri se quemque suo modulo ac pede verum est', idest iustum est. [32] Et hinc denarius dicitur falsus qui non habet iustitiam suam: deest enim ei vel in forma vel in superscriptione vel in pondere, unde et moneta dicitur quia monet ne qua fraus et iniustitia subsit. [33] Item falsus componitur cum dico et dicitur falsidicus -a -um, idest falsa dicens; [34] et cum facio et dicitur falsifico -as, unde falsificatio -nis, pro quo quidam abutuntur hoc nomine fallacia, sed male quia fallacia est deceptio que est in argumentatione, falsificatio est instantia contra argumentationem in qua magis apparet falsitas quam in argumentatione, aliter non erit falsificatio; est enim falsificare argumentum inducere aliquod in quo magis appareat falsitas, unde nec verum argumentum nec falsissimum falsificati potest. [35] Item a fallo falso -as frequentativum, a quo falsito -as aliud frequentativum. [36] Fallo componitur refello -is -li, idest repellere, falsificare. [37] Fallo activum est et composita ab eo, si qua habet, activa sunt et mutant a in e et carent supino, licet quidam velint dicere 'refeltum', sed nichil est; aut enim refello facit refelsum aut caret supino, quod magis credimus. [38] Item a for fandus -a -um, quod quis debet fari; et componitur infandus -a -um et nefandus -a -um in eodem sensu, idest execrandus, non nominandus, idest quod non debet nominari nec aliquis fari, et utrumque comparatur. [39] Item for componitur cum bis et dicitur bifarius -a -um, et cum tris et dicitur trifarius -a -um, et quadrifarius -a -um, et multifarius -a -um, et dicitur bifarius dupliciter loquens, scilicet bilinguis, qui duas novit linguas, vel duplex et fallax, qui aliud habet in corde quam fatur ore vel qui nunc dicit hoc nunc aliud; et similiter expone alia; [40] unde bifarie, trifarie, quadrifarie, multifarie; bifarie, idest in duobus modis vel in duabus partibus, et sic in aliis. [41] Et pro istis adverbiis inveniuntur accusativi predictorum nominum positi adverbialiter, unde Apostolus ad Hebreos (Vulg. Hebr. 1,1) 'multifariam multisque modis'. [42] Item componitur for affor -aris affatus, idest alloqui; unde hic et hec affabilis et hoc -le, facilis et suavis ad fandum, et comparatur; unde hec affabilitas -tis, facilis suavitas loquendi, et componitur inaffabilis -le, insuavis, austerus ad loquendum. [43] Item componitur comfor -aris, idest simul fari; [44] effor -aris, idest eloqui, unde hic et hec effabilis et hoc -le, quod aptum est ut quis loquatur illud, et componitur ineffabilis, -le, quod quis non potest loqui vel quod potest quis loqui cum diffìcultate, unde et Deus ineffabilis non quia dici non potest sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo quia de Deo nil digne dici potest ineffabilis dicitur, et similiter eadem ratione quoddam nomen Dei dicitur ineffabile. [45] Item componitur prefor -aris, idest preloqui; unde prefatus -a -um et hec prefatio -nis, prologus, prolocutio, unde et in missa dicitur prefatio quod precinitur ante sacramentum corporis et sanguinis Christi, et hinc hec prefatiuncula -le diminutivum. [46] Item componitur profor -aris, idest procul ab intentione fari, scilicet aliud verbis proferre et aliud in animo habere, ut Cesar, cum sui volebant illum dimittere, profabatur: videbatur enim illis dare licentiam recedendi et tamen intendebat eos dehortari a recessione, unde 'vultu meruitque timeri non metuens atque ira ditante hec profatur'. [47] Item profari idest predicere, prefari, unde hic propheta, quasi profator, a predicendo futura; sed quia hoc nomen h habet quam nullum latinum debet habere, ideo credo quod potius componatur a pro vel procul et phonos quod est sonus, quia longe visa pronuntiet; [48] unde hec prophetissa et propheticus -a -um, et hic et hec prophetalis et hoc -le, et propheto -as, et prophetizo -as in eodem sensu, et sunt neutra. [49] Item a propheta hec prophetia -e, et est prophetia rerum latentium preteritarum vel presentium vel futurarum ex divina inspiratione manifestano. [50] For faris cum omnibus suis compositis est deponens et producunt omnia hanc sillabam fa et omnia volunt habere post se accusativum vocis cum dativo rei, ut 'iste fatur, effatur, prefatur verbum tibi', preter affari quod vult transire in accusativum solum rei animate, ut 'iste affatur illum'.