Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 24

[1] FEDO -as, deturpare; unde verbalia et fedus -a -um, idest turpis, et comparatur -dior -simus, unde fede -dius -sime adverbium et hec feditas -tis et fedosus -a -um, idest fedus, et similiter comparatur. [2] Item a fedus -a -um hoc fedus -eris, idest pactum, pax que fit inter dimicantes. Fuit olim consuetudo quod cum aliqui vellent inire fedus quedam porca sacrifìcaretur in hunc modum: maior ex ista parte et maior ex illa, sive esset imperator sive rex sive alius princeps, tenebant porcam illam et illam percutiebant et turpiter occidebant, quasi sic occidatur ille qui a pace resilierit, et inde dictum est fedus a porca fede et turpiter occisa cuius mors optabatur ei qui a pace resiliret; unde invenitur 'ictum fedus inter eos'; hinc Dominus 'percutiam fedus inter me' et cetera. [3] Vel dicitur fedus a fide; vel dicitur ab hyrco et edo, f littera addita vel potius posita pro h que habetur pro hoc nomine hyrcus, et dicitur fedus sic quia hircus et edus cum porca immolabantur in federe faciendo. [4] Et fedus prevenit pacem; sed federis partes sunt indutie diete, quasi in dies otia vel quasi inducta otia, sicut supra dictum est; [5] unde hic et hec fetialis et hoc -le, quasi fedialis, idest sacerdos per quem federa fìebant vel qui bella annuntiabat, qui potius dicebatur secularis, unde olim fetiales vocabantur fediales quia per eos federa fìebant sicut per seculares bella; fetialis ergo proprie dicebatur ille qui legatione utebatur pro federe et pace. [6] Item a fedus federo -as, idest pacificare, fedus firmare, et componitur confedero -as, coniungere, colligare, unde verbalia, et confedustus -a -um, eodem federe cum alio coniunctus, scilicet collateralis, socius, consors, commanipularius, consodalis, confida, comes, collega, consocius, contubernio, combinarius, convictuarius, collaterensis. [7] Item a fedo hec fex -cis, vel potius derivabitur postea a figo. [8] Item a fedo fedeo -des et, mutata d in t, dicitur feteo -es -ui, idest esse vel fieri fetidum; quod autem dicitur fetet quasi fos tenet, idest ignem vel aerem, ethimologia est. [9] Et hinc hic fetor -ris, unde fetidus -a -um, et fetosus -a -um, idest fetidus; et per compositionem fetulentus -a -um, idest plenus fetore et comparatur, unde hec fetulentia -e, idest feditas. [10] Fedo componitur confedo -as, idest simul fedare; defedo -as, idest mundare vel valde fedare; diffedo -as, idest diversis modis fedare vel mundare; effedo -as, idest valde fedare vel extra feditatem ponere; refedo -as, idest iterum fedare. [11] Fedo et composita ab eo activa sunt et producunt hanc sillabam fe. Feteo vero cum omnibus suis compositis, si qua habet, neutrum est et corripit primam sillabam, scilicet fe.