Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Ecloga decima

1. extremum hunc Arethusa m. c. l. Gallus, ante omnes primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius; nam et Euphorionem, ut supra VI 72 diximus, transtulit in latinum sermonem, et amorum suorum de Cytheride scripsit libros quattuor. hic primo in amicitiis Augusti Caesaris fuit: postea cum venisset in suspicionem, quod contra eum coniuraret, occisus est. fuit autem amicus Vergilii adeo, ut quartus georgicorum a medio usque ad finem eius laudes teneret: quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam commutavit. hic autem Gallus amavit Cytheridem meretricem, libertam Volumnii, quae, eo spreto, Antonium euntem ad Gallias est secuta: propter quod dolorem Galli nunc videtur consolari Vergilius. nec nos debet movere .quod, cum mutaverit partem quarti georgicorum, hanc eclogam sic reliquit: nam licet consoletur in ea Gallum, tamer altius intuenti vituperatio est; nam et in Gallo inpatientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, inimicus Augusti, quem contra Romartum morem Cytheris est in castra comitata. 'extremum laborem' non quod mihi laboriosum est nam scribere apud poetas ludus est, ut I 9 et ipsum ludere quae vellem , sed rem tibi laboriosa, scilicet ut nympha, virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam. unde et rogat, dicens 'concede', et verecunde 'pauca' postulat et eam adiurat etiam 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. per Arethusam autem musam Siculam, id est bucolicum Theocritium invocat carmen. sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et Κρὲουσα.

2. pauca meo Gallo non ad ceterarum eclogarum comparationem; sed 'pauca', quantum ad Galli pertinet scripta, quae, ut supra diximus, de suo amore composuit. ipsa quae amata sprevit amorem. Lycoris pro 'Cytheris'; licet enim poetis alia nomina pro aliis ponere.

4. sic tibi cum fluctus s. l. s. varia enim opinio est: nam alii dicunt, ad Arethusam, nympham Siciliae, Alpheum de Elide venire per maria, secundum quos dixit Alpheum fama est huc Elidis amnem; alii dicunt ipsam Arethusam iam in fontem mutatam Alpheum fugere et de Elide ad Siciliam venire, quod nunc est secutus. sane dicitur quodam tempore patera aurea in Arethusa inventa, quam olympionices in Alpheum miserat. et cum Olympiae hostiae caeduntur, cruor earum, in Alpheum infusus, in Arethusam exit. Sicanios Sicilia ante Sicania dicta a Sicano, Terrae folio.

5. doris amara mater nympharum est, quam pro mari posuit: vel 'Doris' Oceani filia, coniunx Nerei.

6.sollicitos sollicitatos, plenos sollicitudinis post Cytheridis abscessum, quam Lycorin vocat. fuerunt autem uno tempore nobiles meretrices tres, Cytheris, Origo, Arbuscula: Horatius explosa Arbuscula dixit, idem ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque.

7.simae graecum est nomen, id est pressis naribus, unde et simias dicimus: quod epitheton Theocritus VII 80 dat praecipue apibus. et dicens 'simae virgulta capellae' hic poetam quasi pastorem posuit.

8. respondent omnia silvae per echo, id est vocis imitationem nos solantur. et mira brevitate sensus versus huius explicatus est.

9. quae nemora hinc mea videtur incipere. et est quaedam Theocriti ecloga, in qua suos amores deflere Daphnis inducitur: vel ut alii, quidam pastor Daphnin amore mortuum deflet. huius omnem ordinem ad have eclogam transtulit. saltus habuere puellae n. naidas nymphas simpliciter accipiamus: nam si proprie loqueretur, oreades diceret; naides enim fontium, oreades montium nymphae sunt. sane quia diximus VII 21 easdem esse nymphas, quas etiam musas, videtur hoc dicere, quia, si cum ipso fuissent musae, id est si dedisset operam scribendis carminibus, non incidisset in tantas amoris angustias: vel cur eum amantem musae deseruerint, cum propter ingenium earum esset antistes.

10. indigno vel meretricio vel magno: nam et Ennius ait indignas turres, id est magnas. alii 'indigno' non quia Cytheris pulchra non fuerit, sed quia Gallus ab ea spretus sit.

11. neque Parnasi vobis iuga neque p. Parnasus mons Boeotiae, Pindus Thessaliae: ambo Apollini et musis consecrati.

12. Aonie Aganippe nominativi sunt singulares. Aganippe autem fons est Boeotiae, quae et Aonia dicitur. 'Aonie' autem brevis fit 'ni', quia sequitur vocalis vocalem. Callimachus Aganippen fontem esse dicit Permessi fluminis.

14. sola sub rupe deserta. Maenalus autem et Lycaeus montes sunt Arcadiae. et per montes homines significavit.

16. stantes et oves circum scilicet circa Gallum, eius amorem stupentes. sensus autem est: sicut oves, o Galle, circa te stare non paenitet, ita nec te illarum paeniteat; nam etiam Adonis quondam ovium extitit pastor. et quod ait 'nostri', miscuit suam personam, ut frequenter facere consuevit: nam erat integrum 'tuo nec paenitet illas'. alii 'paenitet' pudet accipiunt.

17. nec te paeniteat p. d. p. allegoricos hoc dicit: nec tu erubescas bucolica scribere.

18.adonis 'a' habet accentum, quia graecum est nomen; tamen etiam latine sic dicimus: nam 'Adon' nusquam lectum est. et est de hoc fabula talis: in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam Myrrham nomine. quae Solis ira in amores incidit patris, cum quo etiam ministerio nutricis concubuit: namque nutrix Myrrhae dixit Cinyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum, nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem. hoc Cinyras, incitatus libidine, pollicitus est. cupiens deinde videre vultus puellae, lumen iussit inferri visamque filiam persequi cum gladio coepit, ut interficeret. quae gravida de patre confugit in silvas ibique mutata est in arborem nominis sui. sed infantem conceptum etiam in cortice retinuit et postmodum dente apri excisum emisit in lucem. qui a nymphis eductus, Adonis cognominatus est. quem quia Venus adamavit, Mars in aprum transfiguratus occidit. quem multi miseratione Veneris in rosam conversum dicunt. est etiam alter ordo huius fabulae: ex Aegypto Epivotasterius et Yon fratres ad insulam Cyprum profecti sunt atque abi sortiti uxores. ex quorum genere Celes procreatus est, qui habuit Erinomam filiam. haec cum esset nimiae castitatis et hoc a Minerva et Diana diligeretur, Veneri esse coepit invisa. quae cum puellae castitati insidiaretur, in amorem eius inpulit Iovem. quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret. quem postea quam nulla fraude sollicitare in eius amorem potuit, obiectis quibusdam nebulis, ipsum Adonem in penetrate virginis perduxit. ita pudicitia puella per vim et fraudem caruit. sed hanc Diana miserata circa Cisseum fluvium in pavonem mutavit. Adonis vero ubi cognovit se amatam Iovis vitiasse, metuens profugit in montis Casii silvas ibique in mixtus agrestibus versabatur. quem dolo Mercurii monte deductum cum aper, quem fabulae Martem loquuntur, vehementer urgeret et ab Adone vinceretur, repente fulmen Iuppiter iecit et Adonem morti dedit: sed cum Venus illusum sibi et mortem amati Adonis saepe quereretur, Mercurius miseratus imaginem Adonis, ut vivere crederetur, ad suos reduci fecit; Iuno autem a Iove petiit, ut Adonis in lucis patriis aevum degeret. tum Diana puellae Erinomae formam pristinam, reddidit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro permansit.

19. venit et upilio ovium custos. et propter metrum ait 'upilio' nam 'opilio' dicimus et graeco usus est schemate, sicut illi dicunt οὒνομα pro eo quod est ὂνομα et οὒρη pro eo quod est ὂρη tardi venere subulci 'tardi' id est stulti Terentius in Heautontimorumeno IV 5, 28 tardus es, id est stultus : nam porci cito ambulant. alii pro fatigati' accipiunt. subulci' autem pastores porcorum.

20. uvidus h. v. d. g. m. 'uvidus' pinguis. et 'umidum' est quod extrinsecus habet aliquid umoris, 'uvidum' vero quod intrinsecus, unde et 'uvae' dictae sunt: quod tamen plerumque confundunt poetae. 'hiberna' autem 'de glande' de collectione glandis, quia per hiemem colligitur.

21. amor iste id est tam inpatiens, tam turpis. alii sic intellegunt 'unde', quod non dignus illo atque superbe fastidiebatur.

22. Galle quid insanis vult spem amoris desperatione sanare. tua cura Lycoris paene inrisorie dictum est 'tua cura', id est pro qua tu ita es sollicitus, te reliquit. et bene cum alii interrogent, quasi deus Apollo divinat.

23. perque horrida castrra secuta 'horrida' semper ; nunc propter bella civilia. et subtiliter hic tangit Antonium, ut diximus supra 1.

25. quassans concutiens.

26. quem vidimus ipsi utrum, quia praesentia numina agrestium, et ipse et fauni: an quia solent numina plerumque se rusticis offerre: unde est VI 24 satis est potuisse videri. notandum sane quod ea numina plerumque, quae amaverunt, dicit ad amatorem venire: nam Apollo amavit Daphnen, Pan Syringa, Silvanus Cupressum.

27. sanguineis e. b. m. r. ebulum genus est herbae sambuco simile. minio' autem ideo, quia facie rubra pingitur Pan propter aetheris similitudinem: aether autem est Iuppiter. unde etiam triumphantes, qui habent omnia Iovis insignia, sceptrum, palmatam unde ait Iuvenalis X 38 in tunica Iovis , faciem quoque de rubrica inlinunt instar coloris aetherii.

28. amor non talia curat quasi expertus in Syringa loquitur.

31. tristis at ille alii 'tamen' superioribus iungunt; sed melius ut sic legamus 'tamen cantabitis', ut sit sensus: licet ego duro amore consumar, tamen erit solacium, quia meus amor erit vestra cantilena quandoque. videtur enim neque obiurgationes neque consolationes recipere obstinate moriturus; nihil enim ad dicta ab eis respondit. Arcades pastores. et allegoricos ostendit Vergilius, quantum ei praestet amorem eius canendo.

33. Ossa quiescant nam se dicit moriturum.

34. olim futuri temporis est modo.

36. aut custos gregis aut maturae ianitor uvae ac si diceret: quid mihi cum urbibus, ubi sunt meretrices tam pulchrae quam perfidae ? 'vinitor' autem vel custos vel cultor vinearum.

38. quicumque furor omnis enim amor plenus furoris est. quid tum si fuscus amyntas quasi ei obiectum sit, quod Amyntas fuscus esset, sic respondit: quid deinde, si fuscus est?

40. mecum inter salices videlicet alteruter, vel quisquis ille vel illa fuerit.

42. hic gelidi fontes hic m. p. l. ac si diceret: quid te iuvat inter frigora Gallicana demorari? et cum optasset aliud, iterum ad amatam rediit.

43. hic ipso aevo id est flore aetatis.

44. nunc insanus amor hinc usque ad finem amatoris inconstantia exprimitur, cui electa displicent statim.

45. tela inter media atque a. d. h. ex affectu amantis ibi se esse putat, ubi amica est, ut 'me' sit 'meum animum'.

46. nec sit mihi credere tantum 'tantum', quidam, id est tam longe abes, ut nolim credere, te tam longe abesse: vel certe: modo es tu procul tantum a civitate, quae soles urbibus frui. et per parenthesin dictum est 'nec sit mihi credere', id est quod utinam non credam: Terentius in Heautontimorumeno I 2, 18 miserum? quem minus credere est. hi autem omnes versus Galli sunt, de ipsius translati carminibus.

47. a dura quae et amatorem spemis et Gallicana potes frigora sustinere.

48. me sina sola vides hinc est sofa domo maeret vacua. me sine s.v. nam meretrix sola esse non potest. a te ne frigora laedant inconstantem animum expressit, miserantem et optantem.

49. teneras plantas ostendit illam pulchram.

50. ibo et chalcidico quae sunt m. c. v. c. p. s. m. a. Euboea insula est, in qua est Chalcis civitas , de qua fuit Euphorion, quem transtulit Gallus. et hoc dicit: ibo et Theocritio stilo canam carmina Euphorionis. alii dicunt ideo magis per Chalcidem Theocritum significari, quod de Chalcide profecti sint qui Naxum in Sicilia condiderunt. alii volunt ipsum, Theocritum de Sicilia ad Chalcidem postea migrasse. circa hanc Chalcidem ille euripus est, qui septies in uno die aestu maris fluit ac refluit. sinus ipse, in quo supra dicta loca constituta sunt, Salganeus dicitur.

52.Spelaea graece ait pro speluncis.

54. crescunt illae quasi ei iterum displicet, ne cum arboribus eius crescant amores. sane breviter dictus iste totus sensus.

55. mixtis lustrabo m. n. ὑπαλλαγή pro 'inmixtus nymphis': multis enim unus miscetur.

57. parthenios canibus c. s. Parthenius mons est Arcadiae, dictus a virginibus, quae illic venari consueverant: vel a Parthenio, Iovis filio, Arcadis fratre: vel quod ibi virginitas Callistonis delibata sit: vel quod Partheniae, Lacedaemonii, duce Phalanto ibi aliquando consedissent, priusquam in Italiam navigarent ac Tarentum conderent. vetabunt frigora quasi amore ardens loquitur.

60. tamquam haec sit n. m. f. iam quasi ad se recurrit et illud, quod supra audiit, respicit 28 Amor non talia curat.

62. iam neque hamadryades r. n. c. n. i. p. amantis animum expressit, cui quod ante placuit, statim displicet. hamadryades nymphae, quae cum arboribus et nascuntur et pereunt. qualis fuit illa, quam Erysichthon occidit: qui cum arborem incideret, et vox inde erupit et sanguis, sicut docet Ovidius. dryades vero sunt quae inter arbores habitant, oreades quae in montibus. sane ab ovibus nymphae perimelides, a fluminibus naides, a pratis limonides, ab alimonia infantum curotrophae nominantur. hoc autem ad superiora pertinet, quia dixerat 55 'mixtis lustrabo Maenala nymphis'. nec carmina nobis ipsa placent quia dixerat 51 'carmina, pastoris Siculi modulabor avena'.

63. Ipsae rursus c. s. propter illud 58 'iam mihi per rupes videor lucosque sonantes ire'. 'concedite' vero hic 'abite', supra aliter 1 concede laborem.

65. nec si frigoribus m. h. b.' mediis manifestis. et hoc dicit, amore se carere non posse, nec si Hebrum, Thraciae fluvium, mediis frigoribus bibat, nee si aestibus nimiis fuerit in ardenti provincia. dicit autem hoc secundum physicos, qui morbos aut a contrariis aut a similibus asserunt posse depelli.

66. sithoniasque nives Sithon mons est vel gens Thraciae, a rege Sithone, patre Phyllidis, quae Demophoonta amavit.

67. Liber corticis pars interior.

68. Versemus pascamus, quoniam qui pascit, huc et illuc agit pecus, quod est versare, ut est in Aeneide XII 664 tu currum deserto in gramine versas: aut exerceamus et tractemus, ut in undecimo 704 consilio versare dolos ingressus et item II 62 seu versare dolos seu certae occumbere morti.

69. omnia vicit amor et nos cedamus amori cuivis enim facilius quam Amori repugnatur, quod eleganter Plautus explicuit qui amans egens ingressus est princeps in Amoris viam, superavit aerumnis in suis aerumnas. Herculis: nam cum leone, cum excetra, cum, apro Aetolico, cum avibus Stymphalicis, cum Antaeo me deluctari malueram, quam cum Amore.

70. haec sat erit iam ad musas loquitur.

71. gracili fiscellam texit immo ac Si diceret: nisi hac re occupatus, minime canerem. allegoricos autem significat se composuisse hunc libellum tenuissimo stilo.

74. Quantum vantum vere novo viridis se subicit alnus 'vere novo' vel generaliter, vel sibi novo. 'viridis' autem pro tenera. et hoc dicit: amo, inquit, Gallum, sed latenter, sicut arbores crescunt nam comparatio ista hoc significat , scilicet propter Caesarem. 'subicit' vero vel sursum iacit, vel subter iacit.

76. nocent et frugibus umbrae quanto magis hominibus? unde est in georgicis I 156 et ruris opaci falce premes umbram, et item alibi I 121 aut umbra nocet.

77. ite domum saturae v. h. i. c. verecunde se capellarum is dicit esse pastorem, id est vilissimorum animalium: nam bucolica scribens, debuit se dicere boum esse pastorem; sed vitans arrogantiam, ultimum se voluit esse, non principem in scribendis bucolicis: quamvis alii dicant, ideo eum etiam capellarum se memorasse pastorem, quod apud nonnullos de capris propter abundantiam lactis vel fetuum maior fructus putetur, ut ipse ait densior hinc suboles, hinc largi copia lactis, et item quo minor est illis curae mprtalis egestas.