Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Metellus Tegernseensis
Quinta pars: Bucolica Quirinalium

Egloga octava Bucolicorum Quirinalium

Egloga octava Quininalium. De bove, quem quidam vovit, alter furto sublatum nec occidere nec vendere potuit. Hic Dammon et Alphesibeus agunt.

Pastorum Musam super abducto bove fusam
Martyris in laudes, mea fistula, dicere gaudes.
Tu michi, sive Dei frueris speculo faciei
Et celi super alta quiescis sede beata,
Seu nostros cernes cursus clemensque gubernes,
Des placitum, quicquam tibi proloquor: en, erit umquam,
Ut pateant digne per me tua facta, Quirine?
A te cepit opus, tibi desinet, omneque corpus
Hoc te multigene resonet per secla camene,
Quę tua mira feret, te laudum munere queret,
Ne, cui virtutum successit gloria multum,
Defuerint operum tibi carmina vera tuorum,
Cumque coronatum celis et clarificatum
Ęcclesie noscant, tua quę suffragia poscant,
Obsequio tumbam norint non pretereundam,
Quam variis clare signis soleas radiare.
Hanc ederam lauro iungant, gemmas velut auro,
Scedula quas offert, tua quę miracula profert,
Ut niteat tua dextra potens, o martyr, ab ethra,
Unde polo terrisque micans celebraris utrimque
Et carmen generale tibi sonat ac speciale.
Illud ab eterna meat, hoc virtute moderna,
Qua pius es miseris, duris metuendus haberis.
Dum pestem pecudum mens previdet anxia dudum,
Cultor devotare bovem decreverat are
Martyris in laudem, quo dimoveat sibi cladem.
Taurum furatus proprios trahit alter in actus.
Huic lis apta rei Dammonis et Alphesibei,
Illinc raptorem statuit bovis, inde datorem,
Carminibus qui digna ferent de martyre signa.
Iste domum ducto bove, qui cessit sibi furto,
Dum lucrum cupiebat et ob culpam metuebat,
Plurima tractabat, sed quid faceret, dubitabat.
Dum solus remoratur, apud se sic meditatur:
Dammon Hunc taurum mactabo, cutem, carnes preciabo.
Sic occultabo melius, sic lucra parabo,
Ne bove pascendo labor instet sive trahendo.
Si res procedet, satis actum; sin male cedet,
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Audis, quid curem? Velox prebeto securem!
Accelera, cultrum maiorem defer acutum!
Curre cito, quid stas? Meat hora quieta, nec instas?
Heu tarde procedit opus, quo fine recedit?
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Tu retineto ferum, dum stabit, ego levo ferrum.
Nec penetrare potest pellem! Quid demonis hoc est?
Ecce tene rursus, melius conabor adorsus.
Ei quam dura cutis! Plagis manet integra cunctis.
Heu quid portenti fortuna parabit agenti?
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Frontem pulsabo tamen eventumque probabo
Grandius advertens et acumen inutile vertens.
Adtritum multabo caput, sic forte necabo.
Ah resilit duris impulsibus acta securis,
Nec quicquam cerebro nocet incussu quoque crebro
Ceu lapis obiectus sit, ad omnes defugit ictus.
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Vincar adhuc utrumne, videbo. Da michi cultrum.
Numquid non moritur, si decidam sibi guttur?
Cornibus acceptum teneas, dum subrigo mentum.
Quis demon talis sub pelle lates animalis,
Quod non mactari pateris ferrove secari?
Aut hoc si non est, miror, michi qui furor obstet;
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Sed cur despero, cur non nova commoda quero?
Uno confusus reliquos prudens petit usus.
Si non iumentum licet abscondisse peremptum,
Mature vendam, mea ne compendia perdam.
Verna, bovem ducta, cadat in commertia iusta.
Ni fallor, numquam venit inde boni michi quicquam.
Nunc age, festina taurumque foro trahe, mina!
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis! —
Quis volet hic aratrove bovem seu iungere plaustro?
Ecce satis fortem sub utramque sibi dabo sortem,
Nec precio facili quisquam melior datur illi:
Hoc michi iumentum media dat parte talentum.
Sic, quicumque volet, sic me constat, michi tollet.
Ei quid ago? Res sunt hominesque foro prope desunt,
Assunt, qui vendant, nec sunt, qui digna rependant!
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Sed condescendam coementibus, ut cito vendam,
Ne, si non vendo, bove sit labor hinc retrahendo.
Res ut queretur, sic venum prostituetur.
Ibo, si saltem mediam precii fero partem,
Ac ne bos retrahatur, id ipsum dimidiatur,
Nec plus nec minus est, qui per commertia prestet.
Quo tandem pacto tardabo? Revertar in acto.
Credo, Quirinalis michi res est iudicialis!
Quod tuleram gratis, compellor reddere gratis!
Me miserum quid agam? Divinam sentio plagam.
Restituam promptus, quod cogar reddere captus,
Ne iustis vinclis tradar viteque periclis.
Accipe clementer famulaturum tibi semper,
Clade reum tanta, tua suscipe sponte relata.
Laudis erit, si parcet homo sibi, quem Deus arcet.
Oro, Quirinalis michi res flat venialis!

Hec Dammon referebat, ubi Deus hunc reprimebat.
Musa, refer, quid ei calamus canat Alphesibei.
Plura gerant plures omnesque decenter eunt res.
Alphesibeus Effer aqua sacra vas et laris atria lustra!
Post prunis pura testa iace mascula thura,
Ter dum spargetur domus et ter thurificetur,
Ut nos dignanti sit suavis odor Deitati.
Ducite rure boum iam signis nobile votum,
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Martyris expertus referam preconia certus,
Vi se quam mira sua gratia pandit et ira
Circa votorum raptus vel dona suorum.
Sunt variis exacta modis insignia tanta,
Ut nemo numerum concludere possit eorum.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
En patet hoc donum late populis regionum,
Si non iratis sint obvia crimina sanctis.
Virtutes cessant, homines quas querere cessant,
Que si rarescunt, nichil his nisi carmina desunt
Laude sacris digna, quę promant pristina signa.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Carmina grata Deo ritus probat in iubileo,
Bucina dum septena procul resonabat amena.
Cantu sacrarum Jericho cadit alta tubarum;
Dona Dei cecinere pii, quę promeruere
Cantica signantes ymnosque Deo modulantes.
Nos etiam veneramur eum, quo sepe iuvamur;
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Carminibus contexta recensentur sua gesta,
Paucula de multis quasi ponti gutta fluentis.
At qui factorum numerum compiere suorum,
Ne dlicam dare modulis velit equiparare,
Ante solum faciet mare vel Thetis arida fiet,
Quam sciri possit, sacer hic quam plurima gessit.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Stabit et hoc factum cum laude sibi memoratum,
Quod furto direpta requisivit sua vota.
Dum vult, dignatur, ne rem voti patiatur
Sub manibus furis perversis cedere curis.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Multocies dampnosa suis sumptu preciosa
Auferri seu clade sinit sibi seu quoque fraude
Clandestinorum vel apertorum spoliorum
Et repetit cum laude minuscula perdita fraude,
Non cupidum rerum, fraudi sed iure severum
Se monstrans: in re non est minor illa minore.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Festi preteriere dies, plebes abiere,
Quę contutate turmis et conglomerate,
Martyris ut petiere patrocinium, retulere.
Non ego procedam solus, nec me dabo predam;
Exponam voti munus non amplius hosti,
Quod cuncti mecum sine spe laudate receptum.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Non ingratus ero, neque sensu mentis aberro,
Quin reddam gratis votorum munia sanctis,
Martyre iumentum sed suffragante receptum,
Quarecumque valebo, sacris inferre studebo;
Fur illud neu predo trahat, per cuncta cavebo.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Hoc animal vendam, precio mea vota rependam
Et melius levis ibo minusque pericla subibo;
Sic nil longarum gravat anxia cura viarum.
Ducite condigno votis pia dona Quirino! —
Suscipe votorum munus, patrone, meorum,
Quod michi sublatum per te cognosco relatum.
Quę tibi servasti, cape dona, fave famulanti!
Ęcclesie cetus tua fert magnalia lętus,
Virtutis presentis erit per secula testis.
Solvite condigno meritis pia vota Quirino!