Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Giovanni del Virgilio
Diaffonus

V

Quinta remissiva magistri Johannis eidem ser Nutio.

Vir facunde, legas refero quod Epistula, Nuti,
nuntia sum missi carminis, ecce, tibi.
Sit tibi vera salus, Nuti, cupiente Johanne,
et veniant votis consona cuncta tuis.
Quis michi concepti fuerit subcessus amoris
nonne sitis, igitur continuando canam.
Dimisso festo, repetivi saucius aedem:
hei michi quam visa est decolor illa dies!
Sol ruit, imposui languida membra thoro.
Ante tamen Venerem submissa voce rogavi:
Alma Venus, qua nec sanctior ulla dea est,
nec te nobilior nec te fulgentior ulla,
nec quae plus humiles audiat ulla preces.
Mutasti statuam tu Pigmaleonis eburnam
unde frui molli corpore posset amans.
Non ego te statuam nec te convertere petram,
vertere set Dominae corda tenella rogo.
Tironis miserere tui, praecordia cuius
ille tuus telo fixit ephebus Amor.
Diva, sagittiferum pro me compellere natum,
hunc michi vel matris more favere iube.
Nec iussu frustra nec tu potiere rogatu.
Credidit ut quondam, nunc quoque credet Amor:
te suadente libens adiit Didona Cupido
et sibi commissum a matre peregit opus.
Ardens fac vadat ad heram; comburor ut igne
ipse suo, sic exardeat illa meo.
Inde cupidineas refovebam pectore curas,
stabat et ante oculos dicta chorea meos,
quos nimis insomnes retinebat imago puellae,
tunc placitura magis quam mihi visa die.
Nectebam vacuo iactans mea membra cubili
(plus feritatis habet tempore noctis Amor).
Interea fessos irrepsit somnus ocellos:
taliaque in somnis visa fuere michi.
Colle tenus quodam viridaria pulchra videbam,
insita pene quibus quaelibet arbor erat.
Umbra locum condensa nimis faciebat amoenum;
nataque cum variis floribus herba virens.
Ros maris hic redolens folio crescebat acuto,
lata comas corylus granaque myrtus habens.
Levis bussus erat, pingendis apta tabellis:
arbute, non aberas roscida poma ferens.
Fictilis hic abies altum directa cacumen;
hispida iuniperus et tenerae tiliae.
Fraxinus astarum surgebat mater equestrum
et fagus de qua longior asta venit.
Et pirus et ficus et nux et punica malus,
et quae de misera Phyllide nomen habet.
Myrrha, socrus Veneris, formosi mater Adonis
et quacumque suus fecerat arbor, Amor.
Palma triumphatrix et pinus longa capillos:
forsitan hanc hominem credo fuisse prius.
Cedrus odora nitens et pandis apta carinis;
alnus et irsutis noxia cornus apris.
Tincta suos fetus de sanguine morus amantum,
multicolor prunus, quaeque politur acer.
Inde racemiferae texebant pulpita vites;
rivus erat, prope quem stabat amara salix.
Dant quoque repetens hederae velamina saxis,
ne qua parte loci posset abesse viror.
Vos quoque glandiferae, fueratis, quercus et ilex,
fertilis et pomis fulva, voleme, tuis.
Escule, sera parens, et male cydonia pallens;
et fueras vitae, persice, planta brevis.
Te quoque mobilium foliorum, popule, vidi,
teque gravem longis vitibus, ulme tenax.
Forsitan et plures, aliquas et abesse notavi:
credo quod illarum non sit amica Venus.
Non erat ex illis folii pallentis oliva,
et, dolui dicens, vatica laurus abest.
Sum memor, inter eas aberat funesta cupressus,
nec stygiam taxum noverat ille locus.
Si rear herbarum, si nomina tangere florum,
posse putem conchas enumerare maris.
Tempora mixta simul violas duxere rosasque,
candida cum rubris lilia mixta crocis:
anni temporibus deerat de quattuor unum:
nam tria conspexi; sola vacabat hiems.
Quaelibet arbor ibi flores fructusque legendos,
semina cum teneris floribus herba dabat.
Et Philomela dabat residens modulamina ramis;
psittacus arguto concinit ore loquens.
Laetus erat ramis cantare calandrius illis,
atque niger merolus punica rostra ferens;
Tereus incestus canit et fera mater hirundo;
dat bicolor mico gutture pica sonos.
Decantabat ibi variato carmine turdus,
et nimium Veneri gratus aquosus olor.
Illic iocundo manabant murmure rivi.
Nescio sed credo quod paradisus erat.
Ingredior pavitans, si quis deus esset in illis:
conspicio: nullus tam cito visus erat.
Dumque pererrarem tuererque, sub arbore Myrrhae
fons erat et intro clarior unda mero,
quam neque stillarat Neptunus rector aquarum,
nec dedit e nebulis Iris aquosa cavis.
Rorida Naiadum lacrymis et odoriferarum
plantarum guttis nectaris unda fuit.
Forte Venus lacrymas fudit cum flerat Adonim,
forsan amatorum fons lacrymosus erat.
Hunc secus alma Venus et Amor ludebat in herbis;
splendebat geminis area tota deis.
Ille sinu matris niveas nunc tangere mammas,
nunc sua vult circum brachia ferre gulae;
illa suo puero colludens oscula figit,
et modo dat capiti florea serta suo.
Aurea vestis erat virides insuta smaragdos,
et radians gemmis alta corona deae;
set mage lascivi radiabant lumina vultus.
Quid mirum cupido si placuere Iovi?
Ut Venerem agnovi (nec enim et dea notior ulla est)
sternor humi flexo poplite, iungo manus:
Salve, sancta Venus, miserorum mater amantum.
Te precor heu! supplex, auxiliare michi:
vota tibi solvam, tibi me solvere debentur
donec erit nostri corporis aura capax.
Inquid voce pia: Iuvenis michi care, propinqua;
ne timeas: Ego sum; vulnera nulla feres.
Imo haec quae pateris (tua me querimonia tangit)
sanabo, solita teque medebor ope.
Nonne mei Aeneae Rutulis quae sumpserat arvis
sanavit subito vulnera nostra manus?
Illius illa tuis etiam maiora fuerunt,
qui de sumenda coniuge bella dabat.
Percutit Aeneae corpus animumque sagitta;
tu solum cupida vulnera mente geris.
Conciliabo tibi natum per cuncta volantem,
et nostris precibus consociabo tuas.
Utque propinquabam timidus me diva prehendit,
et confidenti se prope iussa dedit.
Mirabar puerum presignem corpore, dicens:
Pulchra parens pueri, pulcher et ipse puer.
Erugtat puero translucida serica mater:
nec penitus nudus, nec coopertus erat.
Aurea cesaries et ad instar capreolorum
crispa resultabat, nil operante manu.
Clara nimis pueri facies fulgebat et ultra
quam sol inspectis ingeminatus aquis;
sed de luminibus miracula magna gerebat:
nunc oculis Argus, nunc velut Orcus erat;
et nunc humanos oculos communis habebat,
nunc aquilae seu nunc nicticoracis avis:
nunc lippus, nunc paetus erat strabo, et modo luscus
et modo spectabat rectus, ut alter homo:
et nunc talpa velut visiva luce carebat,
lyncea nunc eius lux penetrabat humum.
Pavo cupidineas, ut ego, si viderit alas,
rarius extendet cauda superba rotam.
Arcus erat collo, lateri pendente pharetra;
hic michi per signa est ultima notus Amor.
His ubi cognovi, qui me penetrarat, Amorem,
et nemini vinci quod patienter habet,
numen adoravi, confirmans corpore toto,
complectens nudos osculor ore pedes,
qui lacrymis maduere meis, fundendo querelas;
movit et interius taliter ora dolor:
Hostibus esto ferus, saltem miserator amicos.
Heu! Ego sum semper qui tua signa tuli.
Proh dolor! adverso non cepi vulnus ab hoste;
a solo patior haec mala rege meo.
Nobilis es, facias de nobilitate leonis:
Pugnat in elatis, parcit et ipse piis.
Qui tibi se obiciunt, pulsa pietate, ferito;
set qui subiciunt se tibi, parce, precor.
Non ego praetendo contra tua spicula plectam.
Ecce: paro gladiis pectora nuda tuis.
Hos potius perimas qui se defendere temptant,
ne, sibi cum parcis, se clypeasse ferant.
En ad te fugio cum me percusseris ipse;
me percussisti, me medicare potes.
Aeacides hosti tu… mederis amicam:
atque ita quod fecit demat utrumque malum.
Tu scis quod cupio, scis quod facis esse cupitum;
seu fac ne cupiam, sive cupita dato.
Sic ego; set voluit pro me Cytherea rogare
et dixit nato blandior ipsa parens:
Nate, meum sceptrum, mea vis, mea gloria! solus
nate, potens homines et superare deos;
nate, tuae matris deceat pietate moveri;
istius ut nostras accipe, nate, preces.
Forsitan in terris non est michi carior ullus;
extollit Venerem nemo Johanne magis.
Vaticuli miserere tui nostrumque sacrorum,
ipse suis de te vocibus alta canet.
Amplexare virum, tibi tota mente fidelem;
da tua constanti signa ferenda viro.
Vincat, et illa tuae veniat victoria laudi:
si vincet famulus, vicerit eius herus.
Vincere non posset nisi te mediante; sed ergo
allevies humeros, sit mora parva, precor.
Eius adi Dominam nocturno tempore, quando
pervigil in molli cogitat ipsa thoro;
huius ut ipse vides, set te prius indue formam,
omnia signa gerens, quae faciebat ei,
et gestus, quando ipsa prius se sensit amari;
et sic te geminis motibus offer ei,
atque medullosis tunc ossibus inice flammam,
vulneribus parcens ne moreretur amans.
Aliger exutis alis arcuque pharetris,
matris ad obsequium tam cito cepit iter;
ante tamen teneris ulnis me amplexus et inquid:
Non ultra timeas. Est michi cura tui,
et semper fuerat: tamen experiebar amicum,
ad bona si scires et mala posse pati.
Est etiam modus iste meus: plagare, mederi.
Gaudia moestitiae, do mala mixta bonis.
Sunt qui lucra volunt nullo comitante labore,
nolunt poma nisi cortice nuda suo:
hos ego cum vidi, mihi nausea venit, et illos
indignor castris sub reperire meis.
Qui formidat apes non mandet dulcia mella:
causa relinquendae est spina timenda rosae.
Et quidam ignavi, qui se profitentur amantes
ut mea tela vident, dant sua terga fugae;
quos ego si vellem iussis compellere nostris
aut alis careo vel sua vana fuga est.
Rideo cum fugiunt. – Fugite, io, non redituri:
non bene pro timidis regia nostra facit. –
At tu cum fueris per me percussus et ustus,
non fugis, imo venis: quod petis ego dabo.
Et quidam fragiles clypeos iuvisse putarunt,
hos quia dimisi simplicitate sua.
Ignorant illi quam magna potentia nostra est,
ignorant illi, quid mea tela valent.
Arcifer arcifero michi quondam Phoebus Amori
insurgens, a me vulnera saeva tulit.
Quid sua scuta, meum vel quid suus arcus in arcum?
Fixit apollineum nostra sagitta iecur.
Belliger a nobis Mars est compulsus amare,
nec sua quiverunt arma valere meis.
Serior hora foret si sic hominesque deosque
curarem victos enumerare meos.
Nec clamare iuvat contra mea numina Numen;
numinibus nostris numina nulla nocent.
Iupiter ipse pater nostra se lege gubernat,
subiacet imperio machina tota meo.
Haec tibi monstrarem viva ratione; sed ecce
me vocat obsequiis aptior hora meis.
Plurima spirabo mea facta in te licet absens.
Dixit et ex oculis vanuit ille meis.
Tunc Venus alma parens: Nunc, nunc est hora medendi,
et michi curandum detege vulnus ait.
Pectora detexi, quae sint pigmenta requirens:
Nulla. Putas herbis, ememor, esse locum?
Corpoream Aeneae plagam sanavimus herbis;
tu vero dixit vulnera mentis habes.
Non opus est herbis ad opacum vulnus amoris,
quod mea iam poterit tollere sola manus:
admotaque manu demulsit corda iecurque.
Excitor et dico num michi somnus erat:
etsi somnus erat, sensi cessare dolores.
Erigor et Veneri gratulor inde Deae.
Nola diurna sonat, signum de luce propinqua,
induor et properam deprecor esse diem.
Sancte Cupido, michi faveas et sancta Dione,
ne videar vane vos coluisse diu.
Nunc ceptis favere meis promissio vera
vestra sit et non sit visio vana mea.
Alba dies nituit tenebris, Titane, fugatis;
est michi nunc almus excipiendus amor.
Afferor ante meae spatiando tecta puellae:
atque his porticibus ante retroque vagor.
Limine marmoreo sociata sedebat herabus;
si comptae fuerant, comptior illa tamen.
Hanc inter reliquas sic perfulgere notavi
ut superat lunae sidera compta nitor.
Dumque satis fixos oculos spectando tenerem,
illa repercussit lumina nostra suis.
Risit et ex oculis fecit signacula quaedam,
quae michi non parvam visa dedere fidem.
Taliter illius consumpto tempore lucis,
altera lux oritur, non placitura minus.
Per Dominae vicum spatior de more procantum,
nunc ego, nunc sotius, verba sonora damus:
nunc eo, nunc redeo, requiei nescius inde,
nunc latet interius, nunc sedet illa foris.
Est ubi parva duas dirimunt confinia turres,
Bononiae speculum, pulchra platea, forum.
Una forat bibulas erecto vertice nubes,
spectat in eoos altera flexa sinu.
Huc me duxit Amor qua nolo dicere causa:
ille puer nostros condocet ire pedes.
Venerat huc emptum teneros ancilla columbos
pro Domina nostra, pro pariterque sua.
Hanc ego praenoscens dulci sermone coegi
auscultare mei cordis amantis onus.
Non ego blanditias sum compilare suetus,
sed mea dictabat verba disertus Amor:
Numina te salvent, nam tu salvare potes me,
vivere te possum teque volente mori:
tu retines clavim nostrae vitaeque necisque;
non caperes nostrae grandia lucra necis;
utilior tibi vivus ero. Dona michi vitam:
ad tua dum vivam iussa paratus ero.
Me tibi non celo penitus: nil te sine possum;
ergo eris arcani conscia sola mei.
Pro Domina morior; tu, fido, parce fatenti;
sola nocere michi meque iuvare potes.
Apta iuvare magis; nostros narrabis amores
ornatae et quaeres me ne perire velit.
Cetera non doceo; tua namque industria maior
addat ut optatum perficiatur opus.
Non ingratus ero suscepto munere tanto:
excipies meritis praemia magna tuis.
Rettulit in promptu: Tua dudum vulnera sensi,
et tibi, si vellem, sum rata posse satis.
Sed tibi cur meriti sumpturo oblivia nostri
serviat ingratis femina stulta meis?
Me post servitium vidisse videbere nunquam.
Saepe mali faciunt quae nocuere bonis.
Tunc ego: Per, sodes, sanctissima numina iuro,
et per quod possim vivus adire domum,
et per quod Dominae furtus sumatur amatae,
non cadet ex animo gratia tanta meo.
Dic age quo facto aut dicto prodesse valerem;
si michi non credis experiare precor.
Heu michi! si meriti multos oblivia damnant,
crimina pravorum qua ratione luam?
Tunc ea: Ne dubites, Domina potiere cupita.
Vade viam et curae cetera linque meae.
Si quid nosco tua est accensa cupidine dudum,
unde ego securo perfruar ore magis.
Dixerat, et rediit, Dominae responsa reportans
sat bona, plus actum quam semel illud iter,
nam media luna duravit, vera fatendo
cepit quindenam vel labor ille diem.
Set tandem laetas adduxit nuntia voces:
Hac ait ad Dominam nocte venire para.
Nocte paratus ii, mucronem cinctus acutum.
Solus ego, nisi quod me sotiabat Amor.
Est securus Amor, nec eum damnato timoris,
qui facit ut sit homo nulla pericla timens;
et mage tutus eram quia nec custodia noctis
nec tibi pendebat gratia danda michi,
qualem forte soles sotiis de nocte repertis
quos sinis et tollis. Si qua dedisset Amor
<   > vel mihi latrantes si tacuere canes
vel quas tunc ageret regiones advena coniux,
sospes ii, blande sumque receptus ego.
Qualia felicis fuerint solatia noctis
praetereo; non sunt cuncta canenda palam.
Bononiae numerum possem numerare domorum
noctis ut illius gaudia sumpta mihi.
Nunc etiam ventis agitur mea cymba secundis,
quam melior Tiphy nauta gubernat Amor.
Favit Amor, vici; videar ne ingratus Amori
ecce cano, Nuti, cantica laudis ego:
Vive triumphator coeli terraeque profundi,
cuius in arbitrio machina tota manet.
Te sine vix una mundus consisteret hora,
iret in horrendum natio moesta chaos.
Te sine sideream tererent elementa catenam,
successusque suos perderet omne genus.
Te sine, dulcis Amor, non esset amicus amico,
nec sotius sotio, nec sua sponsa viro.
Foedera cessarent, pietas et iura perirent
et quodcumque bonum, ni foret almus Amor.
Unde notatur Amor naturae triplicis idem:
mente deus, pennis angelus, ore puer.
Non ego dedignor Domino succumbere tanto;
glorior et Domini dico suave iugum.
Heus igitur, iuvenis, nostri dissuasor amoris,
peccasti et sceleris crederis esse reus.
Unius exemplum quia non concludit in omnes,
non igitur michi sit vita magistra tua.
Quem non tangit Amor, vel non est aptus Amori
vel non est aliter dignus Amoris homo.
Tangere te voluit set tu clypeatus abisti:
experiens dixit: Non facit iste michi.
Qui sapienter amant, nec Amor disperdit amantes;
qui stolide, digno funere perdit eos.
Pangere cum domino sub conditione volebas;
regnat et obsequiis non eget ille tuis.
Pacta sibi fieri faciant in lite potentes,
flagitet hic pacem quem mage guerra gravat.
Exilium pateris, nisi te peccasse fateris.
Cumque videbaris esse rebellis ei,
illius exilii nec procurator habebor,
nec meus est sotius, qui foret hostis ei.
Imo quisquis erit si contradictor Amoris,
pro domino capiam saeva duella cliens!
Explicit liber Diaffoni magistri Johannis de Virgilio.