Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Boccaccio, Giovanni
La corrispondenza bucolica tra Giovanni Boccaccio e Checco di Meletto Rossi

IV. Egloga secunda Checchi de Milecto

Non tam prepetibus captabant ethera pennis
gnosia iam dudum fugientes litora duro
quos mirabantur scindentes vomere terram
agricole, cum tanta fuit vecordia nato
ut male temptantes agitaret ad astra volatus
invisoque daret functus cognomina ponto,
quam qui cyllenos insultat turbine colles
nuper et intenera molitur carmina bucca,
carmina pastorum claro cantata Maroni;
quo, tamen, is truncum dimittat gutture murmur,
imperfecta sonans, veluti puer ubera care
nutricis poscens cui nondum plena labellis
verba cadunt, nescire iuvat: nam claudicat omne
ordine per metrum verso, simphonia discors
implacidum flavit dulci resonante cicuta.
Quod postquam notum fecit Meri ipse Menalchas:
Quid faciemus? ait forsan tentamur agendum est
cantu, quo nostrum non inficietur honorem
dux gregis infausti, quem pinea silva coronat
flamineas secus valles cui menia parent
iam confecta situ et sancto interfusa cruore;
quique regit portus, colitur qua sacra Cybelle
equoris Adriaci prospectans litore classes.
Tunc sic ille quidem, recolo, nam pangere cepit
qui siculos quondam lilibeis vallibus hedos.
Plura tamen cecinit subque umbra tectus acerna
e quibus hoc unum memini dum fronde saligna
iam saturas silvis studeo revocare capellas.
Mira feram: rigidas flexare cacumina quercus
sponte sua, nullis tandem impellentibus auris,
atque aspras cautes silicesque et saxa moveri
aspexi et solitos compescere flumina cursus;
quodque magis stupui, modulantis carmina plectri
Menala traxerunt pecorosaque dorsa Lycei;
taliter, ut fama est, pulse testudinis heros
dyrceius, celsas cum sepsit menibus arces,
concentu gravidas devexit ad ardua moles.
Sic se sicque suos numeros modulamine probans
arguit alterius forsan tentamina. Musis
hoc placuit ne qua ledatur voce loquacis
fama viri, meritos servat cui laurus honores.
Finis erat; solitos repetebant cuncta recessus.