Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Petrarca, Francesco
Bucolicum carmen

X. Laurea occidens

Collocutores: Socrates et Silvanus

SOC. Quid, Silvane, doles? Tante que causa querele?

SIL. Heu, Socrates, quem vix reliquum fortuna ruine
Dura sinit nostre, nescis, dulcissime, nescis
Quid querar, et quam iusta michi sit causa dolendi?

SOC. Auguror; especto sed rem cumulatius ex te.
Fare miser misero; non aspernabere luctus
Participem comitemque ioci quem letus habebas.

SIL. Nescis prevalidi rumpunt ut verba dolores?
Quid me, care, iubes fari? Pastoria nunquid
Materia est lugere deas? Tamen accipe quantum
Singultus lacrimeque sinunt. Fuit alta remotis
Silva locis, qua se, diversis montibus acti,
Sorga nitens Rodano pallensque Ruentia miscent.
Hic michi, quo fueram tusco translatus ab Arno,
(Sic hominum res fata rotant!) fuit aridulum rus.
Dum colui indigui atque operi successit egestas.
Id reputans avertor enim piguitque laborum
Pertesumque inopis studii; tandemque relinquens
Arva inarata, vagus silvis spatiabar apricis.
Verum inter scopulos nodosaque robora quercus
Creverat ad ripam fluvii pulcherrima laurus.
Huc rapior, dulcisque semel postquam attigit umbra,
Omnis in hanc vertor; cessit mea prima voluptas.
Rusticus ardor erat, sed erat gratissimus ardor
Ille michi insueto, qui me, mortalia prorsus
Oblitum immemoremque mei, meminisse iubebat
Hanc unam, curasque et totum huc volvere tempus.
Sic ruris desertus honos, et quicquid in enses
Precipitat, pax parta animi, pulsique tumultus;
Has ego delitias et opes, hec regna putavi.

SOC. Perge. Quis interea neglecti vultus agelli?

SIL. Nec novi, nec nosse velim; michi laurea cure
Sola fuit. Sed iam, Socrates ignosce gemendum est.

SOC. Imo age, perge, precor; pariter lacrimabimur ambo,
Et pietas communis enim et iactura dolorque.

SIL. Laurea culta michi, nec me situs asper et horrens
Arcuit incepto; propriis nec viribus ausus,
Externos volui consultor adire colonos.
Nec longe tenuere vie, nec tempus iniquum
Ac durum tardavit opus. Vulgata tenebam
Ascrei consulta senis; tamen altius ire
Mens erat, ac variis artem solidare magistris.
Dux michi nullus erat, nisi amor fervorque videndi.
Primum iter in Latium, qua pulcher Mintius uda,
Formoso de patre oriens, interluit arva.
Hic Venetum celsis extantem in milibus unum,
Pastorem agricolam bellatoremque vicissim,
Conspiciens, dextre modulantem in vertice ripe,
Accedo et brevibus percontor plurima verbis.
Iussus ab hoc Asiam graiasque invisere terras,
Vix Athesim attigeram, patrii qua limina montis
Deserit et letos fugiens amplectitur agros,
Ecce veronei per prata virentia Martis
Ire duos video; canit hic, legit ille salubre
Herbarum genus et pecori bonus applicat egro.
Progredior; calidusque Aponus gelidusque Timavus
Iam spatiis equis aberant, dum pervigil alas
Intempestivum quatiens dominoque molestum
Perstrepuit levo ville de culmine Gallus;
Mox, baculo excussus, mestum cantoribus omen
Prebuit. Hinc nullo resonantia litora cantu
Procurvosque sinus tacitus sequor. Obvia tandem
Rura sonora animum vocemque et verba dedere.
Letior illa lego. Smyrnam sub fine viarum
Perventum, cecumque senem, sed multa videntem
Convenio. Isque, italo missum ut cognovit ab orbe,
Prosiluit dextramque dedit, nemorumque profundo
Accubitu et fusca fessum statione recepit,
Attonitumque manu penetralibus intulit umbris.
Figo oculos et cuncta libens et singula circum
Visa noto, cupidumque fruor sermone senili
Insolitus. Dii, qualem hominem! Quid divite celo
Subtrahitis terre rarum breve munus egenti?
Hunc magni circum comites, lectissima turba,
Stabant. Iuxta autem cuntis sublimior unus,
Cui grege de toto supremus cesserat hircus,
Fortunas casusque ducum regumque canebat.
Nec casum tamen ille suum sortemque repostam,
Nec tristes in terga canes instare videbat,
Regibus attonso flendus post fata capillo.
Iuxta alter senio infractus iuveniliter alta
Voce canens; furere hinc dictus, sed voce furorem
Diluit et falso quesivit crimine laudem.
Sacra, sacerdotes canit hic; ille arma tubasque:
Inde deum favor, inde virum. Per lesbia captum
Rura lupum salvumque gregem, iaculoque liraque
Fretus, et hinc clarus factis, hinc cantibus alter.
Altera solliciti laqueos cantabat amoris
Docta puella, choris doctorum immixta virorum,
Cynnameus roseo calamus cui semper ab ore
Pendulus, et dulces mulcebant astra querele.
Hanc Chous late cantata Bachide notus,
Hanc Clarius caram suspirans carmine Lyden,
Et quem Cyrenis genitum dedit Africa Nilo;
Hanc theius samio pastor stupet igne liquescens;
Nec minus hanc nostrique procul mirantur amantes,
Voce omnes humili et querula, simul impare cantu.
Pone senex pueri in gremio, vix mole soporis
Lumina pressa movens, lenibat cantibus auras;
Mox siluit victus, cesserunt carmina somno:
Argutum dircea palus amisit olorem.
Vidi sidonio pastorem rure profectum,
Annua quem morbi vis extinctura diebus
Angeret alternum natalibus, ultima donec
Una animam doctosque modos abrumperet hora.
Unum ibi cecropii contemptum in gramine saltus,
Ingenio rectum, claudum pede, voce calenti
Sparthanos in bella canes accendere vidi;
Unum voce parem summis, per litora longe
Solum, qui populo leges et iura dedisset,
Iamque senex musis operam daret, urbe relicta.
Vidi aquilam calvi circumvolitare sedentis
Ore caput pleno, simul illum lumina campo
Defixum, immota meditantem carmina fronte.
Vidi, expectatum ut caneret dulcedine multa,
Obriguisse senem, vocemque in faucibus imis
Arctatam. Musas animam rapuisse putares,
Sic cubito incumbens similisque erat ore canenti:
Fistula pallenti pendebat muta labello.
Hunc alius, Musis qui pastor amicior almis,
Sed minus acceptus silvis et victor ut arte
Iudicio sic victus erat, de more solebat
Victorem ridere suum: quod iudicis equi
Carmen inops, quod fama vagis incertior auris.
Vidi qui fixas raperet spes, adderet iras,
Cogeret ad certam flammanti carmine mortem.
Vidi alium, silvis pulsum, mox carmine dulci
Extinxisse odium. Quid enim vim carminis equat?
Temnere opes tanti causam preciumque laboris
Vidi aliquos, artesque bonas celebrare; sed inter
Hos fuit ampla sacri lege hac qui iura parentis
Stringeret; hoc merito doctas laudaret Athenas.
Vidi qui multre assiduus numeroque superbus,
Lacte premens fragilem fiscellam rumperet acri;
Qui nova mactatis oneraret plaustra iuvencis;
Qui sale terga boum tereret laniata rigenti,
Et qui sparsa sedens pastorum furta notaret;
Biblida qui vetito cantaret amore furentem;
Qui caneret solem ac lunam, stellantiaque arva
Scinderet et volucri celum sulcaret aratro;
Qui vivos plectro lapides aptaret ovili,
Colle sub aonio funeste ad pabula ripe;
Quique palestrita et pictor primoque sub evo
Cantor, ad extremum cursorque aucepsque fuisset;
Quique illi fesso tandem et dormire paranti
Ex levibus calamis pulvinar stravit amenum;
Quique, truces cantu solitus mulcere leones,
Iustitia et cithara insignis, venerabilis annis,
Incola silvarum primus, quem Trachia vidit
Aeriam dulci Rodopen dum voce moveret,
Precipitem fidibus blandis dum sisteret Hebrum.
Huic duo per montes auritaque rura canenti
Perpetui comites; dextre germanus inheret,
Filius at leve; tegit illum linea vestis,
Iste, sacer musis, plenum de fonte reposto
Atque pium cratera patri porgebat anelo.
Inde canum pecudumque fuit volucrumque ferarumque
Arguti Frigis ad numeros spectare choream.
Denique Graiorum latebras, Asieque vireta,
Hebreosque graves et carmine trita minaci
Gramina Iordanis peregrinaque nomina lustrans,
Mollia rura Arabum salis indiga ditia mellis,
Affixusque oculis animoque intentus ubique,
Vidi alios atque inde alios. Non omnia passim
Visa sequor. Vidi sicula regione creatum,
Ac sotios, quibus horridulum cantare voluptas
Prima gregem, latebrisque minas vitare leonum;
Quique alios supra tenet ortum a carmine nomen;
Quique gregem calida gelidus male pavit in Ethna;
Qui docet ephesios, tirios qui rumpere campos.
Docto ac dulcisono divulsus ab agmine, tandem
Flector; ibi unum omnes, nemorum quem turpis habebat
Angulus, et tenui ridebant pascua nutu,
Nudus ut ille iugis Macedum raucumque canendo
Indignum magni predonis rettulit aurum.
Sed quid ago? Aut patriis quorsum peregrinor ab arvis?
Doctior inde domum; fesso dum remige portu
Brundusii egresso iuvenis placidissimus alto
Occurrens trepidam porrexit ab aggere dextram,
Maternumque ostendit avum per rura iacentis
Apulie calabrumque nemus sub valle Galesi,
Ingenio agricolam nulla tamen arte colentem
Plana virum video. Nec secum multa locutus,
Eminus Arunceque ducem populumque saluto,
Moris aratores veteris; quaque Aufidus equor
Fertur in adriacum, patrio sub sole perustum,
Libertum dominoque lira gregibusque placentem
Alloquor. Inde alius gelidi Sulmonis alumnus
Multa iocans, longamque aciem per opaca latentum
Ostendens digito, fuscos aperire recessus
Tentavit frustra. Vultus densissima nubes
Texerat ambiguos, dubium vix murmur ad aures
Aura tulit. Quantum in nobis oblivia possunt!
Unus in hoc numero, gaudens se condere vivo
Fonte, deos nemorum fluviorum arsisse puellas;
Equoreosque alius memorabat carmine nostro
Insuetum cecinisse deos; aliusque vicissim
Montanum imparibus carmen variabat avenis.
Hinc procul, et Latio et musis carissimus afris,
Fluctivagos alius numerans sub gurgite pisces,
Aurea plectra, apio cinctus viridante, movebat.
Hinc alius, rutilumque crocum et candentia carpens
Lilia, tum varios iungebat in ordine flores.
Multa libens sileo. Sed iam michi nota tenenti,
Longa brevi stringens aderat suspiria cantu,
Paupertas quem tuta iuvet, quem delius ardor.
Calvus amans alius, restinctam carmine flammam
Flens quasi supplicium properataque tempora fati;
Accensamque alius, dubium romanus an umber:
Umber erat, varieque minax et blandus amice.
Notior inde alius fluviali occurrit Aquino,
Turbidus aspectu et ruralibus horridus armis;
Arpinati alius silva, cui pauper amictus,
Victus inops ac difficilis, sed leta canenti
Frons erat et nullo vite turbata labore.
Protinus hinc gemine tangebant sidera quercus,
Unde salus pecori bis contigit, altera dextre
Altera laus lingue; magnos brevis herba iuvencos
Fecerat; una duos contexerat umbra gigantes.
Hinc quoque vidi alium campano carmina fastu
Implentem et multum gracili sibi voce placentem.
Sic, venerabundus, dominantis limina Rome
Ingredior. Stupor hic tremulam suppressit avenam
Pila inter tristesque tubas strepitumque rotarum.
At studio rerum latia dum demoror urbe,
Forte procul tenuem dubia vix aure susurrum
Grandevi senis excipio, doceorque paternis
Hunc primum cecinisse modis. Audentior alter
Posteriorque; humili quamvis de stirpe parentum
Ortus et adriacum iussus migrare Pisaurum,
Posthabuit quem tunc horrebant undique colles,
Agrestem summo imperio preponere musam
Non veritus facilique hedere submittere lauros.
Hic alienigenam servum, quem carcer honestus
Fecerat ingenuum multaque ornaverat arte,
Audivi cantare hominum moresque dolosque
Atque metus curasque senum et iuvenilia furta
Lenonumque artes, iam tempore murmuris afri
Oblitum, atque italo texentem pectine carmen.
Hic cui relligio silvestris et inclita rerum
Copia et ignoti nichil usquam, ut prisca ferebat
Fama, sed Esonides carmen cum vellere fulvo;
Qui canit Alcidem; qui Thesea; quique, cruentis
Fratribus in campum adductis, ad mollia castra
Transfugit occultus blandumque cupidinis agmen.
Relliquias qui, Troia, tuas et frusta legebat
Meonio neglecta seni. Qui prole decora
Coniugio memori studiosum ornaverat usum;
Qui mensas versuque gregem laceraret edacem,
Et qui laudate caneret convitia gentis.
Parcior hunc nono pascebat caseus anno;
Hunc videas dextra rigidam gestare securim,
Ornantem officii generoso gutture pompam.
Hunc gravitas; illum censura severior effert.
Hic tenui vinclo profugos qui nexuit annos,
Secula pyerio nisus cohibere furore;
Pennatas Musas qui martia traxit ad arma,
Punica dum latio ferveret in orbe procella;
Indixit qui bella feris, silvasque tumultu
Miscuit, apta vagis cudens venantibus arma;
Tramite qui largo troianum Anthenora colles
Duxit ad Euganeos; necnon, comitante marito,
Bis raptam fessis Helenam qui reddidit Argis;
Phillida qui querulam; Pheacum qui voce latina
Luxuriem moresque canit; quique Hectora supra
Ylion eversum Troiamque a stirpe revulsam;
Quique nurum dotemque Iovi convexit opimam.
Linquo senem, qui discipulum per prata sonorum
Hesperiamque tubam docto conflaverat ore.
Linquo virum fortem, posita qui casside, mestus,
Sed iussus plenusque ire saliebat honeste;
Unde alium domini vidi meruisse favorem.
Hic quoque, nam memini, miserum solabar amantem,
Amentemque magis, cui vis erat ampla canore
Vocis et ingenii magnus sub pectore torrens.
Ast amor exitio pastorum publica pestis,
Blandus ubi immitem peperit furor ille furorem.
Forte oculos avidumque animum septena per antra
Nobilibus famosa iugis et opaca moventi,
Collis, ubi Archadie celeberrima carmine nimpha
Arte patrum curas fugitivaque verba ligarat,
Monstratur, celsoque virens in vertice laurus
Admonuit nostre et dulcem renovavit amorem.
Tum frondosa, ingens ramis, altissima fagus
Optatamque gregi gregis ac ductoribus umbram
Fundebat, volucrum sedes aptissima nidis,
Assiduumque sonans varioque exercita cantu.
Atque hic, multa iubens, e sede verendus acerna,
Formosusque gigas lucum omnem fronte serena
Et pastorali rus maiestate regebat,
Otia ni desint, nulli usquam voce secundus.
Dulciter ille quidem (quanquam raucescere curis
Musa solet) sed rara canens, frontesque canentum
Exornans niveis vittis et fronde perenni.
Ille, ubi pastoris properatum funus amati
Flevit, inexplicitum carmen mandasse duobus
Fertur, et angusta limam sub lege dedisse:
Iusso alacres instare operi, rerumque suarum
Immemores, aliena manu tractare magistra
Conspiceres, laudemque alii, sibi velle laborem.
Tres nemorum dominos et eodem cespite, musis
Intentos gregibusque simul, spectare decorum,
Dulce fuit. Quorum unus iter cantabat acuta
Voce suum; niger ille oculos gestuque venusto,
Pastorum pavor ac stimulus. Contra ille secundus
Totus amor, placida doctus nil fronte negare.
Tertius impexis estus et frigora et imbres
Assuetus perferre comis; qui, multa videndo,
Omnes ambierat silvas, cigneaque serum
Carmina iam properans vicina morte canebat.
Longe ibi trans fluvium, regum inter busta seorsum,
Unus erat, rutilus divini ruris arator,
Qui pinguem scabro sulcabat vomere campum.
Huic comes hinc prudens, hinc sedulus alter aranti
Certabant rigido glebas confringere rastro.
Terra ferax fessique boves et laurea nusquam,
Nusquam hedere, aut mirtus, viridis non gloria serti,
Non studium Muse, fragilis vox. Area sacro
Fonte recens, atque alta domus; tum pinea late
Silva virens dulcesque olee; gremioque decorum
Clara fovens roseo puerum stat limine virgo.
Hic matrona fuit, ortis que lecta remotis
Vimineis calathis templo aurea poma sacravit.
Mira loquar supraque fidem; sed carmina vidi
Hic hominis pariterque aquile bovis atque leonis
Hispanum nostra modulantem voce iuvencum.
Procedo, iam ruris opes visurus etrusci:
Hinc michi Vulterris iuvenis fuit obvius altis,
Cultor agri rigidus; patrieque in menibus alter
Lenior, at sterilem versando expertus arenam.
Cunta dehinc inculta iacent; adversa sed inter
Imus ad hispanos cultus. Est Corduba testis,
Civis et alta canens ad solem vertice nudo,
Nil patrii sermonis habens, nil frontis hibere.
Testis et Emerita est, et Bilbilis, atque vadosis
Gadibus ora tepens, noctem que sera diemque
Ultima surgentem solem videt atque cadentem.
Hinc ego Burdegalam repetens, in litore cerno,
Equor ubi ambiguum refluo ferit amne Garumna,
Multiloquum magnumque senem, quem templa Vasati
Nominis ausonii dederant. Urbanior inde
Unus, aquis ubi fessus Atax languentibus exit,
Occupat eloquio; notus procul ille Larisse,
Notus apud Thebas. Sedenim tiberina latine
Docti omnes per rura loqui; tuque, inclita Narbo,
Carmina piscoso referens accepta Benaco.
Sum nimius; sed visa trahunt, ignosce, tenentque.
Dulcia postremo tuguri vix limina parvi,
Orbe peragrato, et laurum mea regna revisi...

SOC. Undique convectis ornans, reor, artibus illam.

SIL. Longus ero, si cunta sequar; sic illa parentis
Nature et nostro fuerat suffulta favore,
Ut neque Dodonam, nec Cretam Iupiter illi,
Nec Venus Ydaliam aut Amathum, Eurotamque Dyana,
Nec Delon Cirramque suam preferret Apollo.
Ille quidem assidue, repeto, volucresque sagittas
Atque arcum pharetramque agilem citharamque solebat
Illuc ferre suam ramoque aptare virenti.
Nescio quid (fateor, Socrates; tamen omnia nosti)
Divinum ramis inerat; per gramina circum
Ludere Amadriades passim Nimphasque videres.
Hanc, superum rapido dum fulmine rex quatit orbem,
Liquerat intactam, solio veneratus ab alto.
Romuleam vidi sobolem pubemque superbam
Imperio et trabeis sacras hinc carpere frondes;
Vidi hominum genus argutum doctumque canendi
Esse sub hac cupide, et rarissima texere serta.
Ipse ego (quid longus, quid non valet improbus usus?)
Edidici variare modos, ac multa per herbam
Sed non magna canens, demum me frondibus isdem
Exorno; celsos poteram nec prendere ramos,
Ni sublatum humeris tenuisset maximus Argus.
Hinc michi primus honor, dulcis labor, otia leta,
Pastorumque favor multus, collesque per omnes
Illicet agnosci incipio digitoque notari.
Laurea cognomen tribuit michi, laurea famam,
Laurea divitias; fueram qui pauper in arvis,
Dives eram in silvis, nec me felicior alter.
Sed letum fortuna oculo suspexit iniquo:
Forte aberam, silvasque ieram spectare vetustas;
Pestifer hinc eurus, hinc humidus irruit auster;
Ac, stratis late arboribus, mea gaudia laurum
Extirpant franguntque truces, terreque cavernis
Brachia ramorum, frondesque tulere comantes.
Hei michi! Quo nunc fessus eam? Quibus anxius umbris
Recreer, aut ubi iam senior nova carmina cantem?
Illic notus eram; quo nunc vagus orbe requirar?
Que me terra capit? Potes ad tua damna reverti,
Infelix, sparsasque solo conquirere frondes
Et laceros ramos, et iam sine cortice truncum
Amplecti, lacrimisque arentia membra rigare.
Ibis? An ignotas fugies moriturus in oras,
Infaustum vivaxque caput? Dulcissima rerum
Spes abiit. Quid vita manes invisa fruenti?
Quid fragilis lentusque dolor precordia versas?

SOC. Pertimui, longeque aliud te flere putavi.

SIL. Heu! heu! parva igitur flendi tibi causa videtur?

SOC. Nulla quidem potius; lacrimosis parce querelis:
Est dolor usque loquax. Laurum non eurus et auster,
Sed superi rapuere sacram et felicibus arvis
Inseruere dei; pars corticis illa caduci
Oppetiit, pars radices vivacior egit
Elisiosque novo fecundat germine campos.
Vidimus his oculis superos, Silvane, verendos
Leniter avulsam meliori in parte locantes.

SIL. Vidisti? An mesto solamen fingis amico?

SOC. Vidi equidem et comperta loquor. Vestigia suplex
Consequere, atque precare aditum, verbisque caveto
Invidiam conflare deis; quod honestius opta,
Transire in terras, ubi nunc tua gloria vivit.

SIL. Dii faciant: precor ecce humilis semperque precabor.