Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Boccaccio, Giovanni
La corrispondenza bucolica tra Giovanni Boccaccio e Checco di Meletto Rossi

III. Egloga Iohannis de Certaldo cui nomen Faunus incipit

Tempus erat placidum, Zephyrus quoque missus ab antro
eolio frondes flores et gramina glebis
mulcebat lenis. Tunc silvis omnia leta
pace quiescebant; pastores ludus habebat
vel sonnus facilis; paste sub quercubus altis
ac patulis passim recubabant lacte petulcis
ubera prebendo natis distenta capelle.
Delphycus interea summum scandebat Olimpi
et minimas terris prestabat corporis umbras,
otia cum subito rupit vox improba meste
Testilis: O! clamans que te dementia cepit?
Quid sequeris diros montana per ardua, Faune,
ursos setigerosque sues fulvosque leones?
Non te cura tui retinet? non parva tuorum
edis mista cohors cornu ludentibus ultro
natorum? non matris amor? non coniugis? heu, heu!
non te cura tenet pecudum quibus ipsa recenti
vigmine composui septam? Dic, obsecro, nescis
qualis in has rabies circumstrepat alta luporum,
insidie quorum non dum quater ubere lac tu
ex his mulsisti postquam patuere? Quid ergo?
Me, dic, posse putas tantis obstare periclis?
Femina sum trepidans paucis sotiata molosis.
Ultima reddebat fundis ex vallibus echo.
Deditus ipse tamen ludis per pascua flores
grandia querebam, serto iam fronde parato
consertare volens. Animum sed clamor hanelum
traxit et e manibus flores cecidere reperti;
florilegum liqui studium, que Testilis alte
dixerat accipiens, mecum post dicta revolvens;
hinc oculis silvam repeto totamque sonantem
audio, nil aliud cernens. Sed Meris, ut opto,
affuit et baculum forsan de stipite querno
gestabat leva caput intectumque galero,
nescio quid meditans secum. Sed tunc ego primus
inquio: Mi nemorum fulgor, salveris, o Meri!
En optate venis. Si quis nunc nunctia nostris
rumor inest silvis. Nostin que Testilis ire?.
Risit tunc Meris; post hec sic ille: Menalca,
salve! inquit Tu solus ades cui iurgia non sunt
Testilis et Fauni notissima. Pande sed, oro,
quid solus peragas tanto in discrimine silve.
Serta michi lauri pulcro distincta iacinto
querebam, servanda tamen, dum fistula gratos
nostra ciet modulos Mopso cui timpora lectis
nectere concessum pastoribus. Hec michi grata
munera carminibus servantur, dum modo fatis
hoc placeat. Sed si qua meis prestanda fides est
verbis, iuro tibi, nunc iurgia magna dolentis
Testilis ignoro. Sed tu modo pone galerum
et baculum mecumque sede lucemque severam
hanc fugias rogito. Sunt nobis dulcia poma,
lac pressum mellisque favus cererisque polenta;
hic nemus et gelidi fontes et mollia prata,
hic edere viridis tectum nigrisque corimbis
amtrum quo magnus condam residebat Aminctas.
Et quamvis cantare vetes, nemus omne cicadis
dedecus in nostrum milvis corvisque relictum
affirmans gravitate tua, neque ipse negabo,
non tamen interea nos hic requiescere fas est
torpendo, tamquam virtus subfulta favore
fortune vigeat seu forsan blanda requirat
ora virûm: virtus per se valet ipsa vigetque.
Si nostros montes colles vallesque recusant
versus, quid? Nobis Mopso Musisque canamus.
Hec etenim vive resident in culmine sacri
Parnasi sanctumque nemus fontemque sonorum
observant Cirramque colunt desertaque rura;
non, testor, victe sed parvi temporis usum
Pyeridis prestant. Ideo, Meri, ha! nisi fallor,
tempus adhuc veniet, nobis cecinisse iuvabit.
Set quia propositum tibi forsan nolle Camenis
deservire, gregem spectans immergere lymphys
dum calor arva tenet, sit, nullis denique cantes
hortabor precibus; saltem quesita recense.
Consedit Meris turbata fronte parumper.
Ipsene ait Musis sistam servire Menalca?
Absit. Nam longe primo de fluctibus orni
Neptunni surgent, venient ad pabula tigres
innocue, fugiet pavidus lupus ipse capellas,
quam michi non animo Musis servire moretur,
quamquam cura gregis parvi per plana vagantis
me teneat multum. Stipula sed promere versus
nunc tempus prohibet, dum talia, qualia nuper
ipse petis, maneant. Que si vis, tolle, docebo.
Dic, age, mi Meri: et nam, nunquid arundine versus
decantare decens vel non, servabimus. Ille:
Ut tibi quam grandis fuerit, si nostra meretur
musa fidem, pateat silvis venerabilis Argus
pastorique decus, paucis presummere verbis,
dum stes, intendo, demum venturus ad omne
quesitum. Tunc ipse: Volo. Sic ille resumpsit:
Nescio si montes umquam nemorosaque plana
nosti que gemino resident contermina ponto
auxonico, magno condam disiuncta Peloro
exiguoque freto, Sylle locus atque Caribdis.
His Argus pastor, merito cantandus ubique,
vivus erat silvis. Niveos hunc mille per arva,
per montes collesque leves camposque per omnes
audivi servare greges et pabula cunctis
et rivos umbrasque simul prestabat apricas.
Nec melius quisquam frondes novisse salubres
aut soles imbresque graves seu flumina dira
et pecori fetuque novo fertur (quia novi
hoc ideo refero); nec rerum reddere causas
Silenus potuit melius, non maximus Athlas
cognovit celum potius, non poma dracone
pervigili servata magis. Que plura requires,
dic, bona pastori? Non Argum vivere talem
invenies, totas si lustres undique silvas.
O! tibi si quanto tangebat carmine colles
exprimerem, vix ipse feres. Nam iudice certent
Amthiopa satyroque satus, qui menia Thebis
inposuit plectro, vel magnus Tracibus olim
vates dulciloquus silvas qui traxit et annes.
Ysmenus Dirceque ferent: si saxa revulsit
hic muris cythara, divos disvelleret Argus;
Ysmarus et Rodope dampnabunt vocibus Orphea.
Quid tibi nunc referam? Noster, cui tura paramus,
amfrisius pastor vix quiret tendere secum
vocibus aut calamo vel nervis. Aspice quantus
ergo fuit silvis Argus cui nemo secundus.
Hunc igitur mors seva tulit que singula vincit;
nec rediturus abit, silvas carosque relinquens
pastores gratosque greges se condit in astris.
Fleverunt montes Argum, flevere dolentes
silvarum colles cripte longique recessus
et satyri faunique leves nymphe driadesque
et tauri pecudesque breves grandesque molosi,
stagna lacus fontes rivique et flumina queque,
cirrei latices flevere et flevit Apollo
et Mopsus Phytiasque suus vel magnus Ydeus,
cespite qui viridi tumulum struxere peremnem
per lacrimas Argo, foliis ac floribus omnem
complentes tumuloque super post addere carmen
intenti, ne nulla quidem deduceret etas.
Set tu quid defles? Oro, responde, Menalca,
ante magis tendam; dic, Meris si tibi cure est.
Quidne fleam queris? Que narras ipse ego novi,
confiteor, nec cuncta refers que noverat Argus.
Ex grege nempe fui pulcro, sed iunior olim;
hunc igitur demptum lacrimor. Sed tu modo perge
quo tendis, mi Meri, rogo. Tunc ille secutus:
Hic armenta boum pecudes parvasque bidentes
et montes silvasque et pascua ruraque cuncta,
heu! condam moriens iuveni commisit Alexi
qui, male dum cautus armenta per arva trahebat,
ingravidam fortasse lupam rabieque tremendam
incidit; et Phebes radios tunc nube tegebat,
unde levis iuvenis nullo cum lumine lustrum
nescius intravit; cuius sevissima guctur
dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli
donec et occulto spiraret tramite vita.
Hoc fertur; multique ferunt quod silva leones
nutriat hec sevasque feras, quibus ipse severus
occurrit venans mortemque recepit Adonis.
Si tibi cuncta velim que tunc gessere propinqui
pastores narrare, dies, non solis ab ortu
usque domi sature redeunt cum nocte capelle,
sufficeret spatio. Sed postquam Tityrus ista
cognovit de rupe cava, que terminat Hystrum,
flevit et innumeros secum de vallibus altis
Danubii vocitare canes durosque labore
pastores cepit; limquensque armenta suosque
saltus infandam tendit discerpere silvam
atque lupam captare petit flavosque leones
inmanesve feras, quarum iam mitis Alexis
egregius sanguis forsan per guctura fluxit,
ut penas tribuat meritis. Nam frater Alexis
Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem
mente tenes nuper lato venabula ferro
gestantem manibus, multos et retia post hunc
portantes humeris, iaculis multisque sagiptis
et canibus fultos, ira rabieque frementes,
hac olim transire via silvamque per omnem?.
Tunc ego: Sic memini. Sed que nunc Testilis ire?.
Ecce tene. Multi per devia Titiron istum
pastores nostri canibus sumptisque secuntur,
inter quos Faunus noster iam carpere colles
cernitur. Inde dolet tristem solamque relictam
Testilis in silvis cernens se; namque luporum
insidie plures estant, prout ipsa fatetur.
His dictis, animus qui iam torpore rigebat
surexit floresque meos sertumque reliqui
aiens: Meri decus, Faunum post ire paratus
sum; sed dum venio mulge tu, care, capellas.