Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Boccaccio, Giovanni
Buccolicum Carmen

IV. Dorus

Explicit Faunus egloga III; incipit egloga IIII, cui titulus est Dorus, collocutores autem Dorus Montanus et Phytias.

Montanus. Quo te, Dore, rapis? nemorumne per herbida capros
scrutaris seu forte boves? Consiste parumper;
nondum tecta quidem fumant, non Hesperus ardet.

Dorus. Da veniam, Montane, precor, fugiamque iubeto.
Quod petis, hoc prohibet casus: nam cuncta pavesco.

Montanus. Dives abis, si cuncta times; requiescere mecum
hic fessus poteras. Nam si non tecta ligustris
antra michi videas, est nobis ignis et umbra:
et quanquam steriles agri sint, proxima capris
pascua non desunt; est grandis copia lactis
et veteris bachi nobis et farris acervus;
nec tibi quis tuscus prestabit tutius antrum.

Dorus. Ha! miserum rides; nescis quibus ipsa reservet
te fortuna dolis. Pastorum pascua quippe
nec bona nunc quero; magnum michi tuta latebra.

Phytias. Si potius nil, Dore, petis, quid summere differs
oblatum? Spectare potes de vertice campos
alpheos tuscosque greges alpesque remotas
et ligurum saltus, Rhodanum rubrosque galeros
metiri ac egram mentem revocare quiete.
Montani laudanda fides. I, summe. Quid obstat?

Dorus. Si laudas, faciam. Sperabam posse timores
ponere quo placidus fesulanis defluit Arnus;
nam priscam tu sepe fidem cantare solebas
florigenum, dum leta fuit fortuna, meorum.

Phytias. Sic fateor: dammas nemorum vidisse luporum
rebus in adversis animos sumpsisse, labantem
prostravit mentem, et timeo quoscunque recessus.

Montanus. Sic est. Intremus. Postquam successimus antro
tu dic, care puer, nobis, quibus anxius ultro
sic fugias; medioque cibos Galathea parabit.

Dorus. O tibi si memorem quantis inimica fatiget
me Fortuna malis: non, si per pascua tygres
immanes videas fetas agitare iuvencas
in iugulumve rapi tauros celoque maligno
omne pecus captum tristique putrescere tabo,
sic immite feres. Utinam modo fata dedissent
immemor ipse forem! Nam, dum mecum acta revolvo,
vix lacrimas cohibere queo, vix aspera verba.

Montanus. Quin tu pande, precor: magnos audire labores
non sumus insoliti, grandisque invictaque cordi
mens sedet et nulli cedit, michi crede, labori.

Dorus. Que volsci coluere prius campanaque rura,
lucanos saltus, samnitum pascua, rupes
et montes brutios calabrumque aspreta levesque
iam Dauni campos, peligno et flumina grata
olim Argus tenuit; princeps his omnibus unus
Argus pastor erat, cui fas complectere cuncta
viribus ac oculis, calamis et flectere quercus.
Hic abiit celoque senex se condidit alto,
defletus modicum. Verum presagia vatum
predixere quidem: Lacrimas quas demitis Argo,
inferias poscet. Post hunc miserandus Alexis
qui, gregibus nimium durus silvisque molestus
imperitans, abiit crudeli funere pulsus.
Munere post Phytie pulchra est michi iuncta Liquoris,
et sub me septas Argi tenuere nepotes,
quas inter clarosque lacus pecorosaque tempe
calcidici veteres silvam posuere coloni
a Cumis, qua nulla prior dum floruit; in qua
dum nos iurgantes pueros agitaret Erinis,
ecce celer quondam patriis Poliphemus ab arvis
progenitus nostris et nostro sanguine, ripis
altus in extremis Hystri, puto, lacte ferino,
quo iaculo incertum, certo mutilatus ab ictu
parte sui, iusta rabie succensus et ira,
irruit ut torrens qui hybernis imbribus auctus
monte cadit celso et rumoribus omnia complens
hec arbusta rapit, quatit hec, ruit atque superbus
in rupes et saxa trahens ingentia volvit.
Nec sevo lacerasse prius sub vindice sontes
nec post innocui Paphi fedasse cruore
sydereos vultus, truncum et iecisse cadaver,
aut vinclis gratos nymphis onerasse puellos,
immitis potuere gravem minuisse furorem.
Exuit infaustos ungues truculentior angue
frendens, et pomis foliis et cortice nudat
fructeta, et vitreos perturbans sanguine fontes,
dentibus infringens ramos pictasque volucres
murmure disperdens claustrisque repagula frangens;
omne pecus mungit, decerpit, vellera tondet,
absorbet natos, miseras eviscerat agnas:
si peiora nequit, rescindit cornua tauris.
Vix Cereri sacras quercus, vix antra Lyceo
intacta est passus; satyros nymphasque vetustas
et faunos lucis pepulit. Sic astra ferebant!

Montanus. Sic magnis prisci finem dare tristia rebus
iurgia cantabant nobis quandoque bubulci.

Phytias. Quid lacrimis, Montane, mades? ubi pectus herile?

Montanus. O Phytia, fateor: quisnam sibi ponere leges
sic potuit pro ut ipse facis? Sum carneus, hercle!
Hec hodie, dum falce Lycas virgulta secaret,
intento gregibus Coridon narrabat Aminte;
etsi nulla fides illis, sum flere coactus:
quid veris faciam? Dorus sed cepta sequatur,
et me linque meis lacrimis: satiabitur istis,
heu! pietas et certa fides quibus angor amicus.

Dorus. Dum ruit omne decus nemorum, tunc ordine nullo
pastores pariterque greges armentaque passim
diffugiunt timidique ruunt; loca namque ministrat
ipse pavor: petit hic colles, petit ille cavernas
lustraque silvarum. Plures se iungere monstro
sunt ausi, et prestare fidem; quibus ipsa deum vis,
si qua est ut fertur, statuet pro munere munus.
Obscenas sevi pregnans vix squalida nays
evasit tremebunda manus, onerata gemella
prole, per umbrosam noctem magalia tentans
passibus incertis. Lacrime non sponte tepentes
quas tu Montani, Phytia, sic ante monebas,
adveniunt; nec plura quidem iam dicere possum.

Montanus. Nec mirum: sed dura animum, mi Dore, precamur,
nec taceas reliquum. Iuvit narrasse labores.

Phytias. Quis neget optatum iuveni? Mos nempe gerendus
Montano; dic, Dore, precor, nunc cura peculi
nulla tibi trahimusque moras in vertice tuto.

Montanus. Quid Paphus, queso, cui centum brachia, centum
fama refert oculos, cui tanta licentia fandi
in superos hominesque fuit? Non cuspide lata
occurrit monstro? Quid tunc furibundus Asylas?
quid pecudum custos Phorbas? quid Damon amicus?
quid tu? quid Phytias? quid Pamphylus atque Molorcus?
ac alii tecum tangentes alta boatu
sydera, iactantes vario sermone palestras
atque pedum cursus, cestus et fortia facta?

Dorus. Iam satis ostensum. Phytias in litore solus
invictus mansit, qui nunc peregrina per arva
me profugum sequitur. Stabat mens currere contra
ingens, et lectas pharetra de more sagictas
abstuleram nervusque levem iam flexerat arcum;
sed tenuit non sana fides numerusque meorum
tunc nullus Phytiasque boans: Quo tendere frustra,
stulte puer, tentas? Nequicquam flectere fata
nitimur. Hoc celo placuit; sic Iuppiter equus
viderat et pensis dederat sua iura futuris.
Hinc natale solum silvas armenta domosque
liquimus ac tenui lembo diffugimus ambo
infandam monstri rabiem; nec defuit usquam
dux fidus placideque tulit quoscunque labores.
Nos turbo fluctusque maris Thelamonis ad oras
impulit, inde tuos errantes venimus agros.

Montanus. Ut vestros doleo casus, sit silva perennis
hec nobis parvumque pecus. Quod si tibi cure,
summito: tu ducas. Sed, si michi nuntia veri
ylice ab excelsa cornix fuit, ecce parantur
multa tibi graviora satis reditusque propinquus.
Spes te sepe trahet sterilis; quicquid modo perdis,
vinces cunctando: sed non tibi delphyca laurus
sertum leta dabit donec tu Manibus unum
falce caput tribues pro cunctis. Nos quoque, diras
si tibi, Dore, placet faciles transire querelas,
mittamus Bachoque sacrum celebremus honorem.
En Galathea vocat: redeunt cum matribus agni
et nox cerulea iam terras denigrat umbra.