Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Petrarca, Francesco
Bucolicum carmen

VIII. Divortium

Collocutores: Ganimedes et Amiclas

GAN. Quo fugis? Expecta; liceat condiscere causas
Discidii. Tu nostra puer, (nisi fallor), amabas
Pascua. Quo pastos abigis cum matribus agnos,
Ingrate atque oblite mei rerumque mearum?

AMI. Parce, parens, damnare tuum. Puer, ipse fateris,
Hac pavi regione gregem. Tibi letior annis
Tunc animus fuerat; nunc intractabilis, asper.
Me quoque vivendo patientia prima reliquit.

GAN. Consilium solet esse senum, iuvenumque voluptas;
Tu michi deliras senior; tum vallis amator
Unius, deserta vagus nunc avia tentas.

AMI. Propositum mutat sapiens; at stultus inheret:
Res, tempus, fortuna, locus firmata frequenter
Consilia alternant. Macie turpique veterno
Terga pecus confecta gerit; squalentia sentes
Vellera dilacerant. Quid agam? Nec pocula fontis
Tuta, nec herbarum morsus sucique salubres.
Ipse aer suspecta michi suspiria reddit.
Quin iustam permitte fugam, et miserere coacti.
Nam potes. Ecce etenim veni ad tua gramina pauper,
Pauperiorque domum redeo, non lacte nec edis
Auctior, invidia et solis iam ditior annis.
Adde supercilii pondus, quod non gravis equet
Ethna iugis, non Ossa rigens, non altus Olimpus.
Id prius equanimis tuleram; indignantior etas
Est senium, rugeque animos in verba ministrant.
Triste senex servus! Sit libera nostra senectus.
Serva iuventa retro est; servilem libera vitam
Mors claudat; memor usque mei subsiste valeque;
Me fatum tentare meum sine pascua circum.

GAN. En animi servum memoris! Sic omnia ventus
Abstulit? Has mereor grates, hec premia reddis?
Ut nil prestiterim, multum, licet impar, amavi.

AMI. Verba quidem verbis, res rebus; purus amori
Sed solus debetur amor; gratusque memorque
Sum, quia te semper, postquam michi notus, amavi;
Et, dum vita comes, si quid michi credis, amabo.

GAN. Quo properas igitur? Que te magis allicit ora?
Unanimes que causa repens disiungit amicos?
Perdit enim servi nomen cui libera mens est.

AMI. Aspice fagifero tangentem vertice montem
Nubila, tum gravida fontes tellure crepantes,
Unde ruens pelagis confunditur unda quaternis;
Aspice preruptum scopulis extantibus alte
Ire sub astra iugum. Lapis ille impervius olim,
Punicus hesperio donec sibi pastor aceto
Fecit et igne viam, nostris pastoribus ingens
Diluvium stragemque ferens; hoc forte per estum
Solus ego ac sitiens nuper sub colle vagabar.
Gillias erranti se se comitemque ducemque
Obtulit, et vivas digito direxit ad undas.
Progredior, vallesque novas et pinguia late
Rura noto, sed sepe oculos in terga reflectens.
Iam latus hoc sordere michi, iam turbidus ether
Cepit ad occasum, iam sidera mesta videri.
Agnosco validum patrie revocantis amorem;
Illic et viole melius per roscida pallent,
Per dumeta rose melius redolentque rubentque,
Purior ac patrius illic michi prata pererrat
Rivus, et ausonie sapor est iam dulcior herbe.

GAN. Spreta fides igitur comitum tam certa piorum,
Cum quibus et niveas laqueis viscoque columbas
Gaudebas, dammasque plagis tentare fugaces?
Cum quibus et Capree soles, umbrasque Leonis,
Et Tauri flores, et adulte Virginis uvas
Carpere, vel fando cuntantem impellere noctem,
Vel longum breviare diem sermone iocisque,
Et requie molli durum condire laborem?

AMI. Nil spretum, nisi silva ferox pastorque protervus,
et gignens aconita solum, et mestissimus auster
Et plumbo infecti latices, et turbine tortus
Pulvis, et umbra nocens, et grandinis ira sonore.

GAN. An prius ista tibi tam longum ignota per evum?

AMI. Nota prius, fateor; tenuit me pestifer usus
Luctantem, me vester amor, me forma puelle
Blandior illecebris. Sed iam cum tempore sensim
Omnia mutantur; studium iuvenile senecte
Displicet, et variant cure variante capillo.

GAN. Hic vulgo iam notus eras, nec carior alter
Vel michi vel sotiis; silvis errabis in illis,
Et mecum mansisse voles cupiesque reverti.

AMI. Nil penitus non esse potest; fortuna gubernat
Res hominum, valet illa piis obsistere ceptis,
Illa favere malis. At, si presagia quicquam
Nostra ferunt certi, levis est ad prima recursus
Principia. Huc genitor profugus me ruris aviti
Finibus infantem rapuit, ripaque palustri
Exposuit miserum atque abiit. Per quattuor inde
Servio lustra tibi; nulla est iniuria iustus
Libertatis amor; patrii quoque cura sepulcri est
Tempestiva seni. Iam tandem absiste precari,
Atque iterum, pater alme, vale, dextramque relaxa.

GAN. Ah! miser. Et merita quis te cum laude canentem
Audiet, aut levi describet carmina lauro?

AMI. Expectando quidem fessus raucusque canendo,
Attuleram, vereor, vocis fastidia nostre.
Fors aliis placiturus eo; non una per omnes
Est hominis fortuna dies. Nunc mane quietum
Turbida lux sequitur; nunc matutina serenus
Nubila vesper agit. Sic tempestatibus atris
Tutus adest portus; sic litora puppe tenentes
Tempestas inopina ferit. Spes, terror ubique
Iuxta habitant; fortuna vaga est et protinus, inter
Quamvis pressa manus, ceu lubricus effluit anguis.
Nil habet ista magis tua nunc opulentia certi
Quam mea paupertas; ubi pluris signa favoris
Et minus est fidei. Sed iam me Gillias, audi,
Sollicitat damnatque moras, et Phebus hiberum
Vergit ad occeanum, montem nix occupat altum.
Balatu moveor pecoris, nec candida dulci
Mugitu ingeminans cessat revocare iuvenca.
Ire libet; liceat; nusquam sunt carmina tanti.

GAN. Men iuvenem pavisse domi et finxisse docendo,
Ut doctum nova silva senem, novus hospes haberet?
Sic labor agricolis longus, brevis inde voluptas:
Arva domant aliis. Sic fessus nauta quietis
Invehit ancipiti delatas equore merces.
Nosco meum sidus: aliis utenda paravi.
Fatum agnosco tuum: primis nam pauper ab annis
Pauper eris senior, pauper morieris, Amicla.
I, tamen; ipse meis (quando hoc immobile votum est)
Te sine, quod nollem, iam solus pascar acervis.

AMI. Ipse per estatem mediam, vel colle virenti,
Valle vel umbrosa, nitidique in margine fontis
Solus apollinea modulans sub fronde sedebo,
Lanigerumque gregem pascam, et loca florea circum
Mellificas imitabor apes. Te dives habebit
Silva, sed urentes turbabunt otia cure.