Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Valerius, Marcus
Bucolica

IV. Carmen Apollinis

Egerat Amphrisi pastos ad flumina tauros
Phebus et humano defessus membra labore
Cesserat et gelidis requiem captabat in antris
Dulcisonoque novum claudebat murmure carmen.
Huc quoque cum tenera lascivus forte Napea
Pan aderat, solitis agerent ut lusibus horam,
Nec procul extremos referenti leniter aura
Percepere modos, maiorque exorta voluptas
Suasit et abposita caperent ut plenius aure.
Prescius hec sensit tenuitque silentia Phebus
Deceptosque preces ultro sibi ferre coegit:
Namque adeunt carmenque rogant; que munera, dicunt.
Numina mox Phebus, quamvis sint rustica, pastor
Erubuit gemuitque dolens sic se esse repertum:
Non tripodes, non laurus ibi nec rupe propinqua
Ipse supinatis pendebat cornibus arcus:
Quodque tamen poterat, prodit se carmine numen;
Utque canit, rigidi mollescit culmen Olimpi
Duraque blandisonis animantur saxa camenis
Marmoribusque pares herent ad carmina tigres;
It nemus et tacitis refluus stetit amnis in undis,
Omnis silva silet, ventorum flabra quiescunt;
Ne tremefacta comas invita remurmuret, arbos
Accubat et strictis condensat frondibus umbras;
Astupet omnis ager, reprimunt convitia cantus
Atque oblita nefas posuit philomena querelas.
Namque hominem triplices anime referebat in actus,
Ut vita sensuque potens ac mente fruatur;
Hoc herbis illudque feris, canit hoc quoque habere
Mortales commune deis, rursusque renarrat
Singula diversis a se distantia rebus,
Quod vivant crescantque rudes sine sensibus herbe,
Sensibus utque fere vigeant erroris inepti,
Ut ratione homines, posito sed limite, vivant.
At simul et blando solatur singula cantu,
Quod labor atque dolor vivaces non terat herbas,
Muta quod exosis careant animalia curis
Quodque superba homines contingant numina mente.
Tunc res in triplici disponit tempore cunctas,
Ut sint, ut fuerint, ut post ignota sequantur.
His hominum mentem simul inserit et simul addit
Per varios agitare modos, ut denique querat
An quicquam, vel quid sit, vel quale esse putetur,
Curve probet, perque hec geminos sese inferat actus,
Iudicio subdens, quecumque invenerit, alto.
Hic canit ad placitum cunctis ut nomina rebus
Mens dedit, absentes oculis ut cernere formas
Possit et ignotas veheret quasi voce figuras;
Hinc quoque simplicibus crescens oratio verbis
Nectitur atque animi dissolvit libera motum,
Mox etiam variis cantus astringere certat
Legibus et numeris inclusit carmina doctis.
Hec Pan sollicitus repetebat, cui deus inquit:
Hoc tibi, Pan, satis est; referam nunc digna Napea.
Dixerat et molli tenuabat carmine musam.
Nec mora, Sextiacam recolit miserando puellam
Atque Leandreis narrat freta pervia flammis:
Inflexa est tibi nempe, puer, via, fracta gemescunt
Equora, te cautes reboant, tibi littora plangunt.
Quo ruis, heu, tumidas non durature procellas?
Quo ruis? Heu, tantis vix littus sufficit undis.
Ha nimium deflendus eras, si forte revertens
Consummata potens esses post gaudia mersus!
Prevertit sed vota dolor propriusque fremescit
Equor et in sevam conspirant flamina mortem;
Ipse relabenti fractus iamiamque natando
Deficit et surdis pereunt lamenta procellis.
Tunc et olorinas indutum corpore plumas
Dissimulat niveum servato nomine Cignum
Crura etiam dorsumque premit spacioque recepto
Collorum longis differt amfractibus ora;
Hic petit Eridanum, sonat aut per stagna lacusque
Et miserum questu repetit Phetonta canoro.
Tunc, Cupresse, tuos testatur ab arbore luctus,
Tunc iacinteis instaurat floribus annum
Purpureoque novat nitidam sub honore iuventam.
Clauditur et rutilo Dane penetratur ab imbre;
Huic deus infami blanditur callidus auro
Perque oculos perque ora fluens: stupet inscia virgo
Purpureos speciosa sinus gremioque superbis
Congaudet pluviis, ast illam corpore toto
Lubrica lascivi pertentat gutta metalli.
Ceperat et note merens reminiscier ignes
Dapnidis et viridi comprendere corpora lauro;
Namque et odorata cingebat fronde capillos
Pulcraque per fragiles tendebat brachia ramos;
Ammonuit sed corda dolor subiterque gemiscens,
Ceu repetita sui patiatur damna caloris,
Horret adherenti constringere viscera libro,
Horret et in rigidas mentem durare medullas.
Dulcia sic mestis interpellata querelis
Carmina conticuit; gemuere silentia nimphe,
Pan quoque deiecta merens sublanguit aure,
Quodque dolens tacuit, hoc plus doluere tacente