Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 89

[1] DUBITO -as; et est dubitare quasi duabus viis bitare, quod est esse incertum; vel dubitare quasi duivitare, idest duarum viarum esse incertum. [2] Unde dubius, quasi duvius, idest incertus quasi duarum viarum, et comparatur dubius magis dubius, dubiissimus, unde dubie, magis dubie, dubiissime; et hec dubietas -tis. [3] Item a dubito dubitans, et comparatur secundum quod est nomen, unde dubitanter -tius -sime adverbium, et hec dubitantia; et dubitans componitur indubitans, idest non dubitans et similiter comparatur. [4] Item a dubito dubitatus -a -um, quod in activa invenitur signifìcatione, et componitur indubitatus -a -um, et utrumque comparatur, unde indubitate et indubitanter adverbia, et indubitato adverbium, ut 'indubitato loquitur iste', idest indubitanter. [5] Invenitur etiam dubo -as pro dubito -as. [6] Dubito componitur addubito -as, idest valde dubitare, et est neutrum cum omnibus suis compositis. [7] Invenitur tamen dubitare pro dubitando timere et secundum hoc invenitur sepe passivum in qualibet persona, sed tamen iudicatur neutrum et quod eius passivum invenitur in prima persona ascribitur auctoritati.