Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 78

[1] DOCEO -ces, doctrinam dare. Et hinc verbalia et doctus -a -um, et comparatur -tior -simus, unde docte -tius -sime adverbium et doctim, idest docte, unde Plautus in Gurgulione 'in me liquores tuos sino doctim'; et hec doctrina -e, unde doctrino -as -avi, idest docere. [2] Item a doceo hoc docimen quod et documen invenitur, unde hoc documentum. [3] Item a doceo hoc dogma -tis, idest doctrina, vel iteratio doctrine, vel placitum, vel consensio, vel consolatio; inde dogmaticus -a -um, doctus, sagax, prudens, sophisticus, instruens vel instructus vel consolatus, et dogmatizo -as, idest docere, instruere. [4] Item a doceo hic et hec docibilis et hoc -le et per sincoparti hic et hec docilis et hoc -le; differunt tamen: nam docilis est discipulus qui facile docetur, non enim dicitur docilis quia sit doctus, sed quia doceri potest, est enim ingeniosus et ad discendum paratus; docibilis vero est liber qui facile discitur vel disci potest; ponitur tamen unum quandoque pro altero, ut ibi (Vulg. loh. 6, 45) 'et erunt omnes docibiles dei': ponitur ibi docibiles pro dociles. [5] Et nota quod verbalia in -bilis a verbis absolutis venientia significant actionem ex aptitudine agendi, ut risibilis, aptus ridere, gressibilis, aptus gradi. Inveniuntur tamen quedam alia que significant passionem et aptitudinem patiendi, ut 'hec via est gradibilis', idest apta per quam aliquis gradiatur. [6] Venientia vero a verbis transitivis signifìcant passionem et aptitudinem patiendi, ut amabilis, aptus amari, docilis, aptus doceri, discibilis aptus disci. [7] Inveniuntur tamen quedam talia que signifìcant actionem et aptitudinem agendi, non semper sed quandoque in quibusdam locis ut, cum penetrabile proprie sit quod facile penetratur vel quod est aptum penetrari, invenitur tamen (Verg. georg. 1, 93) 'penetrabile frigus', idest aptum penetrare vel quod facile penetrat; penetrai vel penetrale interior et secretior pars domus appellatur. [8] Docilis vel docibilis componitur et dicitur indocilis et indocibilis, idest non docilis et non docibilis. [9] Item doctus componitur indoctus et comparatur, semidoctus et doctilocus -a -um, qui docte loquitur, unde hoc doctiloquium, eloquium doctum. [10] Doceo componitur addoceo -es, idest valde et abundanter docere; et condoceo -ces, idest simul docere; dedoceo idest non docere; edoceo -ces, idest valde vel extra vel supra docere; predoceo -ces, idest ante docere. [11] Doceo et composita ab eo sunt activa et faciunt preteritum in -cui et supinum in -ctum et omnia corripiunt hanc sillabam do ubique et construuntur cum duobus diversis accusativis, uno designante rem in quam transit eorum actus et altero designante rem cuius respectu ille actus transit in rem alterius accusativi, ut 'doceo te gramaticam'.