D 45
[1] DIAN grece, latine dicitur lux vel claritas. [2] Inde dieta est Dione Venus quia pulchra sit; vel dieta est Dione a matre sua que similiter dieta est Dione, unde Claudianus De raptu Proserpine (3, 433) 'sic Venerem querat deserta Dione'; vel dieta est Dione quasi duos nectens in amore, non enim amor potest expleri sine duobus; vel Dione quasi ex duabus nata. [3] Unde dioneus -a -um, idest venerius, unde Virgilius (ecl. 9, 47) 'ecce dionei processit Cesaris astrum'. [4] Item a dian et neos quod est novum dicitur Diana, quasi nova lux vel claritas: est enim luna que, singulis mensibus facta hebes, singulis mensibus a sole lumen accipit et sic semper videtur lux et claritas nova; similiter hoc nomen ei congruit secundum quod preest bestiis: clarescit enim magna claritate, quasi flore virginitatis, vel ipsa est luminare minus quod preest noeti in qua discursum suum habent bruta animalia, sicut homo in die, unde dicitur 'posuit tenebras et discurrent bestie, ortus est sol et congregabuntur in cubilibus suis et collocabuntur; homo autem exibit ad opus suum'. [5] Vel Diana dicitur a dianeon, quod est divisio tenebrarum, quia radiis lunaribus tenebre silvarum separantur; vel dicitur Diana, quasi durana, quia ipsa est luna et luna die et nocte apparet. [6] Ipsa est et Lucina, quia luceat vel quia lucem prebeat nascentibus. Eadem dicitur Trivia quia tres habeat potestates, unde tribus fingitur figuris: est enim Diana in silvis, Luna in celo, Proserpina in inferno. [7] Item a dian dies, quia clarus sit; vel dies dicitur a deis quia eorum nominibus dies appellantur, quia nominibus planetarum, quos quidam deos reputaverunt. [8] Semper enim dies sumit nomen ab ilio pianeta qui in illa die habet primam horam, unde, quia sol habet primam horam in die dominico, dictus est dies solis vel dies dominicus, quia sol maior et quasi dominus est inter planetas, et sic de aliis. Hec tamen melius dilucidabuntur postea. [9] Vel dicitur dies a deis quia divini sit operis; et nota quod dies in singulari numero est incerti generis, non quod aliquod genus sit quod vocetur incertum, sed dicitur esse incerti generis, idest indeterminati et incogniti, [10] Certum est enim quod dies vel est masculini vel est feminini generis, sed quia quidam dixerunt 'hic dies' et non 'hec', et alii 'hec dies' et non 'hic', idcirco neutros volentes offendere, linquimus sub dubio cuius generis debeat dici et dicimus quod est masculini vel feminini, sed non determinate dicimus cuius, unde declinando dicimus hic vel hec dies. [11] In plurali vero est masculini generis quia in plurali nulla discordia fuit de eius genere apud auctores. [12] Priscianus (gramm. II, 158, 11 159, 6) tamen supposuit quandam rationem qua ostendit quod nec in singulari est incerti generis, immo in una signifìcatione est feminini generis, in alia est masculini: dies enim aliquando accipitur pro determinato spatio temporis, scilicet in quo sol vergitur ab oriente in occidentem, et tunc proprie est masculini generis, aliquando accipitur pro indeterminato, scilicet simpliciter pro tempore, et tunc proprie est feminini generis. [13] Proprie dico quia sepe invenitur feminini generis pro determinato spatio temporis et masculini pro indeterminato, sed hoc fit improprie. [14] In plurali vero numero raro invenitur nisi pro determinato tempore, et inde est quod in plurali fuit tantum masculini generis. [15] Item notandum est quod quidam dies dicitur artifìcialis, quidam naturalis. Dies artifìcialis est claritas solis in aere vel spatium in quo sol vergitur ab oriente in occidentem; dies naturalis est spatium diei et noctis, idest spatium in quo sol procedit ab oriente in occidentem et iterum ab occidente revertitur in orientem. [16] Huius diei principium diverso modo assignatur. Caldei et Perse a solis ortu faciunt initium diei naturalis; Egiptii ab initio noctis; Romani a media nocte; Athenienses a sexta hora diei. [17] A dies hec diecula -le, idest parva dies, et ponitur pro qualibet parva mora temporis, unde Terentius 'furcifer non sufficit sed addo tibi unam dieculam'; [18] et dietim, idest de die in diem vel per singulos dies, quod et diatim invenitur; [19] et hoc diarium, idest diei pretium vel cibus, unde Oratius (epist. 1, 14, 40) 'cum servis urbana diaria rodere mavis'; [20] et hec dieta, idest diei itineratio, unde dieto -as, per dietas ire vel perendinare. [21] Item dieta dicitur observatio legis et vite vel corporis dispensario vel cibus infirmorum vel sellula, unde dieto -tas, custodire, conservare dietis. [22] Item a dies diu adverbium temporis quod accipitur pro determinato spatio temporis et pro indeterminato, sicut dies; unde per comparationem hic et hec diutior et hoc -tius, et diutissimus -a -um, unde diutius, diutissime adverbia, que magis sunt in usu quam predicta nomina. [23] Item a diu secundum quod accipitur pro determinato spatio temporis fìt diurnus -a -um, idest unius diei vel durans per unum diem, et, per compositionem, interdiu, interim dum dies est, unde interdius -a -um, idest iugis et continuus, unde Plautus in Aulularia 'interdius quasi claudus sutor domi sedebat'. [24] Invenitur similiter perdius -a -um in eodem sensu et est compositum a per et diu, unde Martianus Capella 'perdia pernoxque sacris onerata chartis'. [25] Item a diu secundum quod accipitur pro indeterminato spatio temporis fìt diuturnus -a -um, quod habet indeterminatam signifìcationem temporis, sicut diurnus habet determinatam, et diutinus -a -um in eodem sensu, idest longus, prolixus, diu durans, continuus, et, per compositionem, aliquamdiu et quamdiu. [26] Item a dies dieticus -a -um, idest regularis, scilicet se de die custodiens sicut faciunt claustrales, et hec diarria -e, iugis ventris cursus sine vomitu, et hec diesis -sis, spatium quoddam et deductio modulandi de uno in alterum sonum vergens. [27] Item a dies hic et hec dialis et hoc -le, idest cotidianus, unde dictus est hic dialis, idest sacerdos Iovis. [28] Item a dies dieo -es diet, scilicet diem facere, verbum excepte actionis soli Deo conveniens, unde diesco -scis, inchoativum, et hinc diet et diescit, impersonalia, ut 'nunc diet', idest dies fìt, 'diescit', idest dies incipit esse. [29] Dies componitur cum rectus et dicitur hic dierectus -ti, idest malus dies, dictus sic per contrarium; [30] et cum pater et dicitur hic Diespiter -tris vel -teris, idest Iuppiter, et dicitur sic quasi diei pater, unde Macrobius De Saturnalibus 'ipsi quoque Romani Diespitrem Iovem appellabant eundemque Lucetium quia lucis sit auctor'; [31] et cum primus vel priot et dicitur pridie, idest in primo vel in priori die, adverbium temporis, et inde pridianus -a -um; [32] et cum quot et dicitur quotidie, quod vitiose scribitur per c, inde quotidianus -a -um; [33] et cum hoc et dicitur hodie et inde hodiernus -a -um; [34] et cum bis et dicitur hoc | biduum, idest spatium duorum dierum, unde biduanus -a -um; [35] et hoc triduum, inde triduanus -a -um et tridie adverbium, quod componitur postridie, idest post tres dies, vel sunt due partes posite pro una; [36] hoc quadriduum, unde quadriduanus -a -um. [37] Item componitur cum medius et dicitur meridies, quasi medidies idest medius dies; quod autem dicitur meridies quasi mera dies ethimologia est, non compositionis ostensio; et inde meridianus -a -um et meridior -aris, verbum deponens, idest in meridie requiescere, unde in libro Iob (Vulg. lob 24, 11) 'inter acervos eorum meridiati sunt'. [38] Item componitur dies et dicitur nudiustertius et est compositum a nunc et dies et tertius, quasi nunc est dies tertius; similiter nudiusquartus, quasi nunc est dies quartus; [39] et, ut generaliter dicatur, cum quolibet nomine numerali ordinali invenitur talis compositio, ut nudiuscentesimus, nudiusmillesimus et sunt omnia adverbia temporis; unde Plautus (Cure. 17) 'caruitne te heri febris aut nudiustertius' et idem alibi: 'parasitum misi nudiusquartus astum'. [40] Item dies componitur et dicitur perendie quod componitur a perempta et una et dies, quasi perempta una die, scilicet ista, idest in sero vel cras, quod non credimus; immo perendie, idest post cras; sic enim procedimus: hodie, cras, perendie, postridie; et dicitur perendie, quasi perempta una die, quod non potest dici de hodierna, cum de ea non restet spatium unius diei, sic ergo de crastina intelligitur: est ergo perendie, idest post cras. [41] Hinc Plautus 'que cras veniet perendie foras offeretur soror'; unde perendino -as, idest morari per unum diem, scilicet usque in tertium diem; ponitur tamen quandoque simpliciter pro morari et transitive positum invenitur pro prolongare. Vel componitur perendie a perenni et die; inde perendinare, idest unum vel plures dies in otium'trahere.