Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 36

[1] DEMO -mis dempsi demptum, idest auferre, unde dens -tis, quia demant et auferant omnia dentes. [2] Vel dicuntur dentes quasi decentes quod pulcri decent sicut turpes dedecent; vel dentes quasi dividentes, scilicet cibos. [3] Greci dicunt odontes et nos dicimus dentes, quorum primi incisivi vel precisores dicuntur quia omne quod accipitur ipsi prius incidunt. [4] Sequentes canini dicuntur, quorum duo in dextra maxilla et duo in sinistra sunt, dicti sic quia ad similitudinem caninorum existunt et, sicut canis ipsis ossa frangit, sic et homo; quod non possunt priores incidere illis tradunt ut confringant; hii pro longitudine et rotunditate columnelli vocantur. [5] Ultimi dicuntur molares, qui contrita et concisa a prioribus et confracta a sequentibus suscipiunt ut molant et immassent. Et sunt plures dentes in viris quarti in feminis. [6] Et a dens denticulus -li diminutivum et dentosus -a -um, dentibus plenus, et dentatus qui dentes habet magnos, unde edentatus et edentulus, extra dentes, qui dentibus caret. [7] Item a dens dento -tas, idest dentatum facere, et componitur edento -as, idest dentes excludere, extrahere [8] Item a dens hic dentix -cis, quidam piscis dictus sic pro multitudine et granditate dentium, scilicet lucius; [9] et hoc dentale -is, in quod inducitur vomer, quasi dens. [10] Item a dens hec dentaria, ferrum unde medici tollunt dentes. [11] Et per compositionem hic bidens -tis, quoddam instrumentum rusticorum, propter duos dentes, et hec bidens -tis, ovis, a duobus dentibus qui prominent et cum quibus fertur nasci. [12] Secundum Servium (Aen. IV, 57) dicuntur oves bidentes quasi biennes, idest duorum annorum, quia talis etatis eligebantur ad sacrifìcium; unde hoc bidental -lis, locus in quo fulmen cadit, sic dictus a bidentibus ibi sacrifìcatis, vel aliquid fulmine percussum. Persius (2, 27) 'triste iaces lucis evitandumque bidental'. [13] Componitur quoque hic tridens -tis, quod aliter dicitur fascina et creagra; et hic triens -tis, vas tres pinnas, quasi tres dentes, habens; Per-sius (3, 100) 'calidumque trientem excutit e manibus'. Sed de hoc amplius in sequenti dicemus. [14] Item a dia quod est duo et demo componitur hoc diadema -tis, idest regia corona, quia duo demat, idest principium et fìnem; et differt a serto et corona quia sertum est quod fìt de floribus insertis, corona quilibet circulus capitis de quocumque metallo, diadema tantum de auro et lapidibus pretiosis; vel diadema componitur a dia et demas quod est ornans, quia utramque partem capitis ornat. [15] Et a demas quod est ornans vel diadema componitur redimio -mis -ivi -dimire' -mitum, quarte coniugationis, idest ornare, et corripit -diubique; [16] unde hoc redimiculum, monile vel corona, vel vitta qua mitra in capite feminarum alligatur; vel redimiculum est succinctorium vel brachile quod per cervicem descendens et a lateribus colli divisum utrarumque alarum sinus ambit et hinc inde subcingit ut constringens latitudinem vestis ad corpus contrahat et coniungendo componat. Hoc vulgus brachile dicit, quasi brachiale, quamvis non brachiorum sed renum sit cingulum. [17] Vel diadema componitur a dia quod est de et desmos quod est coniungere vel ligare, quia tale ornamentum in se circumactis extremitatibus retro astringitur et postea ligatur, et est regum et matronarum ornamentum. [18] Demo activum est et producit primam sillabam, scilicet de-.