Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 26

[1] DECA, idest decem, sed deca dicunt Greci et nos decem; deca, coste, gentos unum et idem significant. [2] Et a deca hec decas -cadis, idest decem, unde quidam 'per decades centum, per centum mille redundant'; [3] et componitur cum tesseron quod est quatuor et dicitur tesseressedecas -decadis, idest quatuordecim, sicut habetur in Expositione super Mattheum, quod evangelista divisit generationes Iesu Christi in tres tesseressedecades: sunt enim quadraginta et due. [4] Item deca componitur cum logos, quod est sermo, et dicitur hic decalogus, idest de decem preceptis locutio vel ipsa decem precepta legis vel liber in quo continentur; [5] et cum corda et dicitur decacordus -a -um, idest decem cordarum, unde Psalmista (Vulg. psalm. 143, 9) 'in psalterio decacordo psallam tibi', unde decacordum dicitur psalterium cum decem cordis quo Hebrei usi sunt propter numerum decalogi; [6] et cum polis, quod est civitas, et dicitur decapolis civitas que habet decem civitates sub se, unde decapolitanus, dominus illius civitatis vel episcopus vel archiepiscopus. [7] Item deca vel decas componitur cum ena, quod est unitas, et dicitur hec endecas -cadis, idest undecim, unde per compositionem endecasillabus -a -um, idest undecim sillabarum, unde Gramaticus inter endecasillabos phaleucios posuit. [8] Item a deca decem, sed secundum grecam ethimologiam dicuntur quasi desmen, quia ligent et coniungant infra iacentes numeros: nam desmos coniungere vel ligare apud eos dicitur; et est decem nomen indeclinabile et omnis generis. [9] Unde decies adverbium, et denus -a -um: in singulari tantum valet quantum suum primitivum, in plurali accipitur distributive per pares numeros, ut 'isti incedunt deni', idest decem et decem; et tamen in plurali quandoque tantum valet quantum suum primitivum. Et, ut generalem faciamus doctrinam, quod dixi superius de binus, modo de denus, dicendum est generaliter de omnibus nominibus numeralibus distributivis, ut bini, terni, quaterni et cetera. [10] Et a denus denarius -ria -rium et hic denarius -rii, pro tali numero et pro nummi quodam genere, quia pro decem nummis olim imputabatur, et pensat siliquas decem et octo; unde denariolus -li diminutivum. [11] Et componitur cupidenarius, idest mercator cupidus denariorum. [12] Item a decem decimus -a -um et hec decima -e, unde hec decimula -le diminutivum et decimo -as -avi, decimam partem dare vel auferre. [13] Et notandum quod antiqui dicebant decumus pro decimus, unde Plautus in Amphitrione (481) 'alter decumo post mense nascetur puer', unde hec decuma pro decima et decumare pro decimare, quod componitur cum e et dicitur edecumo -as, idest excerpere, unde Macrobius De Saturnalibus 'invenit inquit locos veterum virorum edecumatos ex multis libris'. [14] Item a decem hic decumanus, idest maximus limes in agro qui ab oriente in occidentem per transversum dirigitur, qui, quia formam X effìcit, decumanus est appellatus: ager enim bis divisus fìguram denarii numeri effìcit. [15] Nam cardo dicitur alius limes in agris qui a septentrione directus est et dicitur a cardine celi quia ibi celum volvitur. [16] Item a decem hic decanus, qui decem habet viros sub se sive in ecclesia sive extra, unde hec decania, societas decem virorum vel dignitas decani, et hec decanissa, uxor decani vel que decem viros habet sub se. [17] Decanus componitur subdecanus, qui est sub decano et designat dignitatem in ecclesia, unde subdecania eius dignitas. [18] Item a decem hic digitus, quia decem sunt, quinque in utraque manu vel pede; vel dicuntur digiti quia decenter iuncti existunt. [19] Primus dicitur pollex, quia inter ceteros pollet virtute et potestate et grossitudine. [20] Secundus salutatorius sive demonstratorius vel index, quia eo fere salutamus vel aliquid demonstramus. [21] Tertius medius vel impudicus, quia plurima per eum probri insectatio exprimitur; idem et verpus a verrendo podicem. [22] Percussit enim Deus Iudeos in posteriora et opprobrium sempiternum dedit illis': nam singulis annis in crucifìxione Domini emittunt sanguinem per posteriora quem cum medio digito reponendo verrunt eo digito podicem et inde dictus est verpus, quasi verrens podicem; unde ille digitus adhuc ostenditur Iudeis in opprobrium; quem si alicui Iudeo ostenderis numquam postea te diliget. Hinc Iuvenalis (10, 53) 'mediumque ostenderet unguem'. [23] Hoc faciebat Democritus fortune, scilicet protendebat ei medium digitum in opprobrium, sicut fìt Iudeis, per hoc eam contemptibilem esse ostendens. [24] Et hinc est quod verpus invenitur pro Iudeo; Iuvenalis (14, 104) 'quesitum ad fontem solos deducere verpos', idest Iudeos, glosandum est. [25] Quartus dicitur anularis, quia in eo solet ferri anulus; idem et medicinalis, quia eo trita collina a medicis colliguntur. Quintus auricularis. [26] Et a digitus hic digitulus -li et digitellus -li, ambo diminutiva, et hoc digitabulum -li, idest digitus vel in quod digitus intromittitur, quod et digitale dicitur; [27] et digito -as, idest digitos facere vel digito demonstrare et, per compositionem, indigito -as, idest digitos induere vel denumerare vel denominare, unde Macrobius De Saturnalibus 'constat hanc deam Faunam Opemque in libris pontificum indigitari'; [28] et inde verbalia et hic et hec indiges -tis, et dicebantur indigetes dei apud antiquos quos nominare non audebant; sed de hoc aliam ponemus sententiam. [29] Item a decem hic decurio -nis, idest princeps super decem, qui aliter decures et decudes dicitur; sed de his omnibus superius precessit sermo. [30] Item a decem decorus -a -um, perfectus, pulcher, egregie forme; similiter et decens, vel derivatur ab aliis sicut postea dicetur. [31] Decem componitur cum pede et dicitur hec decempeda -de, pertica decem pedum, unde Oratius in Odis 'nulla decempedis metata porticus'. [32] Item decem componitur undecim, unde undenus -a -um et undenarius -a -um et hic undenarius -rii pro ilio numero et undecimus -a -um et undecies adverbium. [33] Item componitur cum duo et fit duodecim, unde duodenus -a -um et duodenarius -a -um et hic duodenarius -rii et duodecimus -a -um et duodecies adverbium. [34] Et cum tres et fìt tredecim, unde tredenus -a -um et tredenarius -a -um et hic tredenarius -rii et tredecimus -a -um et tredecies adverbium. [35] Et cum quatuor et fit quatuordecim, unde quatuordenus -a -um et quatuordenarius -a -um et hic quatuordenarius -rii et quatuordecimus -a -um vel quartusdecimus -a -um et quatuordecies adverbium. [36] Et cum quinque et fìt quindecim, unde quindenus -a -um et cetera [37] Et cum sex et fìt sedecim vel sesdecim, ut x abiciatur vel mutetur in s, unde sedenus -a -um et cetera. [38] Et cum septem et fìt decemseptem, dictio est composita, unde denusseptenus -a -um, una dictio est composita, et denariusseptenarius -a -um et hic denariusseptenarius est una dictio composita, et decimusseptimus -a -um et deciessepties adverbium compositum. [39] Similiter componitur cum octo et novem et fìt decemocto, decemnovem, a quibus descendunt derivata ad similitudinem premissorum.