Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 11

[1] DAMNUM insolito et nobis nescientibus fit, sed iacturam scientes et ultro patimur; detrimentum vero leve damnum est; [2] et dicitur damnum a diminutione rei, unde damnulum diminutivum et damnosus -a -um quod infert damnum, et comparatur -sior -simus, unde damnose -sius -sime adverbium, et hec damnositas -tis. [3] Item a damnum damno -as -avi et componitur condemno -as, indemno -as, idest non damnare, indemnem facere vel ostendere, unde hic et hec indemnis et hoc -ne, idest sine damno vel damnatione, scilicet non damnatus, unde indemniter adverbium et hec indemnitas -tis. [4] Damno et composita ab eo sunt activa et carent -pet construuntur cum accusativo significante rem in quam transit eorum actus et cum genitivo vel ablativo indifferenter designante rem in respectu cuius exercetur actus eorum, sicut et omnia verba pertinentia ad damnationem vel accusationem vel reprehensionem vel ad vituperationem vel ad monitionem, ut 'damno te furti' vel 'furto', 'accuso te furti' vel 'furto', 'redarguo te furti' vel 'furto', 'vitupero te furti' vel 'furto', 'moneo te furti' vel 'furto'.