D 4
[1] DACTILON grece, latine dicitur digitus. [2] Inde hic dactilus -li, fructus palmarum, quia digitorum similitudinem imitati videtur, et dactilus -li, quidam pes qui ad modum digiti a longiori modo inchoans in duas desinit breves; [3] unde dactilicus -a -um, ut dactilicum metrum quod constat ex dactilis, vel in quo dactilus magis dominatur. Dactilus etiam invenitur pro digito et pro anulo etiam apud nos.