Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 306

[1] CRISIS grece, latine dicitur secretum et iudicium et aurum. [2] A crisis quod est secretum et apo quod est de dicitur per compositionem apocrifus -a -um, idest occultus et secretus, quasi de secretis, idest de numero secretorum. Apocrifa proprie dicuntur illa scripta quorum origo et auctor ignorantur et, quamvis sint ibi multa vera, tamen non habentur in auctoritate propter multa falsa que ibi continentur; unde apocrifarius ille qui scribit apocrifa. [3] Item ab apo et crisis quod est secretum dicitur hic apocrisiarius vel apocrisarius, idest secretarius, consiliarius, unde et quandoque sic dicitur cancellarius, quia ipse secretarius est regis vel imperatoris et eius scit secreta, sed nomen sonat quasi de secretariis, quia rex vel imperator plures habet secretarios, idest consiliarios, quorum unus est cancellarius; unde in prescriptione tituli Prisciani 'Prisciani gramatici cesariensis apocrisiarii, vel apocrisarii, doctoris urbis romane constantinopolitane de arte grammatica liber primus incipit'. Vel apocrisiarius componitur a crisis quod est aurum, sicut postea dicetur. [4] Item a crisis quod est iudicium hic criticus, idest iudex vel medicus qui secundum crisim iudicat de infirmo an debeat evadere necne, et criticus -a -um, ut 'criticus dies', in quo sumitur infirmitatis iudicium, qui quasi iudicat hominem an debeat liberati necne. [5] Item a crisis quod est iudicium dictus est quidam Crito -onis, quasi iudex morum, et quedam mulier Crisis -dis, quia erat quasi iudicium et consilium Glicerii. [6] Item a crisis quod est aurum criseus -a -um, idest aureus, et criso -as, idest deaurare, unde crisatus, deauratus. [7] Item a crisis hec crisocolla -le, quedam gemma auro similis, et crisocolla quoddam genus coloris est, sic dieta quia vena eius aurum habere creclitur; et hec Crisa -se, quedam insula in indico oceano sic dieta quia adeo copiosa est quod plerique eam auream superfìciem habere dixerint; [8] et hic crisoberillus gemma est et sic est dictus quia pallida eius viriditas in aureum colorem splendeat; et hic crisopatasius, lapis pretiosus ethiopicus quem lux celat, prodit obscuritas; nocte enim igneus est, die aureus; [9] et hec crisolansis gemma est eiusdem nature, ab auro et igne sic vocata, quasi a crisis et selenos, quod est lucens; aurea enim est die, nocte ignea; et hic crisolitus, lapis similis auro cum marini coloris similitudine; [10] et hic criselectrius, per compositionem a crisis et electrum, quia ille lapis similis est auro, sed in colorem electri vergens; et hec crisopis similiter per compositionem a crisis et opos quod est visio, quia aurum tantum videtur esse hec gemma. [11] Item a crisis et omos quod est os dictus est Iohannes Crisostomus, idest aureum os, vel componitur a thomos quod est divisio: os enim nichil aliud videtur esse quam divisio labrorum ab invicem. [12] Item ab apo quod est ab vel de et crisis quod est aurum dicitur hic apocrisiarius, idest thesaurarius vel, ut diximus, sic dicitur cancellarius regis vel imperatoris quia habebat aurum in sui custodia. [13] Item a crisis per compositionem hic et hec ypocrita -te, fictor, simulator et representator alterius persone; simulat enim se esse id quod non est; et dicitur ypocrita quasi ypercrita ab yper quod est super et crisis quod est aurum, quasi superauratus, quia in superficie et extrinsecus videtur bonus cum interius sit malus; vel dicitur sic quasi yposcrita ab ypos quod est sub et crisis quod est aurum, quasi habens aliud sub auro: habet enim aurum in superficie sed sub habet aliud; vel componitur ab ypo quod est falsum et crisis quod est iudicium, quia, dum intus malus sit, bonum se palam ostendit et ita de eo habetur falsum iudicium, dum falso vultu incedit et simulat quod non est: nam ypocrita dici non potest ex quo foras exierit; et inde hec ypocrisis, simulatio. [14] Item a crisis quod est aurum et passos quod est color dicitur hic crisopassus, quidam lapis pretiosus, quia sit aurei coloris. [15] Et a crisis quod est aurum derivatur apud Grecos chrisma -tis. Chrisma grece, latine dicitur unctio, unde Christus, idest chrismate unctus, quod nomen olim comune erat et regibus et sacerdotibus, quia hii qui vocabantur ad regnum et qui ad sacerdotium inungebantur. De regibus habetur ibi 'dicite christo meo Ciro', de sacerdotibus ibi (Vulg. psalm. 104, 15) 'nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignati'. [16] Unde dominus noster antonomasice dictus est Christus, quia verus rex et sacerdos fuit et chrismate unctus, idest septem donis spiritus sancti plenarie delibutus. [17] Et a Christus vel a chrisma christianus, chrismate unctus vel Christum sequens: a Christo enim Christiani sicut a Iuda Iudei; et Christiani olim a Iudeis quasi per opprobrium Nazareni vocabantur quia Dominus noster a vico quodam Galilee Nazarenus dictus est; et christianus comparatur -nior -simus, unde Christiane -nius -sime adverbium et hec christianitas -tis, gens Christianorum vel ritus vel proprietas secundum quam dicuntur Christiani; et hic christianismus, cultus et ritus Christianorum, et componitur a christianus et mos -ris. [18] Item per compositionem a Christus hic et hec christicola, qui colit Christum; et hic antichristus, idest contra Christum; et hic pseudochristus -sti, idest deceptor Christi, ut falsus christianus vel falsus Christus. [19] Et nota quod hec figura X representat apud Grecos eh, unde et predicte dictiones quandoque scribuntur per X, scilicet Xrisma, Xpc, quia grece sunt. Sed cum in hoc nomine Xpc non sit p, nec c nisi in principio, quare scribuntur ibi? Ideo nota quod fere quodlibet nomen Dei scribi tur tribus litteris ad designandum misterium trinitatis. [20] Cum ergo Xpc sit nomen Dei, scribitur tribus litteris propter predictam causam, et grecis, quia grecum est. Hec enim scriptura Xpc greca est et grece sunt figure: sicut enim dictum est, X representat apud Grecos c aspiratum et vocatur chi; p, hec figura representat apud Grecos r et vocatur ros; hec figura c representat apud eos s et vocatur sima. Iste ergo figure representant in hoc nomine Xpc illa elementa que apud Grecos habent representare, eh, r, s, et non que habent representare apud nos. [21] Quisque ergo caveat in litterando istud nomen sic scriptum et non dicat 'x, p, c', sed dicat 'chi, ros, sima': ista enim sunt nomina illorum elementorum apud Grecos. Sed siquis abhorreat greca nomina, abhorreat et predictam scripturam et scribat illud nomen latinis figuris, scilicet Christus, vel, ut satisfaciamus idiote, scribat illud Xpc grecis litteris et in litterando proferat latina nomina illorum elementorum que ibi representant ille figure et dicat 'eh, r, s, titulus: Christus'.