C 298
[1] CREPO -as -ui, quod et crepo -is -ui secundum tertiam coniugationem; sed crepare est sonare, crepere crever, sed sepe invenitur utrumque in utraque significatione. [2] Unde hic crepor -ris, idest sonitus vel crevatio, et hec crepido -nis, riparum vel abrupti saxi vel rupis vel ontis extremitas, altitudo, summitas; ponitur tamen quandoque pro caverna ubi vie conveniunt in qua solent pauperes latitare et mendicare, unde Iuvenalis (5, 8) 'nulla crepido vacat nusquam pons', vel hic ponitur pro summitate riparum; et nota quod quidam volunt derivati crepido a creperon, quod est dubium, quia dubium est in tali loco ponere pedem, sed congrue dicitur a crepo quia ibi est frequens sonitus ventorum et ruptio lapidum. [3] Item a crepo hec cripta, idest caverna, spelunca vel turba hominum; et hic crepitus -tus -tui; et hoc crepitaculum -li, idest sonitus; [4] et hic crepus -pi, idest sacerdos Iovis, a crepandis pellibus percussis quibus induebatur; et hec crepida -de, quoddam genus calciamenti, quia cum sono stringatur, vel a crepi tu pedum in ambulando, vel, quod melius est, a creperon quod interpretatur dubium, unde diete sunt crepide quia dubium est que cuius pedis sit: est enim utraque utrique pedi apta; [5] et creperus -a -um et creperius -a -um, idest dubius, unde Martianus Capella (1, 2) 'creperum sapis'; et hoc crepusculum -li et hic crepusculus in eodem sensu, idest dubia lux, scilicet hora que est inter diem et noctem vel noctem et diem, dubia an sit diei an noctis. [6] Prima pars noctis dicitur crepusculum vel vesperum, a stella occidentali; secunda conticinium a conticendo; tertia gallicinium a cantu galli; quarta intempestum, idest inopportunum et non aptum tempus alicui rei faciende, quando nil agi potest, quasi sine tempore, idest actu per quem dignoscitur tempus; quinta iterum gallicinium propter gallos lucis prenuntios; sexta matutinum, inter abscessum tenebrarum et aurore adventum; septima diluculum, cum incipit diei parva lux, idem et aurora; postea iterum crepusculum. [7] Item a crepo hoc crepundium, idest cunabulum, quia in eo puer crepat, idest sonat vagiendo; et per compositionem decrepitus -a -um, valde senex, quasi deorsum a crepore, quia desierit crepare, idest sonare, scilicet aperte loqui. [8] Item ab ultimo supino crepito -as frequentativum, unde Iuvenalis (1, 116) 'queque salutato crepitat concordia nido'. [9] Crepo componitur concrepo -as, idest consonare; discrepo -as, idest dissonare, discordare, distare; increpo -as, idest redarguere, reprehendere, vituperare; et ab istis frequentativa concrepito -as, discrepito -as, increpito -as. Eedem compositiones inveniuntur cum crepo -pis. [10] Crepo -as et crepo -is et composita ab eis omnia sunt neutra preter increpo activum. Item omnia faciunt preteritum in -pui et supinum in -pitum, nisi quod in simplici prime coniugationis et compositis ab eo quandoque invenitur preteritum in -avi et supinum in -atum prout prima coniugatio exigit; et omnia corripiunt hanc sillabam ere.