C 277
[1] CUSTODIO -dis -divi -ditum; unde hic et hec custos -dis et hinc hec custodia -e et hec custodela -le in eodem sensu et hic custodiarius -rii et hec custodiaria, idem quod custos. [2] Item a custodio hec costa -e, et dicuntur sic quia custodiant interiora; unde costula et costella ambo diminutiva; et hoc costarium, locus costarum; et costatus -a -um, qui habet costas vel potius qui habet magnas; et costo -stas, quod non est in usu, idest costas vel costatum facete. [3] Et componitur decosto -stas, discosto -stas, excosto -stas in eodem sensu, idest costas extrahere; incosto -stas, immittere costas; recosto -stas, excostare vel iterum costare; et sunt activa et composita a costo -stas. [4] Item a costa hec cista -ste, dieta sic a costis ex cannis vel ex lignis quibus texitur; unde cistella diminutivum.