C 265
[1] Hic CUCULUS a sono vocis nominatur; unde hec curuca dicitur quedam avis que alienos fìlios educat ; et dicitur sic quia dum cuculus eius ova sorbeat, sua relinquit, que curuca tamdiu fovet et pullos natos educat donec fìlli nati excreti eam comedunt; unde et curuca dicitur ille qui cum credat suos nutrire fìlios nutrit alienos; unde curuco -as, verbum activum, aliquem curucam facete, quod fit eius corrumpendo uxorem. Hec linosa eadem avis dicitur secundum quosdam. [2] Item a cuculus hec cicada -e, quia ex cuculorum nascitur sputo, vel dicitur sic a sono quem facit. Quod autem dicitur cicada canendo cadens ethimologia est. Et secundum Servium (georg. 3, 328) non durat vita illius nisi per diem; dicit enim quod eodem die quo oritur moritur, unde quidam (Walther 15146C) 'mors et vita dies una, cicada, tibi', sed aut mentitur aperte aut alia animalia vocavit cicadas quam nos vocamus.