Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 225

[1] COMO -mis compsi comptum, idest ornare vel planare; unde comptus -a -um, et comparatur, et hic et hec comis et hoc -me, idest suavis, curialis et facetus; [2] sed facetus de doctrina, comis de natura, vel facetus in factis, comis contra in dictis, et comparatur -or -simus, unde comiter -mius -me et hec comitas -tis, idest curialitas, suavitas. [3] Item a corno hec coma -e, proprie capilli mulierum, a comendo, sicut cesaries hominum, a cedendo; vel coma dicitur proprie non cesi capilli et est nomen grecum, unde comatus -a -um idest habens comas; [4] et hec Cornata -te, quedam Gallia, scilicet Lombardia, quia comas soleat nutrire, et comatulus -a -um diminutivum; unde Ieronimus in quadam epistula 'comatulus, comptus, lascivus domus tue non videant tecta'; [5] et hec cometa -te, ordinatrix comarum; Iuvenalis (6, 477) tamen gratia metri interposuit s ibi: 'ponunt cosmete tunicas'; [6] et hec cometa -te, quedam stella crinita et de se ipsa emittens radios flammarum ad modum crinium; et semper quando apparet signifìcat mortem vel mutationem alicuius principis vel alicuius patrie destructionem et semper dirigit radios suos ad illam partem cui minatur. Quidam tamen dicunt quod non est stella sed est quedam nubes ignea claritate accensa, quod magis credimus; et invenitur similiter hic cometes -tis vel -te. [7] Et inde hoc comitium -tii, idest tempus in quo consules eliguntur vel intronizantur, et etiam ipsa electio vel intronizatio dicitur comitium, vel solemnitas que ibi tunc fiebat et conventus totius populi et locus in quo fiebat; et dicitur comitium quasi coitium quia totus populus ad electionem et ad intronizationem consulum conveniebat, sed est ethimologia potius quam derivatio; [8] unde comitius vel comitialis morbus dicitur, idest caducus vel passivus, quia in comitiis i 1 li qui patiebantur repulsam pro pudore morbum caducum incurrebant, quidam etiam pro timore repulse, scilicet timentes repelli; [9] et comitio -as, idest comitium celebrare, vel eligere, vel intronizare, vel in comitio et conventu loqui, et per compositionem incomitio -as in eodem sensu. [10] Item a coma hec cima -e, quasi coma, scilicet summitas olerum vel arborum; unde decimare, per compositionem, cimas auferre. [11] Item a coma corno -as, verbum activum, idest adornare; unde et comatores dicuntur argenti cusores quia de sordida massa lucidum comant argentum; comare etiam invenitur pro frondere. [12] Coma componitur auricomus -a -um et anguicomus -a -um, qui aureos vel serpentinos habet capillos. [13] Item a coma hic comes -tis; dicitur pro socio hic et hec comes a commeo -as, sicut postea dicetur; [14] et a comes hec comitissa -e, et hic comitulus -li et hic comitellus -li diminutiva, [15] et hoc comitium, placitum quod multi comites faciunt; unde Plautus 'ibo' inquit 'intro ut de capite meo fìant comitia'. Vide ergo signifìcationem istius vocabuli comitium et discerne eius originem. [16] Et inde comitio -as, idest comitium celebrare vel in comitio loqui, et per compositionem incomitio -as, idest in comitium adducete, unde idem Plautus (Cure. 401) 'licerne inforare si incomitiare non licet'; item incomitiare idest comitium celebrare, vel in comitio loqui. [17] Item a comes hic comitatus -tus -tui, idest comitis dignitas vel terra, et per compositionem hic vicecomes -tis et hec vicecomitissa -e. [18] Como componitur accomo -is, idest valde comere; et concomo -is; decorno -is et discomo -is, idest deornare; exeomo -is; incorno -is, idest valde comere. Como et ab eo composita omnia sunt activa et producunt co.