C 219
[1] COLEN vel COLON dicunt Greci fel vel aliud intestinum et vertitur in latinam formam et dicitur hic colus -li apud nos. [2] Unde colicus -a -um ut 'colica passio', que fit in ilio membro, et 'colicus homo', qui infìrmitatem coli patitur; unde Macer De viribus herbarum (Odo Magd. 120) 'illius semen colicis cum melle medetur'. [3] Item invenitur hec colus -li et colus -lus -lui pro roca feminarum. [4] Item a colus hec colera, quasi fellicula, scilicet fellis effusio, idest unus de quattuor humoribus corporis. Dicitur etiam colera ipse folliculus de quo fel funditur; unde colericus -a -um: colericus est ille in quo magis dominatur colera; [5] et per compositionem hec melancolia -e, a melan quod est nigrum et colera, a nigro felle, quasi nigra colera; unde melancolicus -a -um, in quo melancolia magis dominatur. [6] Item a colus colo -as, idest purgare, foras emittere, liquefacere, eliquare; [7] unde hec cloaca -e quia ibi colantur que emittuntur sordes; unde hic cloacarius -rii qui eam facit vel purgat; et dicitur cloaca quelibet fossa ad quam sordes defluunt. [8] Item a colo hic culus -li quia per ipsum colantur que deponuntur; [9] unde hic et hec clunis -nis, idest nates quia sint iuxta culum; vel potius derivatur a cluo -is sicut postea dicemus. [10] Item a colo -as hic qualus -li, idest vas vimineum vel de salice per quod mustum colatur, unde hoc quaxillum -li diminutivum. [11] Item a colo hoc colum -li, idem quod qualus; unde Virgilius 'tunc spisso vimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis'. [12] Item colum accipitur adhuc in aliis signifìcationibus sicut et coma. Sunt enim colum et coma duo colores rethorici et est colum nomen nothum. [13] Colon enim dicunt Greci et interpretatur membrum, unde per compositionem hic colurus -ri, quasi colon uri, idest membrum, scilicet cauda, bovis silvestris: nam urus bos silvestris dicitur. Inde colurus cauda illius, unde et quadam similitudine dicuntur coluri duo circuii imperfecti in celo qui quadam ydeali pendentia fìnguntur in firmamento: sicut enim cauda bovis facit circulum imperfectum ita quidam circuii fìnguntur esse in celo imperfecti quantum ad visum nostrum. [14] Item a colon per compositionem monocolos, dicolos vel bicolos, tricolos, tetracolos, a monos quod est unus, vel dis sive bis quod est duo, veltris quod est tria, vel tetras quod est quatuor et colon quod est membrum, scilicet quod habet unam vel duas vel tres vel quatuor metri varietates; unde invenitur in odis Oratii: 'hec oda est monocolos, hec dicolos vel tricolos', idest habet in se unam vel duas vel tres varietates metri. [15] Est ergo colum in rethorica punctata prolatio alicuius orationis per maiores decisiones, idest per clausulas quasdam constantes ex duabus dictionibus vel pluribus, ut 'michi nocuisti, tibi non profuisti, omnibus displicuisti'; unde invenitur colum, idest precisus sensus vel sententia longa. [16] Coma interpretatur articulus, et dicitur coma in rethorica punctata prolatio alicuius orationis per minores decisiones, sicut 'voce, vultu, gestu, acrimonia inimicos perterruisti'. [17] Item adhuc aliter accipitur colum et coma et periodus apud oratores in legendo, pro posituris vel punctis ad discernendos sensus per cola et cornata et periodos. [18] Prima positura dicitur media distinctio, punctus, coma, idest particula sensus. [19] Secunda dicitur subdistinctio, metrum, colum. [20] Tertia dicitur distinctio, versus, periodus. [21] Item in gramatica et apud poetas aliter accipiuntur. In gramatica dicitur colum una distinctio, coma aliqua sillaba alicuius dictionis. [22] Item apud poetas ubi in versu post duos pedes sillaba remanet, coma est, quia ibi post scansionem duorum pedum precisio verbi facta est; ubi vero post duos pedes de parte orationis nichil superest, colum est. [23] Totus autem versus periodus, idest ambitus vel circuitus. Ex coniunctione ergo verborum fìt coma, ex cornate colum, ex colo periodus et ita cola et cornata partes sunt periodi. [24] Item periodus dicitur color quidam in rethorica qui apud Latinos dicitur continuano, scilicet frequens et continua verborum prolatio cum absolutione sententiarum, ut 'non ei multum potest obesse fortuna qui sibi fìrmius in virtute quam in casu presidium collocavit'. [25] Colo componitur concolo -as, decolo -as, excolo -as, precolo -as, percolo -as, recolo -as, subcolo -as, idest parum colare vel que sunt subtus colare vel post colare, et est activum cum omnibus suis compositis et omnia producunt hanc sillabam co.