C 133
[1] Hic CENCRIS -is quidam serpens qui non vadit per terram se sinuando huc et illuc sicut alii serpentes, sed rectum iter per terram effìcit, unde Lucanus (9, 712) 'et semper recto lapsurus limite cencris'; [2] ita enim plenus est veneno, quod si in aliqua parte flecteretur statim creparet; et dicitur a cencre, quod interpretatur rectum, vel dicitur cencris a cencre, quod est milium, quia habet in pelle maculas minimas sicut milium.