Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 40

[1] CAPIO -is cepi captum, verbum activum, idest obtinere, invadere, circumvenire, unde verbalia, et hec captura -re et hic et hec et hoc capax, qui aliqua in se potest capere et continere, et comparatur -cior -simus, [2] unde capaciter -cius -sime adverbium, et hec capacitas -tis idest domus vel alterius rei amplitudo vel continentia, et capaculus -a -um diminutivum, idest aliquantulum capax. [3] Item a capio hic capsus idest carruca undique contecta, quasi capsa, quia multa capiat, et hec capsa idest cista ubi aliquid reponitur, quod et pro qualibet parva domo dicitur, et inde hec capsula et hec capsella, ambo diminutiva. [4] Item a capio hec capis -dis quoddam vas unde Aruntius 'capis, inquit, est quoddam genus vasis pontifìcalis', et facit diminutivum hec capidula. Invenitur etiam hoc capi indeclinabile pro quadam mensura, sicut in Libro Regum reperitur, similiter a capio. [5] Item a capio captivus -a -um, quasi captus vel quasi capite diminutus, unde et sic dicitur apud legistas: ingenuitatis enim fortuna ab eo excidit; unde hec captivitas -tis, et captivo -as verbum activum. [6] Item a capio hec captentula -le, idest subtilis verborum deceptio, sicut sunt sophismata. Martianus Capella 'captentulis ludis illigantibus'. [7] Item a capio hoc caput -tis, quia omnes sensus et nervi inde initium capiant et ex eo omnis vigendi causa oriatur: ibi enim omnes sensus apparent, unde ipsius anime, que corpori consulit, personam quodam modo gerit, unde hoc capitulum -li, diminutivum, idest parvum caput; [8] capitulum quandoque dicitur ille parvus locus in quo conveniunt claustrales, etiam quandoque ipsa congregano claustralium dicitur capitulum, quandoque aliqua distinctio brevis in libro quolibet dicitur capitulum, [9] unde capitulo -as, idest capitulis aliquid distinguere, unde capitulatim distincte per capitula, et recapitulo -as, predicta ad memoriam reducere. [10] Item a capitulum hoc capitellum, diminutivum, in qualibet sua signifìcatione, unde et capitella dicuntur que columnis superponuntur, quia columnarum sint capita quasi super collum caput, et hic et hec capitularis et hoc -re, quod convenit capiti vel capitulo, [11] et hoc Capitolium, quia ibi conveniebant senatores sicut in capitulo claustrales, unde vel dicitur a caput quia sit quasi caput civitatis, vel quia ibi conveniebat caput civitatis, vel quia Tarquinius Priscus, dum Capitolii fundamenta aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris tuscis notatum invenit, et inde Capitolium appellavit a capite et leos, quod est populus; unde capitolinus -a -um, idest de Capitolio existens. [12] Item a caput capitatim, quasi per capita, adverbium remissivum vel qualitativum, et hic et hec capitalis et hoc -le, et hoc capital vel capitale tam pro pecunia, vel pena capitali, quam pro sententia de capite puniendo. [13] Unde Terentius in Adelphis (722-23) 'nova' inquit 'capitalia'; et hec caprona iuba equina, quia sit capiti prona, et hoc capululum, et hoc capedulum, et hec caleptra in eodem sensu, scilicet mitra tegens caput, que et alio nomine dicitur pilleus, galerus, calamacus, caliendrum, comatium, caticulum; caleptra tamen proprie dicitur cofìa equi; [14] et hic capito -nis quidam piscis a quantitate capitis sic dictus, et hic capillus -li quasi capitis pilus, unde hic capillulus -li diminutivum, et capillosus -a -um et capillatus -a -um, qui multos vel longos habet capil-los, [15] et capillo -as idest capillatum facere, et est activum, et componitur decapillo -las, idest valde capillare vel capillos auferre, unde hoc capillamentum, idest capillatura vel coma arborum; item a capillus hoc capillitium, idest capillatura, unde Martianus Capella 'draconibus circumplexa crebro et capillitio vulsa', [16] et hic capellus, quod et hoc capellum invenitur, quia capillos tegat vel caput, unde capellatus -a -um, et capello -as capello tegere; quod autem dicitur capellus quasi capitis pellis, ethimologia est et non compositio. [17] Item a capio hec cassis -dis, quia caput tegat, et est de ferro et est militum; hec galea de corio a galeron quod est corium et est peditum; et cassis facit accusativum cassidem vel cassida, unde et sumitur hec cassida -de, idem quod cassis; vel cassis dicitur a careo, quia intus sit cassa. [18] Item a caput hic capulus -li, quia caput est gladii, vel a capio quia ibi capitur gladius ut teneatur, unde capulo -as verbum activum, idest scindere, secare, unde in Decretis Pontificum 'lingua delatoris capuletur'; [19] capulus etiam dicitur lectus in quo mortui feruntur, quia super capita hominum feratur, unde hic et hec capularis et hoc -re, ut 'capularis' (PI. Mil. 628) senex qui vicinus est capulo, idest morti; vel capulare pallium quod in capulo super mortuum fertur. [20] Item a capite hoc capulum, idest funis unde indomita animalia comprehenduntur, quia caput liget; et hoc capistrum, quia caput stringat, unde capistro -as verbum activum, idest capistro ligare, et nota quod capistrum in singulari numero est neutri generis, sed in plurali masculini et neutri, et hii capistri et hec capistra. [21] Item a caput capito -tas quod non est in usu, sed componitur decapito -tas et ab utroque verbalia, et utrumque est activum; et nota quod capitatus potest esse nomen a capite, scilicet qui habet caput, et potest esse participium verbi passivi huius activi, scilicet capito, quod est alicui caput facere. [22] Caput componitur cum bis vel tris, quod est tria, et dicitur hic et hec et hoc biceps -pitis, triceps -pitis, qui habet duo vel tria capita; [23] invenitur etiam hoc biciput et hoc triciput, idest geminum vel trinum caput; et cum occiduum, et dicitur hoc occiput, idest occidua et postrema pars capitis, unde Persius (1, 62) 'occipiti ceco, postice occurrite sanne', vel occiput componitur ab ob et caput et dicitur sic quasi contra caput, vel quia sit capiti retrorsum, et idem dicitur occipitium; [24] et cum sincerus, et dicitur hoc sinciput -tis, idest prior pars capitis quasi sincera et pura et patens propter capillorum absentiam, unde Iuvenalis (13, 84-85) 'comedam, inquit, flebile nati sinciput elixi'; [25] et cum census, et dicitur hic capitecensus -sus -sui corona que in capite geritur vel taxatio possessionum, et capitecensus -a -um qui de suo capite annuatim reddit censum idest tributum, vel qui in capite gerit coronam; [26] et cum pre et dicitur hic et hec et hoc preceps -tis, qui cadit capite inclino et corpore sequente, unde hoc precipitium fossa prerupta vel rupes, et precipito -as verbum activum, idest precipitem aliquem obruere; [27] et cum am-, quod est circum, et dicitur anceps -cipitis et est omnis generis, et est proprie anceps res que habet duo capita, unde et anceps dicitur homo cum dubitat utrum de duobus debeat facere, et anceps favor qui habet se ad duo, [28] unde et gladius dicitur anceps quia ledit ex utraque parte; ergo proprie anceps dubitans in duobus, sed dubius etiam in uno vel in pluribus. [29] Item a caput hoc capitium idest os tunice vel alterius vestis, unde in libro Iob 'et quasi capitio tunice succinxerunt me', unde et capitio -as dicimus, idest capitium facere. [30] Item a caput hec capa, quia sit ornamentum capitis vel a capio quia capiat hominem, unde hec capula diminutivum et capatus -a -um qui habet vel qui indutus est capam, et hoc capucium, quod et capule -lis. [31] Item a capio hoc capsax -cis idest vas duodecim sextariorum, quod et masculini generis invenitur licet male; et hec capanna vilis casa palea cooperta, quia capiat tantum unum ut in vineis custodiendis, licet et alie dicantur capanne, sed improprie; [32] et hoc capisterium, vas quoddam cum quo frumentum purgatur; et hec capedo -nis idest ingenium vel studium vel spatium, unde per compositionem hec intercapedo, idest distantia localis ut inter duos parietes, unde Augustinus De civitate Dei 'quanta diis ab infimis intercapedine dispescat'. [33] Item a capio hic cupus et hec cupa quasi capus vel quasi capa, et hic caupo -nis quia capiat vinum vel aquam; quod autem dicitur caupo quasi capiens potum, ethimologia est non compositio; qui et alio nomine dicitur tabernarius, tabernio, crustarius, ganeo; [34] unde hec caupona tam pro muliere quam pro taberna, que et aliter dicitur taberna cetaria, crustaria, propina, meraria, ganearia, clepsedraria, pandochium, pandocium. Origines istorum vocabulorum, Deo volente, in sequentibus invenies. [35] Et a caupo hic cauponarius in eodem sensu, et cauponor -aris verbum deponens, idest vendere, unde in Decretis Romani concilii 'sint igitur nobis anathema, eo quod verbum veritatis audent cauponari'; unde verbalia. [36] Item a caupo cauponatim adverbium, idest fraudatim, admixtim vel adulteratim. Solent enim caupones admiscere aquam vino et pro puro vendere. [37] Item a capio hic capus, quedam avis, ut dicunt, falco, et hec cassis -sis idest rete et, ut dicit Isidorus, proprie est 'genus venatorie retis quia capiat. Hinc est quod per compositionem dicimus incassum, idest frustra, sine causa, quasi sine cassibus, sine quibus venatio inanis est'; [38] vel componitur ab in et cassum, ut postea dicetur; unde hic cassiarius, retiarius, qui retia facit, et hec cassicula -le diminutivum, idest parvum rete, quod et cassilus dicitur; vel dicitur cassis a careo, quia careat soliditate in foraminibus. [39] Item a preterito cepi hee cepadines -num, idest saxa scilicet in mari vel que prominent in preruptis locis, et hic cippus et pro trunco et pro tumulo terre et pro lapide mortuo supposito et pro cimiterio et pro instrumento in quo pedes reorum constringuntur, quasi capiens pedes, [40] et hoc sceptrum -tri virga potestatis, quod componitur hic sceptriger -a -um, qui gerit sceptrum, et hic Scipio -nis idest virga consulum vel baculus ad capiendum aptus, unde Plautus in Amphitrio Verbero aut mittito aut ego te iam ledam hoc Scipione'. [41] Idem in Aularia 'ego hoc argentum tam paratum fdio scio esse, quam me contundi hoc Scipione', unde et quidam romanus dictus est Scipio, quia baculus et sustentamentum fuit rei publice vel parentum suorum. [42] Item a cepi cepio -is cepi cepere ceptum, idest incipere, unde Cato 'cepiam semesa verba loqui' et Terentius 'sex totis mensibus olfecissem quam ille quicquam ceperet', sed presens huius verbi et que formantur a presenti obsoluerunt, preteritum et que formantur a preterito adhuc retinentur, et huius preteritum quandoque accipitur in vi presentis temporis et quandoque in vi preteriti. [43] Item nota quod ceptus -a -um participium est a verbo passivo huius verbi cepio, licet non sit in usu. [44] Item a capio hec catena, quia capiendo teneat vel quia se capiendo teneatur plurimis nodis, et est ethimologia, non compositio, sicut et illud: catena quasi captivos tenens; [45] et inde catenula et Catella ambo diminutiva, unde et catelle dicuntur catenule colli invicem se comprehendentes in modum catene. Item inde cateno -as, idest catenis ligare, et componitur concateno -as, incateno -as et sunt activa. [46] Item a capio hic capriolus -li, et sunt caprioli cincinni sive uncinoli quibus se innectere vites et suspendere arboribus solent, sic dicti quia capiant arbores. [47] Item a capio capesso -sis desiderativum, quod et pro capere cum desiderio et pro cupere invenitur, et facit preteritum in -si, ut capessi, licet inveniatur capessivi, unde Augustinus De civitate Dei in secundo 'cum tragedias adolescens actitavisset, rem publicam capessivit'. [48] Quod quidam solent proferre hoc verbum in -sco ut capesco -scis, sine dubio nichil est, et facit capessitum supinum, penultima producta. [49] Item a capio captum -tu, u in o, fìt capto -tas frequentativum, quod et pro frequenter capere et pro cupere dicitur, unde hic caper, sed de hoc postea dicetur; [50] capio componitur cum primum et dicitur hic et hec princeps, quasi primum capiens vel prima capiens; quod autem dicitur princeps quasi primum caput, ethimologia est non ostensio compositionis; [51] si enim esset compositum a caput, faceret genitivum in -tis. Omne enim nomen compositum a capite facit genitivum in -tis, sed a capio in -pis; et designat ordinem et dignitatem princeps; [52] unde hoc principium et hic et hec principalis et hoc -le, unde principaliter adverbium et hec principalitas -tis. [53] Item a princeps principor -aris verbum deponens, et construitur cum dativo ut 'principor tibi' idest dominor; unde principanter idest imperiose; [54] principatus -tus -tui idest dominatio, et etiam sic dicitur quidam ordo angelorum in quibus Deus maxime principatur, vel quia aliis presunt et subditos angelos ad explendum divinum ministerium disponunt. [55] Item componitur capio hic particeps -cipis, idest capiens partem, unde hoc participium quasi particapium, quia partem suorum accidentium capiat a verbo, partem a nomine, et participo -as verbum activum, idest partem capere vel dare. [56] Item componitur capio vel captus cum mente et dicitur hic et hec menceps, idest mente captus, insanus. Quotiens enim captus componitur vel iungitur cum dictione designante membrum, semper designat carentiam illius membri, ut menceps captus mente, oculoceps captus oculis. [57] Item componitur capio et dicitur hec muscipula quedam deceptio ad capiendos mures, unde et pro qualibet deceptione ponitur, et hinc muscipulor -aris, idest decipere, unde hic muscipulator idest deceptor. [58] Item capio componitur accipio -pis, quod in pluribus invenitur signifìcationibus: accipere idest recipere, accipere idest audire, accipere idest pascere, unde Terentius 'nemo accipit hominem prolixius', quasi pascit, procurat, et Virgilius (Aen. 3, 353) 'illos porticibus rex accipiebat in amplis' idest pascebat; [59] accipere idest rapere, unde Paulus 'sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit', idest rapit; unde hic accipiter -tris pro quadam ave, ut dicunt sparaverio vel falcone vel asture, quia accipiat idest rapiat; [60] et fertur hec avis esse impia circa pullos suos, quia cum viderit eos posse volare, nullas eis prebet escas, sed verberat pennis et a nido precipitat, et a tenero compellit ad predam ne forte adulti pigrescant. [61] Et nota differentiam: accipimus ab alio, sumimus ipsi. Item sumimus per nos, accipimus a volente, tollimus a nolente, eripimus vi, auferimus quod dedimus. Item auferimus inviti quicquid dedimus, adimimus ius, assumimus in usum. [62] Et ab accipio acceptus -a -um nomen, idest carus, placitus, acceptabilis, et comparatur -tior -simus, et inde accepto -as verbum activum, idest appretiari vel facere acceptum; accepto etiam potest esse frequentativum, idest frequenter accipere. [63] Item capio componitur antecapio -pis et anticipo -as in eodem sensu, idest preoccupare, prevenire; concipio -pis idest concapere, idest simul capere, unde mulier dicitur concipere quando sperma viri cum suo concapitur et concrescit; [64] concipere etiam invenitur pro mente vel in mente percipere vel intelligere, unde concepto -as frequentativum, a quo conceptaculum, locus conceptionis. Item a concipio hic concipio -nis, et sunt concipiones quedam stelle que concipientibus aptantur et favent; [65] circumcapio -pis undique capere vel invadere, decipio -pis unde deceptorius -a -um, et hec decipula -le, instrumentum quod ad aliquid decipiendum effìcitur, sicut muscipula ad mures capiendos; [66] excipio -pis idest eligere, extrahere, extra capere, super alia capere et recipere, latenter capere et invadere, et pertinet ad insidiatores, unde hoc excipulum idest venabulum, quia excipiat aprum venientem, [67] et excipuus -a -um idest precipuus -a -um et melior, quia meliora solent excipi et eligi quasi extra alia, et exceptorius -a -um: exceptoria sunt que excipiuntur vel debent excipi; [68] incipio -is, et intercipio -is et intercapio -is, in eodem sensu ista duo, idest inter aliqua vel in medio capere; occipio -is idest incipere, unde Ambrosius Super Egisippum 'presentium insolens, extollere sese occeperat'. [69] Item occupo -pas ab ob et capio componitur, idest invadere, quasi ex improviso vel ante capere, quod componitur preoccupo -pas, idest ante occupare, et exoccupo -pas idest expedire; [70] percipio -pis idest perfecte capere, intelligere; precipio -pis, unde preceptor, et hoc preceptum, [71] et hic preceptus -tus -tui, et preceptorius -a -um quod precipit; et preceptor sincopatur et dicitur pretor, quasi preceptor, quia precipiat, sed de hoc aliam ponemus sententiam; [72] precapio -pis idest ante capere, in quo sensu invenitur et precipio; et recipio idest retro vel iterum capere, unde receptus -tus -tui, [73] et recepto -tas, et hoc receptaculum, locus ubi fìt alicuius rei receptio. [74] Item componitur cum susum vel sursum et dicitur suscipio, quasi sursum capere, unde hoc susceptabulum quod et susceptaculum dicitur, idest domus vel locus ubi alicuius rei fìt susceptio. [75] Capio et ab eo omnia composita sunt activa et omnia que sunt tertie coniugationis faciunt preteritum in -cepi et supinum in -ceptum, et omnia mutant in presenti 'a' in i' preter antecapio, circumcapio, intercapio, precapio; [76] et nota quod capio componitur cum multis aliis, de quibus tractando ea competentius tractabimus.